
non^thfc?"" coc^ce got^ co n> 7-> ln quo hymnos quoque reperiri, ex Camino
^ discimus. Verum etiam si eos versus in aliis codicibus ab alicuius
interpolaroris manu esse credamus, tarnen in hymnario, quod Mau-
ricus exarauit, multa sunt monumenta, quae teinporibus gothicis
recentiora videntur. Nam, vt omittam eos hymnos , in quibus satis
clare iugi saracenici fit mentio , quod Florezius inficiari laborat,
iuuat aduertere, pag.cv. primum hymnum de Sanctis esse Sanctorum
meritis inclyte gaudia etc. , vbi legendum inclyta gaudia : hie
enim est ille hymn us, quern Hincmarus in libro de non trina deita-
te recentem dick, et de cuius clausula Te trina deltas, vnaque po-
scimus, quae ita etiam in breuiario mozarabicö legitur, litem Go-
thescalco intentauit. Scribebat autem Hincmarus seculo ix. progrediente
. Plura de tota hac controuersia dixi in Hymnodia Hispanica
num, 234. dissertât, pag. 205. Nunc addendum,Hincmarum dece-
ptum fuisse , quod hymnum , Sanctorum meritis, recentem credide-
rit, non quia in hymnario mozarabico reperitur, sed quia primus
hie versus a Iuliano Toletano allegatur in opere De arte gramma-
tica nondum publici iuris facto , de quo agam, quum cap. 103.
codicem Palatinum 1746. describam .
qitaedam addi- 76. Post completoriam haec est rubrica : In diebus vero sabba-
Ximeniano3" 0 ^orum 5 Praecipuarum festiuitatum ,ßnitis in ordinem psalmis compte
tor ii secundum vsum modernorum, vt dictum est , dicitur istud
responsorium, et alia, quae sequuntur. Vides iam, in hoc codice men-
tionem fieri vs us modernorum . At quinam sunt hi modérai ? Fortasse
Mozarabes aliqui vsus eiusmodi auctores. Sed verius credo in-
dicari vsumeorum, qui ritum romanum sequerentur . Nam, vt ego
coniicio, codex hic exaratus fuit post recuperatam a christianis vr-
bem Toletanam . Hue enim pertinent hymni in ordinatione régis,
in natalitio régis, hymn us de profectione exercitus, qui -usque in re-
uersione dicendus est diebus litaniarum : in quo haec inter alias est
stropha : Vt tamquam vituli plebs tua commeans, - Ex grege fidei
ausibus liberis - Gentes barbaricas cornibus ventilet, - Ac planta terat
impios. Quae certe Toleti cani non poterant, nisi quum reges chri-
stiani iam ibi imperabant, et contra aliarum prouinciarum mauros
arma, et exercitus mouebant.
^«iaaedam o- 77. Vt autem in hoc codice multa sunt, quae, gothis in Hispa-
nia rerum potientibus, nondum in officia ecclesiastica immissa fuisse
videntur , ita alia sunt, quae in breuiario Ximenio desiderantur . Sunt
enim hymni quotidiani dominicales ,quotidiani -uespertini, De duode-
cima, Ante compléta, De prima vigilia, Ad quietem , Ad medium
metis, Ad nocturnos, Ad galli cantum, Ad pullorum cantum, Matuti- ■
narii quotidiani, De quarta , De quinta, De Septima, De octaua , De
décima, De vndecima, iterum De duodecima -, et vltimus hymnusest
Ad ves'perum. Plerique hi hymni in breuiario Ximenio praetermissi
sunt. Florezius tom. 3. Hisp. sacr. pag. 247. aduertit, sextam oratio-
nem in missa Post pridie supponere, praecessisse Fridie : nullum autem
a se Toleti inuentum exemplar vetus missalis Offerendum , siue
ordinarii,ex quo agnoscere potuisset,an olim Pridie praecessérit :
in titulo vero Post pridie omnes mss. codices, quos vidit, consen-
tire . Asserit, breuiarium , et missale Ximenianum multis scatere er-
roribus partim incuria typographi, partim codicum deprauatione .
Neque tarnen Ximenius fucum facere voluit, quasi officium gothi-
cum eo omnino or dine, quo a veteribus obseruabatur, repraesentaret.
78 . Perspicua est prima breuiarii rubrica . Regula . Incipiunt breuiarium
horae canendae, vel recitandae secundum regulam maximi doctoris mozarabîiçum
Hispaniae beatissimi Isidori, ac egregii confessoris lldefonsi Toletani cooriilnatijm =
praesulis magistri,non PROVE ANTIQVI EA REGVLA ERVEBAN-
T'VR SIMPLIClEER, SED SECVNDVM QVID : nam antiquitus duo-
decim erant horae assuetae in die , -vt in libris antiquis ostenditur,
praeter quaedam alia, quibus ipsi antiqui vtebantur in node, scilicet
in principio noctis , et ante lectum, et in aequinoctio , siue in
medio noctis, et in surrectione lecti ; quae quidem apud modernos ab-
ieda , et reseda sunt : sed eo modo , quo moderni earn prosequuntur,
et exercent, prout in processu patebit . Et quia pauc'i sunt, qui ordinem
ipsarum horarum custodire, et ordinäre sciant propter negligen-
tiam, et multorum incuriam, eo quod non curant nisi de redditibus
ecclesiae recipiendis -, et quia plura bona aedificia de facili corruunt
post multum temporis lapsum,nisi sibi remedium adhibeatur-, iccir-
co quidam imperitus clericus , et indignus, considerans istud opus sanctum
, ac plenissime deuotum, et a tanto praesule diuina mente gratia
editum, ne euanescat, sed in memoriam hominum redeat, tadus
motu , et instinctu pietatis, ad laudem, et gloriam Erinitatis, et Iesu,
et Mariae Matris, et honorem summi praedicti confessoris, et ad il-
luminationempraesentium clericorum,et futurorum,iuxta suae seien