
nor, faciam, si paulo diligentius codicem descripsero. Est membra*
naceus in 4. charactere minusculo seculi x. clrciter: nautilus initio,
epistolae sunt principum, episcoporum , abbatum etc. Permiscentiu
versiculi | quorum aliqui videntur esse auctorum epistolarum, vt
in prima:U
lm ob nomen 5 quem summum crédimus omnes3
descript io veteris
codicis.
Carmen in Dei*
parac laudem .
Da mihi ^ quod petit 3 teneas quo gaudia caeli.
Pag. 4. terg. ad imperatricem C scribit Humberdus abbas. Päg. H
epistola Bobbonis archiepiscopi Wormatiensis, vt ex aliis epistolis
colligitur. Pag. 9. sine auctoris nomine profertur luuenci versus:
Sed i l l e , In cuius manibus ruralis pala tenetur . Iuuencus lib. 1.
v. 378. ait : lllius et manibus ruralis pala tenetur.
17. Succedunt pag. 14. seqq. literae conuiciosae ad Karolum,
et Karoli ad Diethericum etc. Agitur de Lothario, cui Carolus successif.
Pag. 20. inseruntur quidam versiculi aenigmatici, quibus do-
cetur, adhibita postmodum explicatione, quo pacto campanis so-
nitus clarior reddi potest. Sermo instimitur de quinque campanis
Coloniensibus jj pro quibus certa. batelli mensura praescribitur .
Pag. 41. epistola cleri Wormatiensis, et Moguntini ad H ( Hludo-
uicum ) imperatorem tarn pium, quam sapientem contra Fridericum
Wltdensem. Pag. 47. versiculi Eugenii Toletani de plagis Aegypti
sine auctoris nomine : Prima plaga Aegypti etc. lib. 1. carminum n.20.
Pag. 48. terg. inscriptio : Incipiunt sententiae philosophorum de omnibus
rebus contra querulos sermocinandi. Quaedam proferam Cicero-
nis verba, quae in eius operibus mihi non occurrunt. Diffinitio Ci-
ceronis. Nullae sunt occultiores insidiae, quam hae, quae latent in
simulation officii, v t in aliquo necessitudinis nomine . Nam eum,
qui palam est aduersarius, facile cauendo vitare potes -, et Troianus
equiis iccirco fe fe llit , qui a formam Mineruae mentitus e s t . Omnium
communis est mimicus, qui est hos fis suorum. In fine sunt versus,
quos iam indicaui, Eugenii Toletani de vn. diebus,vbi v. 2. le-
gitur splendifluus, et 6. reptans, hominesque sagaces -, cetera respondent
editis . ■ T • j •
1 8. Quod si nonnullis carminibus, quae in vetustis Isidon codicibus
reperiuntur , locum inter appendices dare velimus, fortasse
non indignum videbitur poemation , quod libros Etymologiarum
praecedit in antiquissimo Regio-vaticano codice 1953. seculi vin.,
vel ix. post epistolas Isidori ad Braulionem, et Braulionis ad Isido-
rum. Sunt versus in Deiparae laudem, quique videri possint in 119-
catio ad opus perficiendum , nisi si forte aliquantulum obstet, quod
diuerso, quamuis veteri, charactere sint exarati. Potius autem, quam
Isidoro, eiusmodi versus Ildefonso adiudicauerim, cuius celeberri-
ma est in Beatam Virginem pietas, et cuius operum librum quantum
versibus, prosaque concretum fuisse, Iulianus Toletanus in eius
vita tradidit. Exemplar hoc Etymologiarum collattim videtur cum
alio , in quo Ildefonsus post breue chronicon libro 5. in fine ali-
quid addiderit: nam charactere antiquo,non tamen primae manus,
legitur: Colligitur omne tempus ab exordio mundi vsque in praesen-
temgloriosi Reccesuinthi annum x . , qui est era dclxvi. , anni v dccclvii.
Residuum sextae aetatis deo soli cognitum e s t . Hoc tempore Ildefonsus
Toletanae sedi praeerat, qui sicut librum Isidori de vir. illustr.
auxit, et ad sua tempOra perduxit, ita etiam historiam Regum go-
thorum continuasse dicitur.
19. In animaduersionibus V. C. Hernandezii ad conspectum
editionis a Zaccaria adumbratae, quas cap. 42. protuli, obseruatur,
Exhortationem poenitendi , a Breulio inter Isidori opera relatam,
fere totam metricam esse. Recte id vir doctus animaduertit, si tamen
metrum non propria significatione accipiamus , sed latiori, scilicet
pro versibus politicis, in quibus prosodiae ratio non seruatur.
Nam in ea Exhortatione, quae hactenus more solutae orationis edi-
ta fuit , nullus est versus proprie metricus , siue recta syllabarum
quantitate constans. Versus , in quibus metri lex contemnitur,
rhythmici vocantur, non vulgari sensu , quo rhythmus pro vocum
consonantia accipitur ; sed quatenus rhythmus numerum sonat: et-
enim syllabarum numerus, non quantitas attenditur . Politici etiam
a graecis dicuntur. Versus Exhortationis poenitendi numerum syllabarum
versus hexametri seruant, ac similes sunt illis, quibus Com-
modianus in suis instructionibus vsus est, qui ita incjpit:
Praefatio nostra viam err anti demonstrate
Respectumque bonum ; quum venerit seculi meta .
Simili modo Exhortatio poenitendi distribuenda est:
Cur fluctuas , anima moerorum quassata procellis ?
Vsquequo multimoda cogitatione turbarisl
Mens confusa taediis, itineris deuia carpens.
B 2
Exhortatio
poenitendi
rhythmics.