
4 I S I D O R I A N A
bris: - Suscipiat gaudens litera , quod tribuit. Quo fortasse respicit
aliud eiusdem Ennodii carmen mini. 123. hoc titulo : In cubiculo
super codices in ordine positos. Post Isidori elogitim additur hie ti-
tulus : Omnibus lectoribus codicis istius : Conditur hie iuris series am-
plissima legum . Id est elogium Theodosii, Pauli, et Gaii, omissis
his nominibus, quae in editis pro titulo apparent. Ex quo colligi
licet, istiusmodi versus vel ab Isidoro, yel ab alio auctore codici
legum fuisse appositos; quod idem crediderim de ceteris, quos li-
bris eorum auctorum , qui laudantur, affixos fuisse suspicor, aBrau-
lione, vel ab alio inde in vnum veluti corpus collectos, ac titulo
bibliothecae Isidori insignitos. Ac fortasse hi erant codices , quos
Isidorus ad Braulionem cum Etymologiarum opere misit,de qui-
bus Isidorus in epistola, Tuae sanctitatis etc. sic ait: Codicem etymologiarum
cum aliis codicibus de itinere transmisi . Haec si ita sunt,
satis est simile vero, Isidorum ea carmina in auctorum laudem com-
posuisse : quibus Braulio elogium Isidori addiderit, alius vero, qui
omnes eos versus Isidori esse putauerit, pro Isidore antistes substi-
tuerit Leander vates cum titulo Leandri. Potuit etiam accidere, quod
Isidorus eo disticho Leandrum laudauerit, et alius idem elogium
in Isidorum conuerterit.
bibliothecaIsi- Hoc interim certum , in vetustissimo codice Mediolanensi
asseri, eos versus olim lectos fuisse in bibliotheca Isidori; in alio
Matritensi, eum titulum bibliothecae ab Isidoro editum,vt de Ta-
mayi ms. exemplari nihil dicam . Praeterea codex Regio-vaticanus
215. seculi ix. circiter inter alios versus ad rationem prosodiae com-
probandam pag. 1 25. ex Isidoro , vt ibi exprimitur , laudat hunc
versum.: TV quoque nostra tuis promit bibliotheca lihris, qui extat
in elogio Hieronymi. Antiquissimus est etiam codex Vaticano-pa-
latinus 2 7 6 .,in quo pag. 39. terg. post Isidori expositionem in li-
bros Regum, et Machabaeorum haec est inscriptio: Isidorus Pala-
nensis ( lege Isidori Hispalensis ) episcopi hi extant versus . Titulus
bibliothecae : Sunt hie plura sacra etc.
auctor eorum 7* Verum obstabitne his , quod alicubi hi primi sex veisus
versuum non g Damaso ascripti legantur ? Minime . Non enirn stilum Damasi
ui amasus. req0jent ^ qUj nunquam in suis versibus a ablatiui singularis primae
declinationis breue protulit, vt poetae sequentiiun temporum con-
sueuerunt, et Isidorus v. 4. Prat a vides plena spinis, et copia Jloturn.
Caue igitur ab Eugenio de Leuis, qui inter sua Anecdota
Taurini édita sex primos versus bibliothecae Isidori, Sunt hie plura
sacra etc. , quos pridem vulgatos uesciebat, pag. 17-seq. sub Damasi
nomine vulgauit,quia eos aliis Damasi carminibus stilo simil-
limos credidit, et Damaso ascriptos reperit in quodam codice mem-
branaceo bibliothecae Noualiciensis, seculi, vt ait, forsan ix. aut x .,
in quo epistolae S. Pauli erant cum praefationibus S. Hieronymi.
Duo alia carmina idem Leuisius Damaso affingit, quae neque Damasi
stilo, neque aetati congruunt.
8. Quum autem in codice , quern dixi, Palatino-vaticano inscriptio,
Titulus bibliothecae , tamquam peculiaris his sex versibus
praefigatur, et in codice modo laudato Noualiciensi dicàtur id Carmen
in epistolas D. Pauli apostoli, merito aliquis dubitet, an bibliothecae
nomen accipiendum sit pro sacris bibliis, significatione an-
tiquis temporibus frequentissima, etiam apud Isidorum lib. y. Etymol.
pro bibliis.
cap. 5. Apertissime hanc interpretationem innuunt duo postre*
mi versus :
Hie geminae radiant veneranda volumina legis,
Condita sunt pariter hic noua cum veteri .
Vbi Muratorius , Fabricius, Florezius , aliique ediderunt gemmae pro
geminae : ac solet quidem in mss. confundi m cum in : sed sensus
clare exigit geminae, vti sine vlla dubitatione legitur in mss. nostris
Archiuii Vaticani, et bibliothecae Vaticano-palatinae , cui accedit
codex Noualiciensis apud Leuisium.
9. Haec etiam erat consuetudo veterum, vt similes versiculos
Bibliis praefigerent, vel subiungerent. In parte secunda carminum
S. Eugenii Toletani carm. 59. titulus est : Versus in bibliotheca .
Régula quos fidei commendat noscere libros,
Hos nostra praesens bibliotheca tenet.
Quinque priora gerit veneranda volumina legis.
Atque ita pergit de libris noui, ac veteris testamenti : v b i, vt vides
, Isidorum expressif in eis verbis veneranda volumina legis . Claims
Isidorum imitatur Aluarus Cordubensis , cuius extat carmen
versus bibliis
praefixi.
tom. xi. Hisp. sacr. p. 281. Aluari versus in bibliotheca Leou'igildi :
Sunt hie plura sacra , sunt vero dogmate clara : et v. 3. Hic noua
cum vetera pariter sunt clare decora . Iam eo seculo ix. vsus inua-
lescere coeperat, vt nominatiuus pro ablatiuo adhiberetur , vt vebibliotheca