
ri Capitulari reperitur ; nisi quia ea Bened ictus non ei veris Capitulari-
buSjSed ex pseudoisidorianis mercibus , in quibus dumtaxat inueniuntur,
deriuauit I Haec ergo pseudoisidorianae collectionis capitula inter ilia esse
videntur, quae in Moguntinae Ecclesiae scrinio a Riculfo recondita tra-
didit . Cum porro haec collectio ab ipso Benedicto tribuatur, seu saltern
inuoluatur cum aetate Riculfi, quem obiisse iam vidimus antequam ea
conderetur et ederetur ; non alia de caussa id videtur fecisse , nisi vt ns-
dem documentis auctoritatem crearet, et imposturae,quae ipsi ignota non
esset, suspicionem remoueret . Hinc cum eiusmodi imposturis ipse primus
, aut fere primus vsus sit, et Leuita fuerit Ecclesiae Moguntinae ,
ex qüa ea collectio prodiit ; nonnulli suspicantur cum Blondello, ipsum
fortassis earumdem imposturarum fuisse architectum •
Auctor Ger- 47’ Hoc certe tempore collectio condita , et in Germania quidem,
raano-Francus. quae in Galliis veteri dispositione censita, Francorum Regibus suberat ,
non vero in Hispania ; ac proinde aliquem Germano-Francum habet au-
Tempus colle- ctorem . Cum recentius documentum, ex quo impostor intégras senten-
ctiania . tias in apocryphis compingendis decerpsit, sit Concilium Parisiense anni
829. ante hunc annum editio eiusdem collectionis collocari nequit. Porro
Concilium Aquisgranense anni 836. cap. 2* n. 8. decernens, vt per sin-
gulos annos sanctum oleum in coena Domini iuxta traditionem aposto-
licam ac statuta decretalium, in quo de eadem re praecipitur, ab Episco-
pis conficiatur ; secundam Fabiani pseudo-epistolam indicare creditur. Hinc
ea editio post annum 829. et ante annum 836. statuenda videtur . Mi-
rum vero est, Rabauum , qui paullo post annum 841. Otgario , seu Aut-
cario Moguntino Episcopo Poenitentiale nuncupauit, nihil ex apocryphis
Isidorianis produxisse. Num id fecerit , quia ipsis nihil fidebat ; an vero
quia nondum prodiissent, ita vt Aquisgranensis Concilii decretum ad Fabiani
pseudo-epistolam perperam referatur , alii iudicent . Quod si hoc
secundum probabilius iudicetur, et multo magis si cum Blondello cre-
datur impostor quasdam formulas et phrases excerpsisse ex epistola Ionae
Aurelianensis ad Carolum Caluum , qui regnum obtinuit anno 839- Isi-
doriana collectio vulgata dicenda esset circa tempus, quo Benedictus Le-
uita libros Capitularium edidit, nimirum circa annum 843- vnde prima
apocrvphorum expressa mentio legitur in epistola Caroli Calui ad Epi-
.. seopos in conuentu Carisiaco scripts anno 837. Neque vero moueat colli
edU° Cu- lectio Remedio Curiensi attributs , et a Goldasto édita cum hac epigra-
ricnsis. phe : Alamannicae Ecclesiae veteris canones ex Pon tificum epistolis excer-
1.1. Rer. Ala- pti a Remedio Curiensi Episcopo iussu Karoli Magni Regis Francorum
man. part. 2. et Alamannorum. Hie Rex cum obierit anno 814. Goldastus ipsam col-
p. 134. edit, jgetionem conditam putat circa annum 8i3.Amplior erat haec collectio,
J73°- eique additamenta accesserunt Notingi Constantiensis Episcopi , qui vita
functus est anno 934- At hae Notingi additiones cum non exigua parte
canonum a Remedio coJlectorum ex suo codice excisa atque sublata idem
Goldastus tradit. Capita ab eodem édita , quae supersunt, sunt tantum
quadraginta nouem ; eaque ex ordine exhibent excerpta ex solis pseudo-
■ epistolis priscorum Pontificum a S. Clemente ad S. Vrbanum vsque.Haec
vero ipsa excerpta, quae auctor ex Pseudoisidori collectione post Carolum
Magnum , vt vidimus , compacta deriuauit, palam faciunt , errorem
esse in titulo, vel in explicatione tituli Karoli Magni, et Remedium , qui
borum excerptorum auctor traditur, ad posteriorem aetatem referri opor-
tere . Forte pro Carlo Magno intelligendus est Carolus Crassus, qui ita
Carolus Magnus fuerit nuncupatus, vti Lodouicus Magnus dictus inueni-
tur Imperator Ludouicus II. Carolus nimirum Crassus vulgata iam Pseudoisidori
collectione primo Alemannorum Rex fuit, et postea imperium
obtinuit .
