
• 2ao I S I D O R I A N A
vberrimum, plurima verba exhibens, quae etiam ab Isidori Etymo-
logiis, et aliis eius operibus, aut Isidorianis glossaries absunt. En
specimen ex litera M. Maceria, sepis, vel murus sine caemento .
Macta, aucta, Machinatur, mala cogitat, insidiatur, etc. Meatim,
meo more. Meapte, mea sponte . . . Micto , mingo . . . Migina,
palea mi nut a , vel trita . . . , Mycenae, ciuitas Graeciae etc. Ordo
alphabeticus satis accurate dispositus est. Constat foliis 73. minuto
charactere: supra i sunt puncta, sed recentiori manu addita.Pro
migina legendum videtur migma , quod verbum pro palea fhinuta
in glossario Cangiano ex antiquioribus aliis occurrit. De hac Summa
Isidoriana alphabetica confer cap. 53. Initio notanda est expli-
catio verbi Abaso, scilicet Abase infima damns absis. Vide Glossarium
Isidori.
Exposirio In 5. Codex 626. Vaticanus membranaceus in fol. seculi xm.,
vetus testam. aut XIV. 3 literis multis versicoloribus 5 nonnullis aureis, punctis supra
i posteriori manu adiectis . Rubrica: Incipit praefatio libri beats
Isidori Hispalensis episcopi: Historia sacrae legis etc. In hac prae-
fatione commentariorum in Genesin versus finem legitur: ab aucto-
ribus Origene , Victorino, Ambrosio , Hieronymo , Cassiano, Augusti-
no , Fulgentio , ac nostri temporis insigniter eloquenti Gregorio . Coin-
mentarii in Genesin index capitum 3 1. Commentarius incipit: Crea-
tura caeli etc. In fine : Explicit expositio in Genesin. Incipiunt capi-
tula il. libri. Sunt capita 59. Incipit praefatio super Exodum : Quae-
dam mysteria etc. Index capitum 17. libri super Leuiticum: capi-
te 1 6. ordo paululum diuersus est ab editione Matritensi: nam in
ms. caput 1 6. desinit in ea verba, non suscipietis ea : et caput 17.
inchoatur illis, Frimo reiicitur, ac desiniti ah ecclesia Catholica . Explicit
liber super Leuiticum. Index capitum 29. super Numeros.
Incipit praefatio super librum Numeri: Ideo hie liber etc. Ita index
capitum 22. super Deuteronomium, 17. super librum Iesu Naue,
9. in librum Iudicum . Caput 5. est De Ruth Moabitide, quod eo
loco in textu omittitur. In fine, triumphabit. Explicit expositio lu-
dicum. Videamus nunc de Ruth . Habet enim ista etc. in secula se-
culerum: amen.
describitur. 6. Sequitur quoddam caput, ad Exodum pertinens , scilicet ad
caput 20. Exodi, quod abest ab editis : Sunt, qui hoc, quod in Exo-
do scriptum est: Reddes ( reddens ) iniquitates Pat rum etc. Id inter
appenappendices
locum habebit. Succedit index capitum libri 1. Return,
et ita aliorum cum Esdra, et Machabaeis, vt in editionibus. Desinit
: Et haec omnia figurae nostrae fuerunt, in quos fines seculorum
deuenerunt: suntque vniuersa mysteriis consummata per Dominum
nostrum lesum Christum, cut est honor, et gloria, regnum, et pote-
stas cum Patre, et Spiritu Sancto in seculorum secula : amen.
7. Ita fere editi : sed in hoc ms. haec aliena subiunguntur: qnaeHam atidl-
Post Simoms Alachabaet decessum cotnputantur anni cxxviii. ojsque
ad natiuitatem Christi: siquidem filius eius loannes, qui alio nomine
nuncupatus est Hircanus, post patrem xxvi. annis pontificatum te-
nu it. Hinc Aristobulus, filius loannis, anno 1. postquam Alexander
Ianecis ( lege Iannaeus ) xxvi. annis r e x , et pontifex extit i t . Hinc
vxor Alexandri Alexandra, quae alio nomine SAVSSA vocatur , regnum
iudaeorum annis ix. Post hanc Hircanus,filius eius, annis xxxiin.,
post hunc altenigena Herode in regnum succedente, xxxn. anno regni
eius Christus nascitur: Laus tibi sit Christe, quia conditus est liber
iste. - Omnia mundana sunt,sicut s omnia van a . - Omne tulit pun-
ctum, qui miscuit utile dulci . Conferenda haec sunt cum variis au-
ctorum opinionibus de anno natiuitads Christi, quam multi cum
Labbeo anno 37. Herodiani regni statuunt.
8. Idem codex nobis exhibet Etymologias sine titulo . Praece- Etymologic ,
dunt sex notae epistolae : in epistola, So let repleri, paucae quaedam
vaiiae lectiones eadem veteri manu indicantur, esto paruis panibus,
vel paucis : multitudinem panum, vel magnitudinem . Post epistolas
rubrica: Incipiunt capitula in numero viginti libros Ethymologia-
rum . Nihil peculiare occurrit. Cap. vltimo lib. 6. cum editis, Sa-
crificium dictum . . . et sanguine Christi . . . Sunt autem sacra-
menta baptismum , et Chrisma, Corpus , et sanguis, quae ob id etc.
Ad librum 10. titulus posteriori manu: Explicit liber nonus. Incipit
liber decimus. De quibusdam nominibus per alphabetum distin-
ctis. Orig'o quorumdam nominum etc. In libro 19. plures fiunt di-
uisiones titulorum, et capitum, vt in multis aliis codicibus. Cap.33.
lib. 19. locus controuersus de annulis corruptus, vt in plerisque,
Lugente etc. Percandida margareta quaero etc. Liber 20. vltimus de-
smit, ardore siccatur . Finit. Codex in Hispania scriptus, vel exti-
tisse saltern videtur, quum saepe adiecta sit nota ojo, hoc est,oc«-
lus, pro qua alii habent nota bene. Multi sunt literarum nexus.
Tom. II. h [j