
Copia codi-
cum mss» in
bibliotheca Vaticana
.
I SI D O R I A N A
S I V E
P R O L E G O M E N A
IN EDITIONEM OPERVM
S. ISIDORI HISPALENSIS
P A R S IP.
DESCRIPTIO CODICVM MSS. ROMANORVM»
QVI ISIDORIANA OPERA EXHIBENT .
C A P v T X C I I I .
Codices- mss. bibliothecae Vaticanae, quibus Isidon opera aut genuinay
aut dubia, aut supposititia continentur. Ex bibliotheca veteri Vaticana
sex eiusmodi codices describuntur. Eragmentum Isidoriani
commentarii in Genesin -, fartasse literalis, quod intercidit. De no-
tis iuridicis, et musicis , quae in nonnullis mss. Etymologiarum
reperiuntur. Isidori Etymologiae in multis exemplaribus interpolât
ae.Exemplum insigne interpolationis.
odicum manu exaratorum, quibus plura Isidori opera conti-
nentur, tam diues est bibliotheca Vaticana , vt nesciam , aft tanta
eiuscemodi exemplarium copia in vlla alia regione reperiri possit.
Quod , merito dubites, magisne in Isidori laudem cedat, cuius tot
sunt exemplaria in vna bibliotheca Vaticana , an in bibliothecae a-
ticanae commendationem, quae vnius Isidori tot libros manu exa-
ratos nobis exhibet. Eos omnes codices accurate, quantum qui em
in me est, recensera aggredîor, morem , quem in aliis Patribus an-
tiquis edendis tenui, secutus; turn etiam vt specimen quoddam diuitiarum
huius generis, quibus bibliotheca Vaticana affluit, reprae-
sentem. Aequum tarnen est ante profireri, multum me in hac parte
debere singulari praeclarissimi Praesulis Iosephi Reggii, Praefecti bibliothecae
Vaticanae , humanitati, qui, praeterquam quod omnige-
n a , qua pollet, doctrina conatus meos plurimum iuuit, vt omnes Isi-
dorianos codices excutere, ac per otium conferre mihi iiceret, be-
nignissime induisît.
2. Quinque autem sunt classes, in quas libri mss. bibliothecae cIasses. qu!*>
Vaticanae distribua sun t. Prima est ea, quae Vetus Vaticana biblio- ^“ee
theca dicitur, et nonnunquam simplici Vaticanae bibliothecae nomine
denotatur . Altera bibliotheca Regio-Vaticana , siue Reginae
Suecorum, quae Alexandrina etiam vocatur, in quam libri illi mss.
magna ex parte illati sunt, qui olim ad Christinam Suecorum re-
ginam spectabant. Tertia Palatina, quae libros mss. continet bibliothecae
Hildebergensis, bibliothecae Vaticanae a Bauariae Duce Maxi-
miliano, postquam Hildebergam expugnauit , donatos. Quarta bibliotheca
Vrbinas, scilicet olim ducum Vrbinatium, cuius libri edi-
ti in bibliotheca Romana Sapientiae asseruantur, mss. in Vaticana.
Quinta Ottoboniana, nimirum ex codicibus olim Alexandri VIII.
Ottoboni coalescens, inter quos nonnulli etiam sunt, qui ad supel-
lectilem librariam reginae Christinae quondam pertinuerunt. Pri-
inum ergo codices Isidorianos bibliothecae antiquae Vaticanae, seu
simpliciter Vaticanae recensebo.
3. Codex Vaticanus 202. membranaceus in foi. min. titulis ru-fxcerpta
bricatis. Innentarium indicat pag. r 5 6. Excerpta ex Isidori libro super
Genesin . Item quaedam illius dicta de uirginitate. Initio codicis
recentiori manu sunt quaedam monosticha moralia . Turn rubrica :
In isto codice epistolae Gaecilii Cypriani hae sunt numéro xvn., et ad
Quirinum de Sacramento Christi libri ni. Prima epistola est ad Donation
etc. Praeter alia est etiam Cypriani opus De oratione Dominica
, quod inutili labore nuper Florentiae excusum fuit tam quam
anecdotus S. Augustini foetus . Pag. 139. epistola S. Augustini ad
Macedonium, Negotiosissimum est etc. Pag. 146. Sermo S. Augu-
stini de poenitentia : Poenitentes , poenitentes , poenitentes, si tarnen
estis poenitentes . Post alios eiusdem Augustini sermones epistola
Leonis Papae ad Theodorum Foroiuliensem, Sollicitudinis quidem
tuae , et pag. 154. epistola S. Augustini de arbore scientiae.
F f 2