
approbante de benedictione B. Petri Apostoli pallium Isidore sibi amicissimo Archie-
S. Gregorio piscopale transmitter«: dignaretur. Sanctus vero Gregorius Papa , de ele-
aS°o • ctione sibi dilecti Isidori admodum gauisus , Deo gratias e g it, et nuntiis
honorifice susceptis electionem confirmauit; (rf) ( pallium ) cum postulatis di-
rigens, etiam vt primatiae honorem in Hispaniis exequeretur, concessit.
17' Decoratus igitur infula Praesulari quantus vixerit , quantus exti-
terit , quantum profecerit, quantaque fecerit, Pontifex asserat, Praesul affir-
met, probet Autistes, Episcopus testetur : declaret virtus Pontificem , pro-
• ^at. sc*en^*a Praesulem, doctrina fateatur Antistitem , mores eloquantur
exeelht m Episcopum . Erat enim semper prudens, semper constans, semper modestus,
vinutum6" 61"6 semPer : prudens discernendo , prudens eligendo, prudens diligendo,
prudens inhaerendo constans tolerando, constans resistendo , constans
cedendo , constans persequendo ; modestus appetendo, modestus inquiren-
d o , modestus vtendo, modestus parcendo ; iustus meditando, iustus lo-
quendo , iustus operando, iustus perseuerando : probus vbique, deuotus vbi-
q u e ,v tilis vbique, expertus vbique ; promptus ad incipiendum, promptus
ad obediendum, promptus ad agendum, promptus ad insistendum : deuotus
ad meditandum, deuotus ad proloquendum, deuotus ad orandum , deuotus
ad postulandum, deuotus ad obediendum, deuotus ad impetrandum : vti-
lis ad persuadendum, ad dissuadendum, ad dispensandum , vtilis ad com-
pensandum ; expertus ad euellendum et aedificandum , expertus ad plantan-
dum . Prae oculis semper habens passiones filii D e i, non inani gloria ele-
uabatur: nam, omnium se seruum exhibons, plus amari appetens quam ti-
meri, atque magis prodesse quam praeesse, cunctis amabilem et benignum
se praebebat ; ieiuniis, orationibus, et sanctarum Scripturarum meditatio-
nibus insistens ; ex vilissimis cibis non ad cupiditatem , sed ad necessita-
tem parum sumens ; sibi parcus, aliis largus nominabatur : eamdem mo-
rum grauitatem quam prius, eamdem sectabatur humilitatem ■ Idem enim
constantissime perseuerabat, qui prius fuerat ; et crescente dignitate , au-
gebantur ei Spiritus sancti dona; atque ita plenus auctoritate et gratia,
vbique laus sanctitatis eius et lucerna indeficienti lumine accensa, iam non
sub modio posita, sed super candelabrum constituta , vbique cunctorum lau-
dibus ferebatur; ita vt etiam multorum Doctorum praeclarissimae lucer-
n a e , suo splendidissimo lumine de bono in melius magis ac magis accen-
sae , igne sancti Spiritus conglobato, splendifluae redderentur. Cunctorum
etiam se debitorem astruens , praeter alios hoc dono radiantes, inerat ei
quasi proprie proprium, scilicet gaudere'cum gaudentibus, flere cum flen-
tibus : et miserorum aerumnas, compassione pia in se transumptas , potius
ipse,quam illi , sentiebat ; et eleemosynarum largiflua donatione pietatis
studio detergebat • Tanta siquidem aderat illi copia largiendi, et continua
hilaritas tribuendi, vt in multorum admiratione nullus valeret percipere,
neque etiam ipsi familiäres eius, vnde tantorum censuum sibi largitas pro-
L e c t io n e s in B r e u ia r iis H is p a n ic is 17. In Bollandiano textu erat co n st
R om a n o C a r d in a lis Q u ig n o n ii , eique s tu n s c a ed en d o : rescripsi co n s ta n s ccdcn~
pallium mislt in Hispaniam . BOLLAND. d o ; hoc enim verum puto . EDITOR.
