
re licebit in epistolis 8.9» et 38. Nicolai I* qui tamen ea non ex illis
apocryphis, quibus carcbat , sed ex antiquioribus documentis confirmât :
quemadmodum ante ipsum fecerat etiam Gregorius IV. in epist. 1. ad
vniuersos Episcopos, in qua Venilonis Episcopi iudicium sibi reseruat.
Fieri quidem potuit, vt haec disciplina, antiquis licet iuribus ac decretis
constituta , non multum , seu rarius obtinuerit in quibusdam locis ,
quae aliis consuetudinibus et canouibus vterentur. Fieri etiam potuit, vt
eadem disciplina in fauorem proborum ad fraudes praecauendas institu-
ta , a quibusdam traheretur in abusum, et malorum impunitati seruiret.
Pseudoisidori vero consilium ab hac improbitate alienum, non aliud fuisse
nisi vt Episcopis iniuste oppressis subueniret, ex eius praefatione in-
telleximus. Forte etiam in ea Galliarum parte, in qua est Moguntia,vbi
hae Pseudoisidori merces, vt mox dicemus ,fabricatae fuerunt, disciplina
in ipsis proposita iamdiu ante inualuerat S. Bonifacii Episcopi Mogunti-
ni opera, qui apostolica legatione functus, quantum apostolicae auctori-
tati deferret, eamd;mque obseruantiam in ea loca inducere studuerit, ex
eius epistolis liquet - Vide inter esteras eius epistolam toy- ad Cudber-.
thum Archiepiscopum Cantuariensem , in qua aliquot praecipua discipli-
nae capita ab eodem sancto Martyre et Germaniarum Apostolo iis in
regionibus instituta, ac in pseudoepistolis Isidorianis postea repetita ex-
hibentur • Idem quoque spiritus in succcssores eius Lullum , Riculfum ,
Autgarium transiit,vt ex aliis monumentis constat . Quodsi Pseudoisi-
dorianae decretales earn disciplinam praeferunt, quae et antiquioribus. decretis
atque canonibus fulciebatur, et iamdiu ante saltern iis in regionibus
vigebat, vbi Pseudoisidorus illas condidit ; nnm aequa sit ilia repre-
hensio, quae nouae disciplinae introductio ipsis decretalibus attribuitur,
quisque intelliget . Negari tamen non posse videtur, quin eadem disciplina
latius propagata magis multo inoleuerit, postquam eaedem decretales
editae et diuulgatae fuerunt, ac mox in quibusdam Conciliis laudatae ,
atque subinde insertae in collectiones Reginonis , Burcardi , et aliorum ,
quae ob suam breuitatem ac methodum magno vsui fuere •
§• IV.
De auetore et tempore eiasdem collection™.
46. X sidori nomen praefationi ab impostore fuisse inscriptum eo consi-
lio , vtS. Isidore Hispalensi Episcopo opus tribueretur, innuimus num- 37.
vbi etiam probauimus hanc collectionem eidem Sancto adscribi non posse •
Plerique earn adiudicant Riculfo Episcopo Moguntino, quern collectionem,
NOTAE 4®- Quum collectio pseudo-Isidoria-
AD BALLE- na in imper>° Germano-Franco , et pro
KINIOS . eo conficta fuerit , absurdum profecto
est de aliquo hispario auctore siue Isidore
, siue alio nomine appellato cogi-
tare . Architectus quidem , vt facilius
fucum faceret , Isidori Hispalensis no-
mine eam collectionem vulgauit : ità
enim i i , qui fabulas disséminant, nomen
aliquod iam notum , suis commêntis
praefigere soient, et in exteris regionibus
compositum opus plerumque iactant.
vti putabatur Isidori Hispalensis, ex Hispania allatam Moguntiae' edidisse
et in vicinas Galliarum regiones euulgasse Hincmarus Remensis tradidit
in opusculo contra Hincmarum Laudunensein cap. 24. St <vero tdeo
tali a , inquit, quae tibi visa turn, de praefatis sentent,ts ( Angilramn )
ac saepe memoratis epistolis detruncando, et praepostsrando , atqaç dtsordinando
colleeisti, quia forte putasti nemtnem attnm easdem sententtas ,vel
ipsas epistoL praeter te habere,et iicirco talia libéré te ex,strnasu posse
colligere-, res mira est,cum de ipsis sentenliis plena s,t tsta terra stcut
et de libro collectarum epistolarum ab Isidoro , qaem de H,spama allatum
Riculfus Mozuntinus Episcopus in huiasmodt, stcut et tn (Lapttulis segtts
studiosus obtinuit, et istas regiones ex illo replen fecit . Cum vero Ri- Riculfo Mo
culfus MÔguntinus,qui Lullo successit anno M 1 Wlb“
cessent anno 814. in collectione aütem Isidoriana eptstolae quaedam con ï
tineantur , ex. er. Urbani l- et loannis III. quibus ab impostore insertae
•fuerunt ad verbum aliquot sententiae Concilii Parisiensis celebratt anno
820 hasce impostures (1) Riculfo attribui non posse liquet - Hincmarus
vero excusandus est, quippe quern haec bona fide sumsisse credimus ex
Benedicto Leuita . Is enim in prqefatione ad tres libres Capitulanum v.
vi. et vu. ab ipso digestos et editos circa annum _84y. senpserat : Haec
vero Capitula , quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus,
I in diuersis locis , et in diuersis schedtdis , sicut in diuersis Synodis ac pla-
citis eeneralibus édita erant, sparsim inuenimus, et maxime m sanctae Mo-
«ontiacensis Metropolis Ecclesiae scrinio a Riculfo eiusdem sanctae sedts
Metropolitano recondita,et demum ab Autcario secundo eius successore atque
consanguineo inuenta reperimus , quae in hoc opusculo tenore supra-
scripto interere maluimus • Inter Capitula vero ab boc inserta bbris lau-
datis nonnulla occurrunt ex epistolis apocryphis priscorum Pontificum ,
quaedam ex pseudo-synodis Symmachi, et fere omnia Capitula ad Angil-
ramnum Hadriano Papae afficta : quae tamen sine vllo aùctoris nomme
recitantur . Neque vero haec Benedictum Leuitam sumsisse existimes ex
aliquo Capitulari Regum Francorum, ex quo item eadem Pseudoisidorus
excerpens, priscis illis Pontificibus, Synodis Symmachi , ac Hadriano I.
attribuent • Si enim ea décréta in sinceris Capitularibus fuissent constituta;
inuenta sane fuissent, si non omnia , saltern aliqua eiusmodi Capi-
tularia, in quibus ilia legerentur . Sic quidem cum Ansegisus ex vens Capitularibus
suos'libres quatuor compegerit ; studiosi homines eadem Capi-
tularia nacti sunt, in quibus fere Omnia Ansegisi capitula continentur ,
nec non ilia, quae ab Ansegiso praetermissa' idem Benedictus Leuita ex
veris Capitularibus in suis libris adiecit • Quid verb caussae est , cur ne
vnum quidem capitulum ex apocryphis illis documentis in vllo antiquio-
(1 ) Riculfum aliquid noul attulisse
Blondellus colligit ex libre 7. Capitula-
rium c. 205. mine 281. vbi ille in Wor-
matiensi conuentu Gregorii Papae epistolam
attulisse traditur , cuius nulla nec
ante , nec post memoria exstitit. Verum NOTA
haec non supposititia, sed sincera est BALLERI-
epistola ' Gregorii II. ad Bonifacium Mo- NIORVM.
guntinum , quae legitur tom. 8. Concil.
Venetae editionis col. 178.
C C 2