
epilogus
ris »
ope
ra reperitur codice 504-,vere esse opus Euagrii monachi, qui ,4»-
tirrheticum inscripsit, latine reddirum a Gennadio, vt is testatur
in catalogo scriptorum. Eodem pertinet, quod in Inuentano bibliothecae
vat. Palatinae cod. 973. post indicatam Isidori episto-
lam ad Massonam illico notatur , Anonymi contradictio , siue conflic
t s castitatis , et immunditiei : Non est grande etc. Videtur esse
fragmentum ex antirrheticis Euagrii . Est sane fragmentum libn de
conflictu vitiorum, et virtutum prope finem sub titulo, Sententia
cuiusdam Doctoris . Immunditia dich : Non est grande facinus etc.
Desinit, occulta hominum secundum euangelium . Verba Gennadii
de Euagrio sunt : Praeter Vitas Patrum scripsit multa monaehts
necessaria : ex quibus ista sunt. Aduersus octo principalium vitiorum
suggestions , quas aut primus aduertit, aut inter primos didicit,octo
ex sanctarum scripturarum testimoniis composuit libros . . . quod
tarnen opus eadem simplicitate , qua in graeco inueni , iussus in la-
tinum transtuli. Ex his Holstenius agnoscere potuisset, Euagm
opus a Gennadio laudatum,in octo libros diuisum,et contra octo
principalium vitiorum suggestiones contextum, magnopere difrerre
a libello, Apostolica vox clamat etc., qui vnus tantum e st, et vi-
ginti quatuor,aut etiam plura vitia recenset, quibus contrarias vir«
tutes subiicit. Euagrii opus De octo vitiositatibus editum fuit in 4.
aE Emerico Bigotio post vitam S. Ioannis Chrysostomi a Palladio
conscriptam
34. Si epilogus libri de conflictu vitiorum , et virtutum , in
quo Mediolani, et S. Benedicti fit expressa mentio , non est ab alio
auctore additus3vt Constantinus Caietanus contendit, illico patet
ratio, cur neque Euagrius, neque Augustinus , neque S. Ambrosius?
neque S. Leo, neque S.Io. Chrysostomus auctores censeri debeant .
Ego etiam existimo, neque Gregorium Magnum, neque Isidorum,
immo neque Ambrosium Autpertum , abbatem S. Vincentn ad Vul-
turnum epilogum operis composuisse . Ac de aliis res clara est: de
Ambrosio Autperto mihi non obscura, quamuis Maunni in con-
trariam sententiam eant. Neque enim Ambrosio Autperto congrue-
re censeo , quod dicat, in propria hac Mediolanensi ciuitate , et
rursus, An forte nostra sola prouincia extra hanc regulam ent exceptant
non de propriis,sed tantum de exteris habeat monachos .
Nam Ambrosius Autpertus in subscriptione commentarii ad Apo-
W Ë Ë È m
calypsin se ex Galliarum prouincia ortum dicit,et prouinciam ,
in qua versabatur , ita commémorât, Arochisi duds eiusdem pro-
uinciae, quam incolo . Auctor igitur epilogi Benedictinus aliquis non
Mediolanensis, sed Mediolani existens, fuisse videtur, qui fortasse
veterem librum nouo epilogo ornatum ad aliorum disciplinam exa-
rauit, et ad aliquem conterraneum suum direxit. Coniici etiam
potest,legendum esse in propria, ac Mediolanensi, vel omninode-
lendum hac .
35. Separato autem epilogo a reliquo libelli corpore, incertum
adhuc remanebit, cuinam ex nominatis antiquis Patribus opus erit
ascribendum . Neque vero est, cur opinio Constantini Caietani obes-
se possit, qui librum sine epilogo imperfectum esse contendit, scilicet,
Eu autem , homo dei, vigilanti studio attende, quae dico ,ipso
adiuuante, qui viuit, et regnat in secula seculorum, amen : qui pero-
rationis exitus indignus, vt ait, prorsus esset Isidoro. Ita quidem
conclusio libri habet apud Grialium . Sed statim intellio-itur, verba
, ipso adiuuante etc., a librariis esse addita,quum ea,aut simili^
passim in fine quorumlibet aliorum operum codices mss. exhibeant.
Non ergo ineptus esset finis : Eu autem , homo dei, vigilanti studio
attende , quae dico : intelligitur enim : quae d ix i , qui idem senslis
colligitur etiam cum epilogo addito : attende , quae dico -, et mihi
ADHVC magis stupenda narranti fidem praebeto . Sed con°Tuentior
erit conclusio, si verba retineantur codicis vaticani 5077., vbi p .6 j.
est rubrica : Incipit libellas de conflictu virtutum, atque vifiorum
beati Leonis Papae : Apostolica vox etc. In fine : attende, quae dico,
et tarn fallacis hostis insidiis viriliter résisté . Explicit liber beati
Leonis Papae de conflictu virtutum, atque vitiorum . Nonnulli tituli
veibis discrepant a titulis Grialii, vt Simulatio suggerit in ms. pro
Hypo crisis dicit in edito : quaedam etiam capita praetermittuntur ;
Vt suspicari possimus, opus vel Leonis, vel Isidori, vel aliçuius ex
antiquionbus Patribus non solum epilogo , sed etiam quibusdam
capitibus ab aliquo monacho, vt fieri tunc solebat, auctum, et in-
terpolatum fuisse, vnde varietas opinionum de auctore permanauerit.
I ata is Alexander seculo v. cap. 4. art. 8. quaedam indicat ex cap. 14.
I 2 2 ,’_cluae monasticae vitae professorem redolent, et ex S. Be-
I nedicti regulis videntur vsurpata, quae tarnen, vt dixi, ab interpo-
latofis manu esse possunt.
auctor lacer-
tus.