
ctatus quidam , in quo in breui comprehenditur, quidquid pertinet
ad statum perfections cuiuslibet fidelis personae. Incipit : Oportet,
monachum, et quemlibet domini nostri lesu Christi discipulum ante
omnia pauperem , et sine proprio vitam possidere. Desinit, cum qui-
bus viuere satagamus gratia domini nostri lesu Christi etc. Codex
est chartaceus seculi partim x iv., partim xv. Amicus meus Rochus
Menchaca , dum Florentiae mss. codices in alia sua studia, quae
dudum molicur, excuteret, rogatus a me , perhumaniter, et diligen-
-tissime opusculum transcripsit, difficillimo quamuis charactere exa-
ratum. Multae in eo apparent sententiae ex Isidorianis Synonymis,
aliisque libris excerptae, et ab aliquo fortasse monacho consarcinatae.
io . Ex Montfauconio indicat Bayerius, inter alia Isidori opera
legi in quodam codice Mediceo , De quodam Tilentulo , qui omnem
substantiam suam erogauit pauperibus , ne que tarnen a fornicatione
cessauit vs que ad mortem : atque addit, extare in nouissima editio-
ne catalogi tom. 2. plut. 29. cod. 39. At Bandinius in hoc catalo-
go loc. cit. ita codicem describit, vt nullo modo arguere possimus,
esse Isidori opus earn de Filentulo narrationem. Codex est mem-
branaceus seculi xra. in 4 ., continet Isidori, et aliorum opera . Primo
num. est S. Isidorus de astris, hoc est, de natura rerum. Num.2.,
3. , 4 . , 5. anonyma opera . Num. 6. , et 7. non exprimitur, esse
anonyma o p e ra ted neque additur nomen, et vere sunt anonyma.
Ita num. 8. nullius auctoris expresso nomine,De quodam Filentulo,
qui omnem substantiam suam erogauit pauperibus, neque tarnen a fornicatione
cessauit vsque ad mortem . Incipit : In diebus sanctissimi Ar-
sadii archiepiscopi fu it quidam Filentulus in Constantia, qui diceba-
tur de Olympii. Desinit, sine qua ( munditia corporis ) nemo vi-
debit deum. Hoc ipsum opus de Filentulo in indice Catalogi col.48 8.
recensetur inter Anonymorum scripta .Non-est vlla ratio, cur Isidori
foetum, vel dubium censeamus opus, quod neque in codice,neque
ab auctore catalogi ipsi vllo modo adiudicatur, et cuius initium
auctorem alium aperte indicat.
C A P V T L X X X V I .
Alii Hbri Isidoro ascripti, aut suppositi . Imago mundi. De harmo-
nia, et musica caelesti . De Astronomia . De caelo . Inuenticula
de pedibus . Secunda orthographia. Breuiculum Isidori. Itinerarium
Antonini nomine vulgatum . Liber de natura auium . Formulae
Spiritualis intelligentiae . De septem gradibus consanguinitatis .
Plura Isidori opera eodem titulo : plures tituli eiusdem operis . Frag-
menta operum distinctis titulis ornata . An Isidori liber de haeresi-
bus interciderit ? Isidoro opera quaedam falso ascripta . Liber de ad-
uersa fortuna. Catalogus abbatum Casinensium.
1 . 1 lo n o r iu s Augustodunensis certus auctor est operis inscripti, Im3S° muntil>
Imago mundi de dispositione orbis, saepe typis editi, in quo de glo-
bo totius mundi, de temporum differentia , ac rerum successione
agitur. Nihilominus Zaccaria in primo conspectu editionis Isidonail
ae promiserat, se id opus inter Isidori spuria relaturum , quia in
aliquo codice sub Isidori nomine reperiebatur, et ab edito non
parum differebat. Abiecit tamen penitus hoc consilium , vt ex se-
cundo Conspectu colligitur: neque in eius schedis vestigium Ima-
ginis mundi ex ms. codice P. Gabrielis Laget, vt ante pollicitus fue-
rat,edendae reperio.In supplemento ad Histor. eccles. Natalis Ale-
xandri Venetiis 17 7 7 . edito idem Zaccaria Honorium Augustodu-
nensem recensuit, nulla mentione Imaginis mundi iniecta, ac de alio
illius opere a it: Gemma animae in quibusdam mss. codicibus copio-
sior est , quam in editis exemplis. Codex Vaticanus 4088., de quo
cap. 9 7 ., Isidori nomine refert opus De forma mundi , seu de map-
pa mundi, quod in margine dicitur Imago mundi, et parum , aut
nihil ab Imagine mundi Honorii Augustodunensis videtur differre .
Tomasrnus in Biblioth. mss. Patauin. pag. 73. indicat codicem inscri-
ptum, Isidorus de imagine mundi. Codex Vaticanus 6013. perg. in 8.
exhibet opus Honorii Augustodunensis, De imagine mundi : Mundus
itaque dicitur, quod est initium post prologum . Ita etiam codex
Vat. Ottobonianus 1245. membr. in fol. Honorii Augustodunensis'.
Imago mundi Septiformi etc.
2. Nullum locum habere potest Imago mundi inter Isidoriana non est isidori.