
quae aetate S. Isidori in vsu erat apud hispanos, conscripsit: ex
qua melius quid ipse hoc de argumento excogitasset, perspici posset.
Sed ea vbinam lateat, incertum.
biblia g o th ic a Exhibenda a nobis primo loco est vberior aliqua notitia bi-
Toletana. bliorum , quibus olim ecclesia gothica vtebatur, et quorum non-
nulla in Hispania asseruantur , exemplaria. Ioannis Marianae, qui
biblia gothica Toletana saepe manu versauit | audienda sententia est
ex dissert, pro edit.Vulg. cap. 18. Verum ad extremum aduersus
ea, quae hactenus confirmata sunt, non far urn ambiguitatis diebus
superioribus attulerunt biblia ante sexcentos amplius annos gothicis
Uteris descripta , quae in temflo T'oletano seruantur , quibus Hiero-
nymi ■versionem integrant contineri diuersam a vet eri editione vul-
gata , mult a indicabant. Psalmi ex hebrdico conuersi, vti inter eius
opera extant: quod fortasse in paucis bibliorum codicibus inuenitur .
Baruch praetermissus, vti Hieronymus se praetermisisse ait, turn
£sdrae dm libri tertius , et quartus, quos Hieronymus somnia vocaf,
praeterea Regum libri diuisi eo modo , quo diuiduntur ab hebraets
in primum , et secundum Samuelis , et rursus in primum , et secundum
Regum , quos nos libros Regum tertium f et quantum vocamus. In
his bibtiis omnes libri praeter psalmos extant, vti in editione nostra
vulgata, paucis tantummodo verbis ccmmutatis pro varietate regionum
scilicet: sed vt manifestum s it, nonalium interpretem extitisse . Ea res
in earn cogitationem indueebat .'-v t praeter psalmos omnes libros edi-
tionis nosträe putarem Hieronymi esse. Sed certe quum non omnes
ipse fuerit interpretatus, verisimile est proxime eius aetatem,ne
in bibliis Hieronymi aliquid deesset, ex veteri editione eos libros
fuisse adiunctos. Praeterea paucos alios, quibus eius interpretatioyon
satis vulgo probabatur. Ergo, ea nostra sententia est, plurimos libros
nostrae editionis ex Hieronymi interpretatione esse, paucos quosdam
ex altera, quae olim apud latinoseditio vulgata vocabatur , neutros
omni ex parte sinceros, sed quibusdam locis , aut verbis ex dittersa
editione commutatis.
3 Ex his collieo, biblia gothica conuenire magna ex parte
t “ cum editione nostm vulgata, cuius auctor a plerisque Hieronymus
vulgata. creditur , excepto psalterio, quod ex tertia Hieronymi editione de-
sumptum fuit, vt idem Mariana clarius explicat cap. 19. Quum
enim praemisisset, Hieronymum triplicem psalterii editionem adornasse
, primum septuaginta interpretum editione leuiter correcta,
qua olim ecclesia Romana,et nunc basilica vaticana, et Mozarabes
Vtuntur ; deinde eadem editione diligentius emendata , et dipesta ,
quae in editione bibliorum vulgata admissa est, et ab ecclesia Ro-
mana suscepta : postremo psalmis ex hebraica veritate translatis: ad-
didit; Biblia gothica, quae quum omni ferme ex parte Hieronymi ~
essent, ab antiquis diuersa, ceteris diuinis libris adiunctos habent
psalmos, qui hoc tempore inter alia eius opera sunt reiecti: nimirum
antiquis illis temporibus nondum inoleuerat , v t pro illis vulgati
psalmi , quorum vsus retinebatur in ecclesiis, in libris substituerentur.
4. Sed alia reddi potest ratio , cur in Hispania maxime biblia hispanf obtl-
ex ipsius Hieronymi sententia in ordinem fuerint redacta: nam hi- nuerunt a s.
spani ea ab Hieronymo enixo studio rogauerant, et accurate j e_ Hieronrmo
scripta acceperant. Non vulgare hispanae pietatis exemplum ex eius
epistolis discimus . In noua Vallarsii editione epistola Hieronymi 71
olim 28. scripta anno 398. est ad Lucinium, al. ad Lucinianum,
al. ad Licinium \ apud Cassiodoriunx ad Luciutn: in nonnullis. mss.
additur Baeticum . Hieronymus, Lucinii laudes multis prosequens,"
sic ait: Abundantia tua multorum inopiam sustentauit etc. Opuscula
mea , quae non sui merito , sed bonitate tua desiderare te dicis, ad
describendum hominibus iuis dedi,et descripta vidi in chartaceis
codicibus, ac frequenter admonui, v t conferrent diligentius , et emen-
darent. . . Canonem hebraicae veritatis, excepto: octateucho , quern
nunc in manibus habeo , pueris tuis , et notariis dedi transcriben-
dum. Septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito ,
et ante annos plurimos diligentissime emendatam studiosis tradidi etc.
Ad earn diligentiam , qua Hieronymus codices describi curabat,
ortasse spectat adiuratio Hieronymi nomine ad librarios, quant
ex codice Vrbinate 386. cap. 104. proferam.
5 • Iterum Hieronymus de eodem argumento agit in epistola 75-., exemplar r a -
ai. 2 9 ., scripta anno 399. ad Theodoram Lucinii viduam r Quod sionis E>iblio-
quum multi mirentur, et praedicent, ego in Mo magis laudabo feruo- rum '
rent', et Studium scripturarum. Quo ille desiderio opuscula nostrafiagi-
auit 3 et missis sex notariis 5 quia in hacprouincia latini sermoms sCri-
ptorum penuria est, describi sibi fe c it , quaecumquc ab adolescentia
J qUei f Praese«t tempus dictauimus ? Sermo est de Lucinio Bae-
*co, Theodorae viro iam defuncto . Vides igitur originem versio