48. Pseudoisidorum vero non fuisse Hispanum, sed Germano-Francum Auctor non
multa conuincunt . Ex Moguntia quidem collectionem prodisse, et per fuit Hispanus •
Gallias disseminata fuisse exemplaria Hincmaro teste accepimus : qui licet
in eo falsus sit, quod praesumens auctorem S. Isidorum Hispalensem ,
earn ex Hispania allatam tradidit;in eo tamen quod e Moguntia eadem
collectio vulgata fuerit , conlato Benedicti Leuitae testimonio maxime
confirmatur . Hac de caussa , qui apocrypha ilia nono saeculo primum lau-
darunt, Germano-Galli sunt,nulli autem Hispani, aut aliarum regionum
Scriptores • Hispanos quidem hanc collectionem diutius ignorasse , vel
non suscepisse colligere licet ex epist. 121. Innocentii III. lib. 2. Hinc
enim discimus,eos in quadam caussa Alexandro III. obtulisse suum co-
dicem canonum, in quo cum aliis Conciliis describebatur Emeritense .
Hoc autem Concilium cum aliis non in Isidoriana collectione , sed in
auctiori Hispanica describitur : ac proinde corpus canonum per id quoque
tempus apud Hispanos receptum erat collectio Hispanica. Vetustiores co-
dices lsidoriani sunt Germano-Franci , adeo vt ii quoque, qui in alias
regiones traducti nonum saeculum attingunt , e Galliis prouenerint, vt
de duobus Vaticanis nono saeculo scriptis paragrapho sequenti pafebit.
Adde quod in pseudo-epistolis plures Germano-Francorum idiotismi inueniuntur
, eadem stili barbaries, quae in aliis eiusdem aetatis Scripto-
ribus Gallicanis et Germanis deprehenditur: idiotismi autem Hispanorum
proprii,qui in Etherio et Eulogio notari queunt, nulli. Euidentius est
illud , quia impostor non pauca transcripsit ex epistolis S. Bonifacii Episcopi
Moguntini, et ex litteris Cangith Abbatissae ad eumdem Bonifacium,
quae non in Hispania , sed Moguntiae, et in Germania , vbi illi versati
sunt, inueniri potuerunt. Accedit tandem argumentum omnium, vt nobis
quidem videtur , grauissimitm . Dum impostor Hispanicam collectionem
suae inseruit, non vsus est codicibus Hispanae originis , sed illis origi-
nis Gallicanae . Id nobis innotuit in conferendis epistolis S. Leonis . Duos
48. In Hispania nullum vnquam re-
pertum fuit exemplar collectionis pseu-
do-Isidorianae . Et quamnam, rogo , fi-
dem ea apud. hispanos mereri potuis-
se t, quum verae eorum collectioni mul-
tis in locis contraria esset ? Falsarius inter
alia ita praefaturj S c ir e a u tem v o s
o c to g in ta e p is c o p o s , q u i h o c opus m e in - N0 TAÈ
c ip e r e , e t p e r fic e r c c o e g i s t i s , e t c u n c to s ad BALLE-
r e liq u o s d om in i s a c e rd o te s o p o r te t , RINIOS.
q u o d e t c . Quis hispanus, quaeso , secu-
lo ix. hispanos ita alloqui ausus fuisset,
aut etiam Isidoro Hispalensi eiusmodi
praefationem, et collectionem affingere ?