
da Bracarensis a Romanae liturgiae ordine ad orientalem liturgiam
deflexerat, vt Pinius coniicit. Potuit tarnen alixs de causis diuersus
esse ordo liturgiae in prouincia Bracarensi, et in ecclesia Romana:
nam ab apostolorum tempore quum libere episcopi quique sacros
ritus, retenta liturgiae substantia, disponerent, vix fieri poterat, vt
iidem in diuersis regionibus ritus immoti permanerent, aut stabili-
rentur, praesertim si primis quatuor ecclesiae seculis nulla erat lite-
ris tradita liturgia.
uli 7. Alia décréta de ordine precum ediderunt Concilium Barci-
nonense anno circiter 540., Valentinum anno 546., et Bracarense
5 6 1 ., qua vnus, atque idem psallendi ordo, et textus canonicae
precis, quem Profuturus ab ipsa apostolicae sedis auctoritate scriptum
acceperat,ab omnibus retinendus praescribitur, quum officia
diuina apud vnumquemque episcoporum varia, et inordinata con-
suetudine antea retinerentur. Alia etiam traduntur ad orientalis ecclesiae
ritus accommodata. Constat ergo , textum canonicae precis ,
a romano Pontifice ad Profuturum directum, non illico ab omnibus
episcopis prouinciae Bracarensis fuisse admissum . Constat item, li-
benter seculo vi. ab hispanis fuisse plura suae liturgiae inserta ex
liturgia orientali, turn quia id gothis, et sueuis gratum esse intelli-
gebant, turn quia Martinus Dumiensis, antistes Bracarensis, in Panno-
nia quidem onus, sed in Graecia literis imbutus collectionem ca-
nonum ex orientalibus synodis hispanis tradidit. Addo versum ex
eius epitaphio apud Sirmondum : Antistes cultum instituit, ritumque
sacrorum : quod non de prima institutione cultus , sacrorumque ri-
tuum intelligere debemus, sed de illustratione quadam, siue instauration
, et additionibus ex graecorum consuetudine petitis. Flore-
zius tom. 15. Hisp. sacr. pag. 125. versum S. Martini referendum
putat ad regulam fidei, et sanctae religionis, de qua S. Isidorus De
vir. illustr., sed melius accipieturde cultu officii ecclesiastici, ab ipso
Martino aliqua ex parte instaurato : cui etiam missam S. Martini Tu-
ronensis cum celebri apud liturgicos oratione tribuere velim.
Bi- 8. Ritus quoque graecos hispanicis admiscuisse creditur Ioannes
Biclarensis, origine gothus , qui quum esset adolescens, Constanti-
nopolim perrexit, ibique graeca, et latina eruditione munitus, in
Hispanias reuersus est. Neque aliter sentiendum de S. Leandro , qui
Constantinopoli arctissimam cum S. Gregorio Magno amicitiam con-
C A P V T L X X X V I I I . 101
traxit, cuius proinde exemplum facile secutus fuerit: nam S.Gregorius
nouas, et vtiles graecorum consuetudines vitro recipiebat,
vt ex eius epistola 63. lib. 7. ad episcopum Siracusanum euincitur.
Profecto in Concilio 11I. Toletano, cuius pars magna fuit Leander,
hispani primi inter latinos morem recitandi symbolum in missa secundum
formam orientalium ecclesiarum receperunt. Alia eodem
seculo vi. de officiis ecclesiasticis in Concilio Narbonensi anno 589.
décréta sunt .-quo tempore et Hispania,et Gallia Narbonensis g o
thorum regi Recaredo suberant.
9. Seculo vn. potissimum res, liturgica Hispaniae floruit, et quo- i;tllrg;a in Hi-
dammodo stabilita est ex decretis Concilii Toletani iv., cui Isidorus ff0amftsec'VI1*
praefuit, coactis Toleti 62. episcopis Hispaniae , et Galliae gothicae.
Praescriptum in primis fuit, vt vnus ordo orandi , atque psallendi
per ornnern Hispaniam , atque Galliam conseruaretur , vnus modus in
missarum solemnitatibus, vnus in matutinis, vespertinisque officiis .
Diuersae ergo erant tunc in Hispania sacri ritus consuetudines :
et quidem varietas, quae erat in multis peculiaribus ritibus, in Concilio
ipso indicatur, et singillatim prohibetur : scilicet de die solemni
paschatis, de celebratione officii feria 6. passionis,de benedictione
cerei paschalis, de quotidiana orationis dominicae recitatione, de
alleluia non canendo in quadragesima, de laudibus ante euangelium
non cantandis, de vsu hymnorum retinendo,de vsu hymni trium
puerorum, de clausula psalmorum, de Gloria in fine responsorio-
rum, de libro Apocalypsis a paschate vsque ad pentecosten missarum
tempore praedicando etc. Scopus praecipuus concilii fuit, vt
nulla deinde in officio sacro existeret diuersitas, sed ex multis,ac
diuersis ritibus, qui per Hispaniam, ac Galliam Narbonensem fre-
quentabantur, optimi seligerentur , et vnus esset ordo liturgiae ,
vnus modus , par consuetudo. Quod autem obiter addit Pinius de
terminis Galliae Narbonensis ex diuisione dioeceseon tempore Wam-
bae, ab Aguirrio indicata, monendiim censeo, eiuscemodi diuisio-
nem a doctis viris iam nunc spuriam censeri, et a Pelagio episcopo
Ouetensi confictam .
10. Quum autem S. Isidorus Concilio Toletano iv. praefuerit, isidorus an aa-
et canones, vt creditur, condiderit, hie locus e s t,v t disputetur, ctornouioffi-
an officii noui gothici auctor fuerit. Describam ergo ex Pinio pa- C”
lagraphum 3 . , et 4. cap. 3 ., vbi hanc quaestionem exagitat.