
ty
a T , vel a £ . Aeque autem obscurum est Tele ni-, atque Eleni nomen.
Ex hoc eodem codice exhibetur specimen characterum desumptum
ex celebri missa S.Martini, de qua agit etiam Benedictus XIV. lib .r.
De beatif. cap. 5. n. 5. In mis sali vero mozarabico , inquit, edito
per Cardinales» Ximenium , cuius vs us , si additamenta posteriora
dempseris, ante aetatem quoque S. Isidori Hispalensis viguit non in
Hispania modo , sed in aliis etiam regnis, ext at antiquissima missa
S. Martini Turonensis, quam inde magna ex parte exeripsit Cardi-
nalis Bona etc. In se codice sunt missae de beata Virgine, a S. II-
defonso compositae, de quibus Nie. Antonius, et alii. Animaduer-
tit Caminus, missas de Annunciatione , Natiuitate, et Assumptione
Deiparae, quae inueniuntur in hoc codice , insertas esse missali mozarabico
Ximenio, sed non eo ordine, ac forma , qua extant in co-
dice gothico, neque ita vberes . Characters codicis sunt maiores,
ac rudi modo formati, vt sine magno labore legi non possint : scri-
ptura ductu continuo constat, neque occurrunt lusus quidam calami,
qui in aliis codicibus gothicis descriptis obseruantur. Censet
Caminus, exemplar hoc esse transcriptum ipsis proxime Sancti II-
defonsi temporibus. Codex 8. recentioris temporis est, colore ni-
g ro , ac rubro exaratus, perfection charactere , membrana nitida. Ru-
brica haec apponitur sine anno : Finit hic liber, Deo gratias, régnante
domino Adefonso, per manus Ferrand loanniz presbyteri ecclesiae
Sanctarum lustae, et Rufinae ciuitatis Toleti in mense aprilis. Suspi-
cor, exaratum codicem régnante Alfonso V I ., postquam Toletum
a mauris recepit, scilicet exeunte seculo xi.,certe non ante expu-
gnationem Toleti.
vota Burrielii. 70. Quam esset optandum, vt omnes eiusmodi codices eo ordine,
quo exarati sunt, nulla vel minima re praetermissa typis ex-
cuderentur? In Prudentianis num. 104. monui, praefectum bibliothecae
S. Genouefae Parisiis, Abbatem S. Leodegarii ( S. Leger ) ex
epistolis Burrielii, non satis bene intellectis, asserere , officium gothicum,
a Cardinali Ximenio editum,in re ipsa, et substantia differ-
re a codicibus gothicis mss. Toletanis.Id enim innuere videtur,
Cardinalem Ximenium nouum quoddam officium concinnasse, quod
pro gothico venditauerit: quum contra certum sit, formant , ac.sub-
stantiam antiquissimi officii gothici in breuiario Ximenio conserua-
tam, neque magis breuiarium Ximenium ab antiquo gothico differr
e ,
re , quam romanum hodiernum breuiarium a veteri différât. Cete-
rum quum in hoc genere officiorum noua quaedam subinde inue-
cta fuerint, alia omissa , nonnulla in meliorem formam redacta,
et Cardinalis Ximenius non sibi proposuerit, totam antiquitatem officii
gothici veluti ordine chronologico nobis repraesentare : sed ex
variis, quae aderant, voluminibus partim antiquissimis, partim re-
centioribus ea seligere, quae officio mozarabico ordinando , atque
in vnum corpus compingendo magis accommodata viderentur, id
quidem effecit, quod conatus e st, vt sacerdotes mozarabes leuiori,
quam ante , labore ritus suosperagere valerent: at viris criticis , qui
non solum antiqua a recentibus discernere amant, sed antiquiora
cum minus antiquis conferre, nihilque prorsus antiquitatis ecclesia-
sticae ignorare, adhuc desiderandum reliquit, omnes. huiusmodi co-
dices in publicam lucem prodire, vt Orationale gothicum a Blan-
chino, et plura alia missalia, antiphonaria, et hymnaria a Mabillo-
nio , Ven. Cardinale Thomasio , Muratorio, et aliis édita sunt.
7 1 . Cur enim tamdiu latent missae de Beata V irgine, quas S. II7
defonsus composuit? Etsi enim magna earum pars in breuiario Ximenio
extat, at, vt ex Camino disciinus, 'diuerso ordine, ac forma
in hoc breuiario sunt, ac breuiores, quam in codice vetustissimo
seculi vm ., aut ix. Iuuaret etiam certo scire , quaenam sunt ipsa verba
S. Ildefonsi, ex iis , quae missali inserta sunt. Codex 2. gothi-
cus continet, vt Caminus aiebat, Darias missas Sanctorum , et quo-
tidianas. In missali Ximenio nulla est missa qtiotidiana, hoc saltern
nomine expressa : ex quo suborta difficultas est, quam supra atdgi,
quid Samson abbas Cordubensis nomine missae quotidianae intellig
e n t . Eminentiss. Cardinalis Lorenzana in noua editione breuiarii
mozarabici, quantum quidem eius instituti ratio permittebat, qua
praecipue commodo sacerdotum Mozarabum , diuinas laudes persol-
uentium , prospexit , maius quoddam lumen antiquitati donauit.
Nam psalterium gothicum cum canticis , et hymnis edidit, prout in
veteribus membranis reperitur, ex codice, quern Caminus nota nu-
meri 6. indicauit, et fortasse etiam ex seq. 7.
7 2. Haec est inscriptio Psalterii : In nomine Domini incipit liber
psalmorum secundum Dauid prophetam . Prophetia de Domino
lesu Christo , siue fructu iustorum , et interitu impiorum . Incipit
primus psalmus. Antiphona. In lege Domini fu it voluntas eius die,
Tom. I. R
de publîcandîs
mss. gothicis,
vt iacent.
Psalterium gothicum
I