
ca e , quae iam pene collapsa erat, instauratae Cardinali Francisco
Ximenez de Cisneros debetur, vt notum e st-, cuius exemplum non-
nulli postea Salmanticae, et Vallisoleti imitati sunt, summis Ponti-
ficibus, Regibusque Hispaniae summopere fauentibus. Recensentur
a Pinio personae illustres, quae missam mozarabicam Toletisua prae-
sentia honorarunt vsque ad annum 17 2 3 ., et Viri virtute,ac Uteris
insignes, quos congregatio pastorum, ac beneficiatorum Mozara-
bum Toletana habuit, vsque ad annum 170 6.
descriptio offi- 65. Exhibetur deinde a Pinio officii mozarabici, et singularum
cii mozarabi- parcjum notifia ex Eugenio Roblesio apud Cardinalem Aguir-
rium . Liber hispanicus Roblesii ad manum mihi est hoc titulo :
Compendia de la v id a ,y hazanas del Cardenal Don Fray Francisco
Ximenez de Cisneros ; y del oficio , y misa muzarabe. For el Maestro
Eugenio de Robles , Cura proprio de S. Marcos, y Capellan en la ca-
pilla de los Muzarabes en la santa Iglesia de Toledo . m d c i i i i . In fine :
En Toledo por Pedro Rodriguez impressor del Rey : liber in 4 ., di-
catus D. Bernardo de Sandoual y Rojas Cardinali, Archiepiscopo
Toletano . Praecedit quaedam elegia P. Hieronymi Romani Higue-
rae, sic satis elegans , in qua homo minime quidem indoctus, sed
commentis. ad aeternam infamiam maxime deditus, opinionem suam
de offizio mozarabîco his verbis expressif : Muzarabumque liber per
te velut altera phoenix - Damna senectutis ponit in orbe volans.
- Est opus hoc, Isidore, tuum , manus aurea tantum - Hoc tua victu-,
rum secla peregit opus. Ea,quae Roblesius de officio mozarabico
disseruit, excerpta , et in latinum sermonem conuersa extant in Bibliothecae
Patrum Bignaeanae supplemento , inde récusa a Blanchi-
no post tractatum Pinii historico - chronologicum de re liturgica.
fragmentum 66. Calendarii antiqui fragmentum, quod Franciscus de Pisa
calendar« go- -poleti anno 1593- typis vulgauit, ad examen Pinius reuocat, et ca-
lendario Bucheriano, quod vocant, excepto, antiquissimum aliorum
omnium , quae extant, esse concludit, vel certe nulli antiquitate
cedere . Coniicit exaratum seculo v. exeunte, aut vi. ineunte . Ha-
beo tarnen,quod moneam,iam mine viros doctos dubitare, num
oenuinum monumentum sit eiusmodi calendarii fragmentum, a Pisa
editum . Illud mihi certum, non potuisse huiuscemodi calendarium
scribi ante seculum vu. ; nam festum Circumcisionis in libris offi"
ciorum S. Isidori, qui anno 636. decessit,non recensetur : neque
celebrari coepit in Hispania nisi post obitum Isidori, aut solum paulo
ante obitum, vt cap. 7 1 . animaduerti. De Calendario Pisae confer
praefationem Eminentissimi D. D. Cardinalis Lorenzana ad breuia-
rimn mozarabicum.
6 j. Plura alia addit Pinius de calendario, quo hodierni Mo- plurescontro-
zarabes vtuntur, de praeparatione proxima sacerdotis ante missam, f.eersiaein ica"
de missae idea, ac caeremoniarum descriptione : de missali offeren-
tium,quod est veluti Ordinarium istius sacrae liturgiae. Denique
post exemplum horarum , et missae mozarabicae ex festo S. Iacobi
missale mozarabicum iussu Cardinalis Ximenii editum cum gallicano
confertur,liturgiae mozarabicae cum gallicana antiqua consensus,
ac dissensus exponitur; ac Bruni opinio reiicitur, qui liturgiam mozarabicam
a gallicana exemplar, seu formam accepisse contendit.
Accedit notitia, et descriptio tomorum mss. mozarabicorum, qui
Toleti asseruantur, ex Petro Camino Velasco, ecclesiae parochialis
S. Sebastiani Mozarabum in eadem vrbe rectore , vna cum variis
obseruationibus.
68. Tomi octo mozarabici a Camino recensentur. x. Missale descriptio co-
Muzarabum pars 1. gothic. ( fortasse gothico charactere ) continens officu
m'tssas a paschate vsque ad Pentecostem. 2. Missale Muzarab. pars
altera goth ica, continens missas de tempore, et Sand. 3. Missale Mu-
zarabum pars altera gothic, continens varias missas Sanctorum,
et quotidianas . 4. Missale Muzarab. pars altera gothic, continens
missas Sanctorum, et officia. 5. Missale Muzarab. pars altera gothic.
continens missas beatae Mariae Virginis a Sancto Ildefonso com-
positas. 6. Breuiarium Muzarab. pars 1. gothic, continens part.psalter,
cantic. , et hymn. 7. Breuiarium Muzarab. pars altera gothic, continens
part, psalter. , officia propr. Sanctor. , et hymn. 8. Breuiarium
Muzarab. pars altera gothic, quadragesim.
69. In secundo codice extat missa de Cathedra S.Petri Antfo- Elenus abbas.
chiae,et in eiusdem missae oratione prima,quae vocatur missa,
et incipit, Diem, in quo beatissimo Petro etc., litera prima D singulari
forma exarata est, in cuius circulo superior! inscriptio haec cha- alia peculiaria.
racteribus gothicis exprimitur: Elenus abbas etsi indignus scripsit .
De hoc Eleno abbate nihil certum scitur . Equidem dubitabam, an
ita oporteret legi, Telenus abbas etsi indignus■ scripsi; nam quurn
literae omnes circulo comprehendantur , potest initium duci vel