
alii Patres.
Immo libra-*
rius.
lib- Officio-
rum .
27. Sequuntur quaedam opuscula Fulgentii, Augustini, Ferran-
di Diaconi, Victoris, Fastidiosi Ariani, cuius sermo extat inter édita
Fulgqntii Opera; et post Fulgentii epistolam, siue librum de régula
verae fidei ad Petrum,qui perperam ab aliis Augustino tribu-
tus est, pag. 93. sunt Versus cuiusdam de beato Fulgentio : Quum
studiis renitere sacer quum gliscere sacris etc. Videntur hi versus
esse Immonis excriptoris ex versu : Bermundo famulo manibus qui
tradidit Immo . Quisnam autem est iste Immo ? Praestaret, catalo-
gum librariorum veterum , siue excriptorum , quorum nornina ad
nos peruenerunt, ab aliquo confici,vt de aetate plurimorum codi-
cum iudicium ferri posset. Portasse multa eiusmodi nomina, quae
ego obiter notata habeo, postmodum proférant. Interim animaduer-
to , mentionem Immonis librarii fieri in thesauro Anecdotor. Pezii
praefat. tom. 1. num. 64., vbi recensetur codex nongentorum anno-
rum, Homiliae Origenis, in cuius fine id expressum est : Ego itaque
in dei nomine IMMO scripsi librum istum, non me a dignitate, sed
dei gratia ; sed tamen presbyter. Fratres v o s , qui legitis in istis vo-
luminibus, et inuenietis , vbi opus est ad emendandum, non me met-
ledictis ( forte maledicatis ) sed eum omni diligentia emendetis,
et pro me indigno peccatore orare dignemini. Valete in Domino ems
( forte aeui, vel aeuiternis ) temporibus. Salutet vos Christas pius
vester diu . Ex his probabilis eruitur coniectura, Immonem hunc
ipsum excriptorem esse codicis nostri Vaticani, seculo scilicet ix.,
aut seq. Mabillonius in Annalibus Benedictinis plures Immones
commémorât; sed quisnam, aut an aliquis eorum in exarandis libris
operam collocauerit, ex eo non colligitur .
28. Pag. 98. eodem charactere : In nomine Domini incipit liber
Officiorum Sancti Isidori episcopi : Domino meo etc. Quaeris a me .
Index libri 1. capitum 44. Explicit capitulatio. Incipit liber primus
officiorum Isidori : Ea, quae in officiis . Caput vltimum 44* inscribi-
tur, De esu carnium-yvel piscium: apud*Grialium , et Breulium, De
carnium vsu , vel piscium . Finit, nec apostoli vetuerunt, vt Gria-
lius, pro quo Breulius prohibuerunt. Succedit sine vllo titulo liber
iL Quoniam origines. Tabula capitum 26. Vltimum, quod apud
Grialium est 27 ,,D e manus ( alii manuum ) impositione , vel eon-
firmatione, desinit, vt apud Grialium : Haec sunt parua ex multis . . •
percepisse doctrinis . . . sententiis firmaretur. Grialius addit, Ora pro
me,
me ; et pro parua habet pauca, et praecepisse doctrinas pro percepisse
doctrinis . Praeferenda tauten videtur scriptura codicis . Alia inter
varias lectiones annotabo .
29. Illico rubrica. Explicit liber il. In Christi nomine incipit li- Prooemia .
her Isidori Senior is Primorum ( lege Prooemiorum ) de libris noui,
ac veteris testamenti. Plenitudo noui testamenti . . . parua prooemia
narrationum subiiciamus. Explicit praefatio. Incipit textus libri ter-
t i i . Genesis iuxta fidem etc. Desinit, et flumen baptismi mundum ,
lignumque vitae domini nostri lesu Christi . Explicit liber tertius
Primorum . Incipit nil. de ortu, v ita , et obitu Patrum : Adam proto-
plastus, et colonus : non procedit nisi ad caput de Ioseph : ob inui-
diam venditur factus humilis vsque . Hie deficit liber de ortu , et obitu
Patrum, qui sine vlla controuersia Isidoro tribuitur , quum post
duos Officiorum libros Prooemia liber aI. Isidori dicantur, et eodem
contextu opus de ortu> et obitu Patrum liber ml. Ex Ebro Prooemiorum
nonnullas variantes lectiones excerpsi,et caput integrum
de Esther, quod ab editis abest, descripsi. Quid autem est, quod
Prooemia, adeoque libri Officiorum, et de ortu, et obitu Patrum Isidoro
Seniori tribuuntur? In inuentario bibliothecae vaticanae haec
legitur notatio : In hoc ms. adest SENIORIS : vide as, an IVNIORIS.
Id spectat ad controuersiam, cap. 1 6. expositam de diuersis Isido-
ris. Hispalensi nostro Isidoro Senioris magis, quant Iunioris nomen
congruit, si cum altero hispano Isidoro comparetur. Hispani vete-
res nullum Isidorum Hispanum Hispalensi antiquiorem agnouerunt:
itaque postquam Isidorus Pacensis seculo mil. florere coepit, hunc
luniorem , ilium Seniorem appellarunt. Propterea censeo, codicem
hunc Vaticanum ex exemplari aliquo hispano descriptum, in quo
Isidorus Hispalensis dictus fuerit Senior, collatus cum Pacensi.
30. Post pauca quaedam, vt dixi, ex libro De o r tu ,et obitu varia opuscu-
Patrum, eodem charactere sequuntur haec opuscula . Admirabile de la •
nostri Saluatoris imagine miraculum : Apud Caesaream Cappadociae .
Turn miraculum in vita S. Hieronymi . Vita S. Hieronymi. Sermones
S. Ioannis Chrysostomi, qui indicantur 4 5 ., sed in codice solum
excribuntur vndecim.
31. Codex 6 jo . Vaticanus membranaceus in fol. paruo,secu- missae de fc-
H x ii., mutilus initio. Post quasdam missas de feriis ritu romano ru- riis‘
brica : Sequuntur autem missae S. Augustini episcopi omnium feria-
Eom.II. I i