
nein enim antiquorum hactenus laudare potuerunt, qui Liturgiam Gotho-
Hispanam nominauerit hidorianam • Guitmundus Episeopus Auersanus, qut
anno octogesimo supra millesimum aerae christianae defunctus traditur,
omnium antiquissimus citatur, qui S. Isidorum Missale quoddam Hispa-
num scripsisse dixerit ( i ) , vt mirurn sit, Nicolaum Antonium , virum do*
ctum , et accuratum scripsisse (2) , hidorianam nomen, Breuiario, et Mis-
sali Mozarabico ab ultima antiquitate attributum esse . Neque aliud , quo
vtuntur, argumentum maioris momenti est • Vulgo quidem iactatur, Concilium
Toletanum quartum curam condendi nouam liturgiam S- Isidoro
imposuisse : at haec assertio antiquorum auctoritate minime fulcitur, de
-ea silet Concilium Toletanum quartum, quod, si id muneris S. Isidoro
tribuisset, canonem de ea re , vt fieri solet, vtique constituisset . Canon
autem eiusmodi nullus extat. Braulio quoque, et Hildefonsus, qui de ope-
ribus S* Isidori scripserunt, de cura condendae Liturgiae , illi imposita ,
et de conscripta ab eo Liturgia, mentionem facere debuissent, de vtra-
que tarnen altum siluerunt •
liturgia Isldo- 5- Neque causa erat,cur Patres Concilii quarti Toletani munus com-
ro antiquior. ponendi nouam liturgiae formam S- Isidoro, vlliue committerent . Illis
sane maxime cordi erat, vt vna, et eadem forma celebrandi mysteria,et
ecclesiastica obeundi officia, in omni Visigothorum regno aequaliter ob-
seruaretur , eamque introduxerunt, quam postea ecclesia Gotho-Hispana
’ constanter retinuit. Sed forma liturgica noua non erat , neque ecclesiis
Hispaniae,et Galliae ignota,sed ea ipsa, cui immemorabili consuetudi-
ne assueuerant • Cum igitur Patres Toletani id vnum assequi vellent, vt
antiquum Hispanorum ordinem, sublatis innouationibus , omnes ecclesiae
regni Visigothorum retinerent, nulla illis causa supererat, cur Prouin-
ciarn S* Isidoro imponerent ftouum aliquem rituum, et caeremoniarum
ordinem componendi. Praeterea satis manifestum est-, Liturgiam illam ,
quam S* Isidorus in libris suis de ecclesiasticis officih illustrât, et explic
a tio n aliam,quam Gotho-Hispanam esse, illam scilicet, quam Concilium
Toletanum quartum sua auctoritate confirmauit, « stabiliuit, et
etiam satis certo constat, S* Isidorum libros de ecclesiasticis officiis ^ scripsisse,
antequam concilium Toletanum quartum celebraretur, eos^enim libros
Fulgentio Astigitano episcopo , fratri suo , inscripserat, qui prius ,
quam Concilium hoc conueniret, pie obierat, sedemque Abentio cesse-
rat, vti ex subscriptionibus episcoporum apparet.
6* lam vero planum est, Patres huius Concilii non demandasse S* Isi-
emendatlo li- 4oro curam componendi Liturgiam , quam optime nouerant diu antea
turgiae conci- compositam fuisse, et vsu frequentatam , neque credibile est , vt Cassan-
lioiv Toleta-der ug pamejjum scribens , animaduerterat, S. Isidorum libris illis de of
no tribuenda eam eXplicasse , et illustrasse liturgiam, quam ipse confa)
Guitmundus d e Corporis, e t San- (2) Bibliothec. vet. Hisp. lib.5. cap.4.
guinis Christi in Eueharistia verita- num.iÿî* pag.269.
te , vbi de Missali Hispano , non autem
de Liturgia loquitur. • .
dide*
diderat • Demum S* Isidorus in breui prologo, quern libris de officiis ec-
clesiasticis praemisit, professus , dicturum se , quibus auctoribus orta fuerint
ea , quae in Officiis Ecclesiasticis celebrantur, non semetipsum , non Lean-
drum , nec alios Liturgiae Gotho-Hispanae auctores agnoscit, quam Scri-
pturam Sacram , Apostolorum traditionem , eorum nimirum , qui in Hispa-
nia ecclesias constituerunt, et ecclesiae consuetudinem • Nihil igitur au-
ctoritatis hisce opinionibus tribuendum est, quae S. Leandnim, aut S* Isidorum
Liturgiae Gotho-Hispanae auctores, et conditores praedicant. Sunt
enim mera recentiorum figmenta , post decimum,et vndecimum saeculum,
nullo certo auctore, orta, ab iis deinde propagata , qui ritus patrios , ce-
leberrimis SS- Leandri, et Iridori nominibus , tanquam scuto quodam ,
contra,impugnatores protegere, atque tutari nitebantur . A t , inquiunt,
•saltern concedendum est, datam fuisse S. Isidoro curam expurgandi veterem
Liturgiam ab innouationibus, quae, episcoporum incuria,in eam ir-
repserant, eamque ob causam liturgiam Gotho-Hispanam , haud immeri- '
to, hidorianam esse appellatam • Equidem opinor , non modo in iis, quae
ad liturgiam pertinent, sed in ceteris quoque huius Concilii canonibus
condendis praecipuas partes S. Isidori fuisse ; is enim Synodo praefuit ,
et magna doctrinae,et sanctitatis fama vigebat 5 nihilominus, cum liturgia
„Gotho-Hispana apud antiquos Scriptores hidoriana non appelietur,
et canones omnes concilii quarti Toletani communi Patrum nomine editi
sint, emendatio liturgiae videtur potius toti Concilio, quam S. Isidoro,
tribuenda •
7. Alias quaestiones Lesleus exagitat. An liturgia gotho-hispana alïae contifc-
ab apostolorum aeuo ad excidium regni Visigothorum in Hispania con- “atae? SP?
st unter obtinuerit ? Obtinuisse contendit, et praeter alia obseruat,
plures in liturgia gotho-hispana esse oratioiies , eo tempore compo-
sitas, quo idola cölebantur, et inter alias hanc , quae in breuiario
mozarabico legitur ad tertiam ( male apud Lesleum ad primam )
in die primo ieiuniorum kalendarum iànuarii : Domine . . . da . . .
v l misericordia tua de ecclesiae coetu simulacra excludàt, et veritas
ad cultus tui cognitionem dubia corda conuertai . Quae verba mihi
in memoriam reuocant interpretationem celeberrimi canonis 30.
Concilii Eliberitani, a Balthasare de Bastero, episcopo Gerundensi,
exhibitam in Ephemerid. Triuultinis anno 1750. art. 4 3 . , et in col-
lectione dissertât, ital. Zaccariana torn. 10. p, 107. Canon ita habet:
Placuit ypicturas in ecclesia esse ?iorj debeve, tie. quod colituv , et ado-
ratur, in parietibus depingatur. Prima pars canonis, ait Basterus ,
picturas in genere nominal, quas in ecclesia esse prohibet. Secunda
pars , ne, quod colitur, et adoratur, intelligenda est de ido Us , quae
vsu communi a gentilibus etiam in domuum suarum parietibus de-
!Tom. 11. qp