
404 I S I D O R I A N A
ne queo, latebras nisi quit manifestât etc. Incipit : A litera, shut dich
Tsidorus in primo Etymologiarum etc.
Etymologise. 28. Codex 404. Ottobonianus in 4. partim papyraceus, partim
membranaceus, incipit sine titulo : Domino meo, et Dei Seruo
Ambrosio Isydorus -, Euae Sanctitatis etc. Epistola ad Braulionem,
qui mendose Ambrosius nominatin'. Sequitur, En <vobis , sicut pol-
licitus sum etc. , et illico rubrica : De disciplina, et arte caput i .
lib. !. Caput 38. est de fabulis : tum caput vltimum de historia sine
titulo . Desunt enim quandoque tituli capitum. Liber v. de medicina
. Liber vi. de legibus . Liber vn. de temporibus . Secundus liber
est de rhetorica, tertius de dialectica etc. Sunt 22. libri, et deest
in his liber de vocabulis per alphabetum, qui decimus est in editis.
In fine est index librorum , et capitum .
Etymologise. 29. Cod. 427. Ottobonianus in fol. membranaceus seculi xni.
circiter. Sex notae epistolae Isidori, et Braulionis. Monitum , Vt 'vale
as , quae requiris etc. cum tabula librorum, siue potius titulorum
sine numératione. Sunt autem 5 6. ; tituli literis maiusculis initiali-
bus inter se distincti, qui forte sunt illi ipsi, in quos Isidorus opus
diuiserat. Sequitur rubrica : Isidorus Sisebuto : Domino , et filio Si-
sebuto Tsidorus . En tibi etc. Scribitur Sesibuto, vt alibi solet. Index
capitum 27. libri 1. Subdiuisiones titulorum in lib. 3. Liber 4. est
de medicina etc. Lib. xo. Alphabetum vocum etc. In lib. 18. capita
69. sine subdiuisione titulorum . Lib. 20., et vltimus desinit, ignis
ardore siccetur. Nonnullae adsunt emendationes veteri manu adie-
ctae. In libro 13. est subdiuisio, quae in aliis antiquis codicibus
iam aniinaduersa est.
idem opus. 3o. Codex 477. Ottobonianus in fol. membranaceus seculi Xu.,
vt videtur. Rubrica : In nomine D. N. I. C. amen . Incipiunt capitula
primi libri Tsidori ethimologiarum de grammatica , et eius par-
tibus etc. Tabula omnium librorum , et capitum. Sunt libri xx. eo
ordine, quo editi extant. Codex magnificus, multis literis ex auro,
et minio ornatus, variis animalium figuris distinctus . Post tabulam
rubrica:/» Christo Domino, et dilectissimo filio B. Archidiacono Tsidorus
: Dum amici literals etc. In D. picta est imago Isidori pon-
tificalibus vestibus induce} et stantis, manu dextera baculum tenen-
tis,sinistra librum .
3 I . Sequitur rubrica : In diuisio « Christo charissimo, et dilectissimo frar
c A P v T C V . 4°5
tri Braulioni Archidiacono Tsidorus .Quia non valeo etc. Alia epistola
: Domino meo , et vere Domino, Christique electo epsscopo , epi-
scoporum summo, B. seruus inutilis Seruorum Dei . (Deest Isidore) .
0 pie Domine . Alia : Domino meo, Deique seruo B. Episcopo : Quia
te incolumem . Deest Isidorus . Alia. Domino etc. Tsidoro etc. Solet
repleri. Alia : Domino meo , et Dei seruo B. Episcopo Tsidorus : Tuae
sanctitatis epistolae. Alia, En vobis etc. Rubrica : Vt vale as, quae
requiris etc., vt in aliis mss. tabula librorum . Incipit liber primus etc.
In prima litera verbi primi, Disciplina, scilicet in D. imago picta est
mavistri puerum edocentis. Magister ex forma vestis monachus vi-
detur, sed color est caeruleus : in manicis ruber . Sunt variae le-
ctiones eadera manu . In libro 1. occurrunt notae iuridicae per
alphabetum, vt in aliis nonnullis codicibus . In fine lib. 9. sunt
voces oraecae explicatae, versus de coena Cypriani, et versus de
S. Benedicto : Ordiar vnde tuos etc. In fine : Explicit codex Aethi-
mologiarum Sancti Tsidori Spalensis episcopi . Hie codex eodem ordine
procedit, atque omnia eadem continet, quae codex Vatica-
nus 623., de quo cap. 93. plura d ix i.
32. Imago S. Isidori, quae, vt dixi, in prima litera primae epi- imago S. Isi-
stolae conspicitur, occasionem mihi praebet conficiendi curiosum dorl •
catalo^um codicum,in quibus obiter obseruauiimagines auctorum
depictas adesse . In Prolegomenis ad Prudentium cap. 2. num. 58.
animaduerti, in codice Vrbinate operum Prudentii extare eius ima-
ginem primae literae praefationis appictam : et in nota adieci, hanc
esse veterum excriptorum consuetudinem, vt in prima operis litera
effigiem auctoris affingerent,vt probat Virginius Valsechi, in dis-
sertatione pro Ioanne Gersen Benedictino, auctore libri De imita-
tione Christ!. De hac, vel simili consuetudine testatur Philostratus
in Vita Apollonii: Scribentium imagines in librorum limine prae-
figi et honestas , et necessitas persuadet, vt sicut codicibus fruitur ,
per quos erudiatur, ita effigies eorum, a quibus docetur, ad viuum
delineatas seculum consequatur. Quae verba ita alicubi relata vidi:
sed locus Philostrati mihi quaerenti non occurrit. Hue tamen for-
tasse pertinet distichon inter versus bibliothecae S. Isidori, de quo
verba feci cap. 81. num. 5. Quos claros orbe celebrat medicina ma-
gistros , - Hos praesens pictos signat imago •viros .
33. De alia S. Isidori imagine in quodarn codice Horentino alia imag0i