
que recitabatur , legitur , in huius vrbis conuicinitatem , quod de
vrbe Accitana,non de Toleto intelligendum est. Mentio vero ec-
clesiae S. Fructuosi in Dominica ante quadragesimam omnino argil
Lesleiis mîssa-
le mozarabi-cum edidit.
it , codicem Veronensem pro vsu Tafraconensium olim exara-
tum fuisse. Florezius tom. 8. Hisp.sacr. pag. 184., et in append. 1.
num. 4. dissent de sermone S. Leandri,vt nunc quidem creditur,
in honorem S. Vincentii, qui inter sermones S. Leonis reperitur, et
inulta ex officio gothico S. Vincentii ait esse desumpta. Obseruat Florezius,
eiusmodi officium S. Vincentii a S. Leandro videri compositum
pro ecclesia principe Hispalensi, quae titulo S. Vincentii
insignita erat : nam in fine orationis Post sanctus dicitur : Vnde pre-
camur, vt istic , vbi nobis reposita est eins reliquiarum portio ,
erecta sit patrociniis plenitudo . Certe pro vna quadam ecclesia
haec oratio composita fuit : neque enim credendum est, in omnibus
gothicis ecclesiis portionem asseruatam fuisse reliquiarum
S. Vincentii . Sed procedente tempore , vt dixi , officia, quae pro
certa aliqua ecclesia digesta frétant, ab aliis acceptata sunt, quin
verborum mutatio' aliqua fieret : quod praesertim accidisse puto ,
quum iam hispani maurorum iugo premerentur.
C A P V T L X X X IX .
De Alexandra Leslei praefatione ad nouam editionem Missalis
M ix ti secundum regulam Beati Isidori.
1. i S Æ issajç, et breuiarium mozarabicum, iussu Cardinalis Xi;
■
menii olim typis excusa , inter libros rariores censebantur . Nostro
tempore vtriusque noua editio procurata est, missalis quidem ab
Alexandra Lesleo, breuiarii deinde ab Eminentiss. Cardinale Lo-
renzana . Vterque eruditam praefationem praemisit, qua non solum
liturgiam gothicam illustrât,sed ipsis etiam Isidori operibus prae-
clarissimum lumeii affert.Haec mihi causa e s t ,cur Isidorianis meis
nonnulla ex doctissimis his duabus praefationibus inseram . Lesleus
missale typis commisit hoc titulo : Missale Mixtum secundum regulam
Beati Isidori dictum MOZARABES, praefatione , noth , et appendice
ab Alexandro Lesleo S. /. sacerdote ornatum . Romae mdcclv.
sumptibus Venantii Monaldini , typis loannis Generosi Salomoni :
in 4. magno. Post epistolam dedicatoriam ad Benedictum Ponti-
ficem XiV. longa est Leslei praefatio , qua erudite de liturgia
gothica edisserit.
a. Laudes liturgiae veteris hispanae praemittit Lesleus, eam-
que in Missali Ximenio,seu Mozarabico, a Ximenio edito,con-
tineri assent. Missale deinde, et ordinem missarum describit. Disputât
, an missale mozarabum vetustum sit sacramentarium ? ac pro-
bat, sacramentarium vet us turn esse , quod liturgiam complectitur,
a missa Romana, et Ambrosiana,a graecorum quoque , et orienta-
libus anaphoris plane diuersam, atque earn ipsam, quae apud go-
tho-hispanos, et antiquiores mozarabes olim obtinuit, similemque
veteri Gallicanae . Contendit, e a , quae posterioribus seculis addita
fuere, non efficere , vt liturgia missalis Ximenii vitiata dici queat.
Missale Mozarabum ab erroribus Felicis, et Elipandi immune semper
fuisse ostendit.
3. Vt liturgiae gothicae antiquitatem Lesleus demonstret, a-
struit, distinguendam esse liturgiam gotho-hispanam a missali, et
breuiario gotho-hispano. Primum enim instituta fuit liturgia, turn
missale ordinatum, ac simili modo breuiarium digestum . Nimirum
liturgia est certa forma, ac methodus precum in missa,et officio
ecclesiastico seruata : missale est collectio omnium missarum , et
breuiarium collectio omnium officiorum eiusdem liturgiae . Negat,
S. Leandrum habendum esse auctorem liturgiae gotho-hispanaë :
turn §. 12. quaerit, An S. Isidorus auctor fuerit liturgiae gotho-
hispanae ? et respondet in hanc sententiam .
4. Alia opinio, quae S. Isidorum Liturgiae Gotho-Hispanae auctorem
agnoscit, apud recentiores magis accepta , et peruulgata est ( i ) .E a du-
plici argumento fulcimr • Primum est recepta hominum persuasio, Liturgiae
appellatione, quae Isidoriana nominatur , confirmata . Aliud est, Patres
Concilii quarti Toletani hanc prouinciam S- Isidoro dedisse , vt for-
mam Liturgiae componeret , quam , amota varietate rituum, Ecclesiae
omnes Hispaniae, et Galliae Gothicae in posterum obseruarent-At haec etiam
opinio antiquorum auctoritate caret, et meris coniecturis nititur . Nemi-
(1) Card. Baronius in Annal. ad
an. 633. Mabillonius , de Liturg. Gallic,
lib. i. cap.4. num.8. Nicolaus Antonius
Bibl. vet. Hisp. part.i. pag.26p. n.194.
Iohanncs Mariana de rebus Hispaniae
lib. 6. cap. 5. et alii Auctores Hispani
bene multi, quos omnes nominatim
recensere nimis longum foret, quorum
plerique Auctorem Liturgiae ab Au-
ctore Missalis Mozarabici non distin-
guunt.
summa prae-
fationis Leslei.
distinctio liturgiae,
missa-v
Jis,et breuiarii.
Guitmundus
missale Isidoro
tribuit.