
4 ö I S I D O R I A N A
et expositione verborum eius . Addit Bayei'ius, non solum liturgiae,
sed et psalterii romani vsum gothorum tempore in Hispama ob-
tinuisse . Ac tandem concludit , potuisse Isidorum in pnuatum ,
siue aliorum vsum romanae liturgiae exegesifl conscnbere, etiamsi
ea liturgia Isidori aeuo in Hispania recepta, atque vsitata non tuisset.
an in Hispanla 5- His rationibus Bayerius Exegesin Missae Isidoro laboratvm-
oiim viguerit? ^jCgre . At qua parte contendit , ordinem Missae, qui nunc ex ro
mano ritu fere vbique in ecclesiis latinis viget, Isidori quoque tempore
in Hispania obtinuisse , prorsus irritus eius conatus e s t.
Nam liturgia gothica non in missali romano, sed m mozarabico|
quod etiamnum extat, quaerenda e s t . Ac nemo negauerit, inter
mozarabicam, et romanam missam ingens esse discrimen, quantum
quidem ad quosdam peculiars ritus, et preces attinet. Isidorus ipse
in libris de offidis ecclesiasticis non missae, quae nunc est ro-
mana, partes, sed gothicae , quae nunc mozarabica dicitur , singil-
latim exponit. Neque enim mozarabes a ritu gothico recesserunt ,
aut eum immutarunt: sed quum sancte retinuissent, tandem S. Gregorius
VII. obtinuit, vt ritus romanus gothico , siue mozarabico
fa ecclesiis Hispaniae , paucis exceptis , substitueretur . Hac in re
lonae a Bayerio dissidet Florezius, qui tom. 3. Hisp.sacr. pag. 21 2.
seqq. probaire conatur, hispanos missae ordinem a romams Pontl-
fïcibus olim acceptum semper conseruasse : deinde diuersum a romano
apparuisse,quia Pontifices ipsi Romae iustis de causis quas-
dam mutationes inuexerunt: Gallaeciam seculo v i., et vsque ad annum
6 3 3 .,quo a Concilio w. Toletano idem ritus pro omnibus
Hispaniae ecclesiis praescriptus fuit, missam romanam diuersam a
antiqua hispana, siue, gothica habuisse . Sed quamuis in ipso ecclesiae
exordio idem modus generalis celebrandi euchanstiam Ko-
mae, et in Hispania obseruatus fuerit, quod verum puto , tarnen
• paulatim et Romae summi Pontifices, et in Hispania Patres ecclesiae
gothicae seorsum quasdam orationes, et precandi tormuias
addiderunt: inde magna ea diuersitas nata .
6. Quod si in Gallaecia, ac fortasse in nönnullis alus Hispaniae
partibus ordo romanus missae vsque ad annum 633. m vsu
erat, vt vult Florezius, altera Bayerii ratio probabilior videbitur,
potuisse Isidorum Exegesin missae romanae ad pnuatum, vel a
aliorum vsum conscribere : quae scilicet multis hispams vtilis
can on missae
C A P V T L X X X I V. 47
posset. Quaerendi hic locus est, an Isidori tempore canon missae
romanae esset, qualis in Exegesi repraesentatur . Codex Muratorii,
quem Bayerius allegat, non multum ab eo tempore distat.In
multos ego etiam incidi veteres codices, quibus canon missae ro*
manae, qui nunc extat, paucis verbis mutatis reperitur. Codex Ot-
I • tobonianus Vaticanus 576. exhibet missale monasticum antiquum
membran. in 4. charactere Longobardico , siue, vt vocant Bene-
uentano , cum notis musicis Petro Aretino antiquioribus . Incipit :
Ad te leuaui animam meant, deus etc. Excita, quaesumus, Domine
potentiam tuam etc. Sequitur Dominica il. aduentus etc. fere vt
in nostris missalibus. Sunt missae S. Nicolai, S. Ambrosii,S. Sil-
uestri, et post epiphaniam S. Mauri abbatis etc.
7. In quadragesima officia de feriis, er dominicis.In sabbato descriptio co*
sancto plura de benedictionibus o lei, salis e tc ., et haec peculiaria dicis •
de baptismo per trinam immersionem : Et sic accipiens ilium de
manibus eius, baptizet eum sub trina mersione, dicens : Et ego te
baptizo in nomine Patris : semel et mergat. Et Filii : et mergat ite-
rum. Et Spiritus sancti : et mergat tertium in modum crucis : pri-
mum ad orientem verso capite infantis, et pedibus ad occidentem :
secundo ad meridiem, et tertio ad septemtrionem . Quum surrexerit
’infans a fonte saero 3ifacit crucem de chrisma in vertice eius cum
pollice, dicens orationem etc. Postea est explicatio orationis domi-
nicae, a presbytero fieri solita : Pater noster, qui es in caelis : Haec
libertatis vox est etc. Deinde expositio symboli : litaniae : praepara-
tio ad missam etc. Succedit Canon missae, Te igitur etc. , vt in
missalibus hodiernis . Ibi vna cum famulo tuo Papa nostro ill. , et
abbate nostro ill. Est etiam Memento , vt dicunt, defunctorum . In
oratione, Libera nos etc. quidam Sancti adduntur, Dei génitrice
Maria, et beato Michaele archangelo , et sanctis apostolis tuis Petro
, et Paulo , Andrea, et beatis confessoribus tuis Martino , Gregorio
, Benedicto , Mauro, atque beata Scholastica cum omnibus Sanctis
etc. Post festa Sanctorum est Ordo sponsalium cum rubrica ,
H benedictione annuli, missa etc. Commune Apostolorum, Marty-
rum etc. Desunt in fine nonnulla folia. Codex ad seculum x. fortasse
pertinet.
8. Occurrit etiam Canon missae in codice Regio-vaticano 19 1, alius codex,
seculi x. circiter post Isidori libros de officiis ecclesiasticis, et