ueniret. Quantum vero largus per omne vitae suae tempus extitcrit, so-
li Deo reseruatum est nosse • Didicerat enim serenissimos mores, plus in
tribuendo quam in accipiendo gaudere , sibi parcus et quodam modo aua-
rus cunctis vero affluens, ditabat munificentiis vniuersos . In prosperis et ad-
uersis vnus vultus eius semper ; clara hilaritate praeuentus cunctis laetior
occurrebat. Non illum cunctis virtutibus inimica elatio asserebat ; sed in
omnibus placidam praötendens humilitatem, potentissimis et pauperibusca-
rissimus habebatur • In tanto etiam' Apostolatus culmine sublimatus, non
ad cathedram, sed ad curam ; non ad honorem, sed ad onus ; non ad prin-
cipandum, sed ad seruiendum ; non ad subditorum marsupia ettacuanda ,
sed ad facinora extirpanda; non ad quietem,sed ad laborem ; non ad di-
uersorum saporum fercula vel pocula exquirenda, sed ad diuina praecepta
populis demonstranda ac suadenda, et ad pauperibus Christi temporalia
subsidia prouide administranda, Episcopi dignitate se vocatum, non minus
operibus quam sermonibus fatebatur .
C A P V T V.
Cura in institutions Clsricorum , monachorum , laicorum. her Romanum.
Pluuia impetrata . Mortua resuscitata • 0
H i irca Clericorum vero et scholarium curam ita solicitus erat, vt
ex ipsa vehement]' inuigilantia singulorum Pater probaretur . Parum enim
sibi videbatur vicinis Clericis scholaribus prouidere, quin etiam vndique
vocaret, vt magis haberet, quibus sua impartiretur bénéficia , quos per se cierlcos Vndi-
-ipsum in sanctarum Scripturarum paginis erudiret, et temporalibus alimo-qUg collectos
niis abundanter prouideret. Concurrebant ergo Clerici, tantum Patrem , instruit.
non solum audire, verum videre sitientes ; qui benignissime patrio susce-
ptos affectu hortabatur, ne ab eo prius discederent , quam in lege Dei
edocti sibi et Catholicae Ecclesiae profuturi clarescerent; et vt remoueret
ab eis materiam vacandi otio, extra Hispalensem ciuitatem mirae pulchri-
tudinis extruxit monasterium , a quo nulli scholari exeundi ante qua-
driennium licentia praèbebatur • Quosdam autem eorum, qui ditiores vi- cogltque ad
debantur, et inesse recusabant monasterio ; quos veritatis spiritu demon- studia
strante, in Ecclesia Dei opere et sermone potentes futuros esse praeui-
debat ; ne occasione comperta , vana quaeque per gyrouagationem raedi-
tando, mentem a studio reuocarent, ferreis astringebat compedibus . De
quorum collegio sanctissimus quasi Lucifer emieuit (a) Ildefonsus, nec non
et gloriosus Braulius Caesaraugustanus Episcopus • Et quia non semper per-
18. Apud Bollandianos editum est
s in g u lo rum p a t e r p r tsb a r en t . Legendum
p a t r em p r o b a r e n t , aut quod magis placet
, p a t e r p r o b a r e tu r . De collegio iuue-
num , quod S. Isidorus fundasse dicitur,
sermonem habui in Isidorianis cap. 2 0 .,
vbi Braulionem Isidori discipulum fuisse,
vetustioribus monumenris non com-
probari asserni. EDITOR .
(a ) C o lu n tu r S . l ld e p h o n s u s 23. la n u a -
r i i , e t S . B r a u l iu s , seu B r a u lio 18. M a r -
t i i : a d q u o rum V ita s h a e c la t iu s in d i-
c a n t u r . BOLLANDIANI .