
de falsis testibus est constitutum . Cap. 9. Vnaquaeque ecclesia, sicut
canones praecipiunt, et, sicut lex gothica mandat, omni tempore suas
veritates recuperet, et possideat. Rursus cap. 12. Facial, quod lex
gothica iubet. Bayerius in not. ad num. 181. lib. 5. bibl. Hisp. re-
censet codicem Escurialensem anno 1014. exaratum, inscriptum,
Forum ludicum, seu Wisigothorum leges.
cJitiones. 3. Codex veterum legum populorum septemtrionalium Francofurti
anno 1613. editus fuit, et in hoc legum systemate com-
prehensus est codex legum Wisigothorum, qui etiam prodiit in tertio
volumine Hispaniae illustratae pag. 841. Alfonsus de Villadiego
Vascunana, Toletanus iurisconsultus, edidit hispanice anno 1600.
Matrid in fol. Forum antiquum gothorum regum Hispaniae , olim
LIBRVM IVDICVM, hodie FVERO JVZGO nuncupatum, libris duo-
decim , adiunxitque breuem çatalogum , et historiam eorumdem,
ceterorumque regum Hispaniae . Haec editio versionis hispanicae
Fori ludicum doctis nostris hominibus parum arridet : de locuple-
tiori alia paranda Aldretus cogitabat, vt Diaristae Matritenses docent
tom. 5. art. î.Immo Burrielius in epist. ad D. Petrum de Castro
nouam editionem latini textus, et hispanicae versionis ad exem-
plaria vetera, quae multa in Hispaniae tabulariis asseruantur, re-
censitam procurari iure desiderabat. In nunciis publicis Matritensi-
bus die 31. maii anni 1796. enunciabatur secunda editio corre-
ctior cum praefatione , per D. Ioannem Antonium Llorente .
4. An autem Isidoras aliquas leges praescripserit ex iis, quae
isidorus an in Foro ludicum conspiciuntur, merito in dubium vocari potest,
partem ah-£tsj enjm hoc ejus labore veteres historici tacent, tarnen con-
quam a ue stat ^ j sjt\orum magno in honore apud reges sui temporis fuisse :
qui etiam, vt ait Braulio in praenotatione, domestic am , publicam-
que disciplinam, omnium diuinarum , humanarumque rerum nomina,
genera, officia, causas aperuit. Porro quam esset Isidorus in iuie ci-
uili versatus , liber v. Etymologiarum apertissime demonstrat. Potu'it
sane, inquit Nie. Antonius, Isidorus auctor esse quarumdam eius co-
dicis legum, quas aequales ei reges in publicum edidissent . Vnde Lucas
F udensis potuerit Hispaniarum legislatorem vocare lib. 3. Chron.
in principio . Atque hae fort ass e illae sunt leges, quae sub antiqua-
rum épigraphe sine vlla promulgatoris mentione per totum vbique
opus sparsae conspiciuntur.
C A P V T X C I I .
j . At Lucae Tudensis auctoritas non obiter praetereunda esti jU^?rîtas Ta'
nam in eius chronicis quum de Eruigio agitur, id notatur : Hie n
sjnoda multa cum episcopis apud Foletum egit, leges, quae a prae-
decessoribus suis editae fuerant, ex parte corrupit, et ex parte cor-
r ex it, et ab Isidoro Hispalensi episcopo Hispaniarum primate tra-
ditas ex nomine suo annotare praecepit, vel ANFlQVAS vocauit,
ne nomine ecclesiae forum iudiciale agi videretur. Haec si vera est
narratio , leges, quae, in codice gothico aut antiquae dicuntur, aut
Eruigii nomine praenotamur, ab Isidoro traditae fuerunt, saltern
nonnullae ex iis : neque enim credendum est, aut Eruigium nullas
leges proprias condidisse, aut non fuisse ante Isidorum quasdam
lecres , quae antiquae vocarentur. Immo ego existimo , Isidori nomine
nullas vnquam fuisse in codice leges : sed ab eo fuisse partim
antiquas leges in ordinem redactas, partim nouas conditas, sed quae
regum aequalium titulo insignirentur.
6. Hispaniarum legislatorem Isidorum fuisse, satis vêtus fuit hi- Isic!o,rus
r . D , T . . . . . . . . . . . spamarum lespanorum
persuasio,vt ex eodem Luca ludensi colligitur, qui in g;siat0rdictus.
chronico de Ferdinando I. Castellae rege ait : Quia beatus confessor
Isidorus doctor, et legislator Hispaniarum extiter a t, rex Fernandus
statuit, vt in eius ecclesia leges gothicae a Legionensibus omnibus
discernerentur. Pro diuersa scriptura notatur, seruarentur : ac fortasse
praestiterit legere discerentur. Hue refero,quod S. Martinus
Legionensis, Luca antiquior, inter Isidori laudes in sermone de eius
transitu supra cap. 10. num. 7. etiam hoc posuit : Sacerdotibus ecclesiastica
officia , et gradus cunctorum ordinum exposuit : Regibus ,
et Principibus leges instituit: iudicibus auaritidm interdixit. Nonnulli
opinantur, leges gothicas ab Isidoro in concilio aliquo episcoporum
, siue Toletano iv ., siue alio , fuisse digestas : quo fortasse respexit
auctor cuiusdam narrationis repertae in sepulcro S. Seueri
episcopi Barcinonensis anno 1405 ., de qua agit Florezius torh.29.
Hisp. sacr. pag. 57. Membrana post annum 1226. exarata , et in sepulcro
S. Seueri inuenta inter alia id referebat : lste Seuerus Bar-
chinonensis episcopus , et martyr sanctissimus fu it , atque martyrio
coronatus est octauo idus nouembris anno Domini sexcentesimo octa-
uo, cuius corpus requiescit octauo miliario ab vrbe Barchinonensi in
loco, qui dicitur OCFAVIANI, in monasterio S. Cucuphatis . lste fu it
•onus ex illis Septuaginta episcopis, qui legem gothic am in Hispaniam