
I90 I S I DOR I AN A
pe in Orientalia, Africans, Gallica, et Hispanientia . In hoc autem codice
, quod quidem non exstet, tantum est decimum tertium Toletanum •
Alueldensis fuit scriptus a Vigila Presbytero in Monasterio S. Martini
de Aluelda aera 1014. vt in eo dicitur ,id est anno Christ's 976. In hoc
praeter impressa sunt Toletanum xv- et xvi. et Cae saraugustanum il.
S- Aemiliant codex allatus ex Monasterio S. Aemiliani de la Cogolla
prope Naiararn, scriptus anno Domini 962- vt ibi dicitur . Est vero omnium
locupletissimus . Nam praeter communia habet haec nondum impressa
, Caesaraugustanum il. et 11I., Barcinonensia duo, Oscense, Egarense ,
Toletanum sub Gundemaro , alterum Toletanum anno duodecimo Recaredi,
et item aliud Toletanum anno primo Chintillae.
Alia porro , quae in hoc eodem ms- legebantur nondum impressa, quae-
que ad Priscillianistarum caussam pertinent, non solum indicat in alia
notatione, ex qua excerptum dedimustom.il. col* 1376. verum etiam in
eodem tomo descripsit ■
' De colleetione Nadrsano-Hispanica, quae exstat
c in ms. Vatïcano 1338.
CAPVT V J 1- um auctor vetustae collections a Luca d’Acheri editae , et Raba-
APVD BAL-nus Maurus, de quibus parte quarta erit sermo, Graecarum Synodorum
LERINIOS. canones , et Africanos , constitutionesque apostolicas cum iisdem titulis ac
numeris Hadrianae collectionis recitent ; ac praeterea inter Conciliorum
cànones non paucos afférant Africanos , Galiicos,et Hispanienses , qui non
in Hadriana , sed in Hispanica colleetione continentur ; eos vel vtraque ilia
colleetione vsos liquet, vel saltern alia , quae Hadrianae collectioni me-
moratos canones collectionis Hispanicae insertos praeferret. id postremum
quidem nobis probabilius creditur. Si enïm illi integram et sepafatam col-
lectionem Hispanicam adhibnissent ; non solos canones GonciliorUm in eâ
inuentos, sed decretales etiam eiusdem, quae in. Hadriana desunt, aliquan-
do saltern allegassent. Ne vero id somnio simile videatur, codicem Vat.
1338. nacti sumus, in quo eiusmodi collectio Hadriano-Hispanica exhibetur.
32. Est codex pergamenus in folio,qui saeculo xi. vel xi i- scriptus sin-
gulas paginas duabus coiumnis distinctas repraesentat. Praecedit tabula pri-
mae partis, quae Conciliorum canones respicit. Quadruplex Conciliorum
diuisio ex colleetione Hispanica sumitur. Primum enim referuntur capitula
Conciliorum Graeciae, dein Africae, postea Galliae, tandem Hispa-
niae . Tabulam haec adnotatio excipit ; lste codex est scriptus de illo--authentic
, quern Dominas Hadrianus Apostolicas dedit gloriosissimo Carolo
Regi Francorum et Longobardorum et Patricio Romanorum.
In prima serie, quae ad Concilia Graeciae pertinet, non solum pro-
feruntur canones Synodorum Graecarum interpretationis Dionysianae, verum
etiam Latini canones Africani, quos ' Dionysius produxit, ita vt to-
tam primam partem Hadrianae collectionis haec prima series contineat,
paucis insertis praesertim ex Hispanica, vt ex sequenti ordine patebit,.
Diuiditur haec prima series in duodecim capita.
I . Canones Apostolici num. So.
II. Nicaeni num. 20. quibus praemittuntur notatio chronica , et sym-
bolum, subiicitur autem catalogusEpiscoporum, vt in Hadriana vidimus.
Illud autem peculiare est, quod post symbolum Nicaenum , et ante canones
sine vllo titulo adiicitur: Post Concilium Nicaenum in vrbe Roma
Concilium congregatum est a catholicis Episcopis, et addiderunt de Spsritu
Sancto etc. quod in alio ms. Vat. 1337. collectionis Hadrianae similiter
insertum vidimus cap. 2. num. 6.
III. Ancyrani canones num. 24. .
IV. Epbesini Concilii nomine ex Hispanica colleetione insertae duae
epistolae S. Cyrilli ad Nestorium.
V. Canones Neocaesarienses num. 14.
VI. Gangrenses num. 2c. cum epistola ad Episcopos Armeniae et catalogo
Episcoporum, vt in Hadriana . _
VII. Antiocheni num- 25* cum Episcoporum nominibus ex Hadriana
descriptis.
VIII. Laodiceni num- S9‘
IX. Constantinopolitani num- 3. cum symbolo et subscriptionibus.
X. Calchedonenses num. 27. cum definitione fidei, et Episcoporum catalogo.
. . . .
XI. Sardicenses num. 21. cum eadem clausula quam in Hadnams mss.
notauimus .
XII. Tandem Cartbaginenses canones in duas partes diuisi : quod Hadrianae
collectionis proprium animaduertimus . Primum enim afferuntur canones
33. cum praemissis Dionysianis in Hadriana pariter receptis; vlti-
mum vero canonem 33. subscriptiones excipiunt. Turn inseritur ex Hispanica
colleetione Formata Attic’s CP. Postea adduntur ceteri canones io j.
ex diuersis Conciliis Africae , qui primam partem collectionis Hadrianae
concludunt •
53. Quae porro afferuntur sub titulo Conciliorum Africae, Galliae ,
et Hispaniae, prorsus excerpta fuere ex ilia colleetione Hispanica, quae
Toletanas Synodos ad decimam tertiam vsque, et Bracarensem anni 673.
recepit. Africani autem canones etsi sub titulo Conciliorum Graeciae ex
Hadriana antea descripti fuerint;cum tamen in colleetione Hispanica alia
diuisione , ac numero proferantur, hie sub titulo Conciliorum Africae ex
eadem Hispanica eadem ratione exhibentur . Vide quae notauimus capite
praecedenti num. 19. ac ex his omnium Synodorum turn Africae, turn Galliae
, turn Hispaniae seriem hoc loco receptam cognosces . Has vero Synodos
non ex Isidoriana , sed ex Hispanica colleetione fuisse descriptas,
lectiones explorate docuerunt. Vnum praecipuum et euidens exemplum
proferre sufficiet • Omnes codices Isidoriani , quos attente inspeximus,
in Hispalensi secunda Synodo canonem septimum interpolatum praefe-
runt. Intrusam enim habent bis vocem Chorepiscopos, et in fine eiusdem
canonis addititium pannum exhibent: quae omnia eis a Sede Apostolica Interpolation!
prohibita esse noscuntur. Id autem respicit supposititiam pseudoisidoria- mss. Isid.
nam epistolam Damasi ad Episcopos Numidiae • Hae vero interpolationes