
I S I D O R I A N A
ctor Chronici Silensis , qui initio seculi xn. scribebat, tom. 17.
Hisp. sacr. quum num. 18. narrasset, praeter Deum neminem exte-
rarum gentium Hispaniam subleuasse , haec addidit: Sed neque Carolus
, quern infra Pyreneos mantes quasdam ciuitates a manibus pa-
ganorum eripuisse, Franci falso asserunt . . . Inde quum Caesar august
am ciuitatem accessisset, more Francorum auro corruptus , absque
•vllo sudore pro eripienda a barbarorum dominatione sancta ecclesia
ad propria reuertitur . . . Anhelabat etenim Carolus internus illis
citius lauari, quas graui ad hoc opus deliciose construxerat. Corri-
g o , in thermis illis . . . quas Grani. Sermo est de Aquis Grani .
Nihilominus in ecclesia Compostellana celebratin' anniuersarius dies.
6. Iulii pro Carolo Magno , insigni benefactore.
Etymologiae . 23. Sequiturrubrica : Incipit liber etymologiarum Isidori Spätensis
episcopi . Vt valeas , quae requiris cito in hoc corpore ( alii
in hoc opere ) inuenire ,haec tibi, lector pagina monstrat~.de quibus
rebus in libris singulis conditor huius codicis disputauit. 1. De gram-
matica etc. Sunt libri 20. Expliciunt capitula de omnibus libris to-
tius codicis. Epistola Hisidori Episcopi ad Braulionem Episcopum directa
. Epistolae iam editae, etiam vltima ad Braulionem : En tibi etc.
■ Libri 1. capita 29. Vltimum de historia. Alii erant prius numeri.
Lib. 2. capita sunt 2 i . , e t subdiuisiones in hoc, et in aliis libris per
diuersos titulos. Liber 4. de medicina etc. Lib.10. Vocabulariutn etc.
Libri a prima manu sunt 20., neque mutatur haec numeratio : sed
in multis libris sunt subdiuisiones librorum. Desinit: ignis ardore
siccetur. Explicit liber Etymologiarum .
scriptor eodi- 24. Adduntur eadem manu hi versiculi: Seruus Seruorum Doc*?'
mini qui nominor Otto, - Cognomen mihi Stampa fuit: qui sic vocor
Otto . - Hoc quod opus scripsi , relegentes, nuncupor Otto . - Post
obitum semper parcatis , mox precor, Otto . - Et NOST’ER nunc dica-
tis pro me PATER, O tto ,-V t vale am Domini sedem, qui sic cior
Otto , - Scandere cum Sanctis eiusdem , qui miser Otto .
add.itiones. 25. Libro 7. Etymologiarum cap. 10. initio : Maria illuminatrix
etc. Depicta est Deipara sedens, manibus expansis, dextra vir-
gam florentem gerens, cruce in fronte signata . Ad Pilati nomen
eod. cap. in margine recenti manu add?tur,vel notatur: purgant
contaminatum animum manus lotae, nec inspersis aqua digitis
expiatur, quod famulante impia mente committitur. Lib. 2. cap. 21.
manu prima ad marg. Al. Sunt etiam in praeceptis eloquentiaequae-
dam figurae verborum, ac sententiarum , quibus augetur, et ernatur
oratio. In textu incipit caput: Sunt autem et quaedam figurae in
praeceptis eloquentiae, quibus augetur, et ornatur oratio etiam figu-
ris verborum ,e t sententiarum .Hoc caput in textu desinit -.permit-
tant dicere. Ad marginem additur eadem manu, His figuris sententiarum
, atque verborum et amplificatur , et expolitur variis gene-
ribus oratio . Ibid. lib. 2. cap. 24. De definitione philosophise : si-
militudine futurae patriae viuunt. Recenti manu additur: Quid autem
aliud est, similitudine futurae patriae viuere , quam frui medi-
tatione diuinae bonitatis ad cognoscendum Creatorem, et Saluatorem
nostrum , atque ideo amandum, et venerandum ? quo dem urn perfrui
valeamus defuncts praesentium carcerum , et laqueorum ambagibus.
In cuius visione viuifica sit quies nobis. , et felicitatis sempiternae
gloria. Lib. 4. cap. 4. artis curam : ad marg. ead. m. infirmitatum-
que causas ratione adhibita perscrutatus e s t.
26. Codex 3 5 2. Ottobonianus, olim 2 6 1 . , membranaceus in Etymologiae .
fol. seculi xxv. circiter : rubrica Praefatio in Tsidorum Etymologiarum.
Sequuntur notae epistolae. Postea rubrica: Incipiunt capitula libri
Tsidori lunioris Spalensis episcopi ad Braulionem Caesaraugustanum
episcopum scripti in libro primo, En tibi etc. stilo maiorum. Vt valeas
, quae requiris, cito in hoc opere inuenire , haec tib i, lector, pagina
monstrat, de quibus rebus in singulis libris conditor huius codicis
disputat. In primo libro etc. Post indicem librorum : Domino,
et filio Sisibuto Isidorus: En tibi etc., vt ad Braulionem . Desinit,
sicut ext at stilo maiorum, sine verbo vltimo conscriptum . Index ca-
pitum libri 1 ., quae sunt 26. Lib. 2. capita 21. Lib. 3. cap. 49.
Lib. 4. cap. xi. Lib. 5. cap. 39. Lib. 6. cap. 18. Lib. 7. cap. 14. Lib. 8.
cap. 10. Apud Grialium sunt capita xx.
27. Lib. 9. cap. 8. Liber 1 o. De quibusdam nominibus per alpha- 0rdo earum .
betum etc. Ita reliqui 10. libri fere, vt apud Breulium , sed adhibita
quadamseparatione titulorum in lib. 13 ., et 18 ., vt in aliis mss.
Desinit, ignis ardore siccetur . Illico rubrica : Incipit tractatus Ven.
Bedae presbyteri de figuris, et tropis sacrae scripturae : Solet aliquo-
ties in scripturis etc. Deinde quaedam concordantiae biblicae, im-
perfectae . Lexicon vocum praesertim sacrae scripturae : praecedunt
versiculi: Dijficiles studeo partes , quas Biblia gestat, - Pandere, sed
. E e e 2