
an sit Isidori
opus ?
Atque ita porro opus excribendum est, non, vt Breulius edidit,
continuato textu veluti soluti sermonis. •
20. Ex ms. codice bibliothecae S. Mauri Fossatensis, quondam
. . i _____ i TS.T:^ CA,,,. 2 0. mm -------- t> , rnrani• f . i• nHj e B-DrCUregularis,
hoc opusculum Nie. Faber transcribi curauit, inde Bfeu*
lius acceptum edidit, Omissum fuit in editione recenti Matritensi
operum S. Isidori, vti plura alia a Breulio editioni regiae Matritensi
superaddita. Inscriptio apud Breulium est : S. Isidori archiepiscopt
Exhort atio poenitendi cum consolatione, et misericordia del ad ant-
mam futura iudicia formidantem. Nie. Antonius suspicatur ex mi-
sericordia. Exemplar ms. nescio an aliud inu’eniatur, et an sit di-
uersum ab e o , quod in bibliotheca Tigurina suo tempore extare
Conradus Gesnerus in Bibliotheca sua affirmabat 5 nam hoc etiam
Ti<nirino codice tria , vel quatuor haec opuscula a Breulm simu
édita comprehendebantur. Neminem video, qui ante Hernandezium
dubitauerit, an hoc opus,triaque alia, quae Breulius subiecit, scilicet
Lament um poenitentiae , Oratio pro correptione vitae, Oratio contra
insidias diaboli, genuini foetus sint Isidori. Nihil in his esse
ait Oudinus, quo Isidore abiudicentur . Cellierius nihil ea quatuor
opuscula continere affirmât, quod Isidoro indignum sit . Nie. Antonius
de Exhortatione poenitendi : Nec ^ abhorret, inquit, ab stilo,
et instituto, ac more nostri piissimi scriptoris.. Quod autem addit,
auctorem vernaculum libri, Valerio de las historias, insenpti, me-
minisse inter alia Isidori opera lib. 6. De consolatione ammarum,
id non ad Exhortationem poenitendi ego refero, sed ad Synonyma.
ii 2 i. Theophilus Spizelius huic, atque aliis duobus sequentibus
opusculis ex editione Breuliana locum dedit in systemate operum,
quod inscripsit : Selecta Doctorum veterum, scriptorumque ecclestasti-
corum de -vera, sinceraque ad deum conuersione monumenta, et documenta
. Augustae Vindelicorum 1685. Praemisit autem Ex ortatio-
nem ad poenitentiam , siue orationem , Deus omnium mtrabihum etc,,
turn Alphabetum poenitentis subiunxit, ac denique Exhortationem ,
quam dicit secundam, ad poenitentiam cum consolatione ad animam
futura iudicia formidantem, quae primo loco a Breulio statuitur .
Praefatio Spizelii ad haec tria Isidori opuscula ita se habet.
S P17 E L 11 22. Quern post impensam profanis studiis pjurimam °Pe^at” *
PRAEFATIO. valde sacrae metanoeae proselytum egisse , atque a vams a a
conuersum facem quasi literatis sincere poemtentibus P « «™ 1“ * »
institutionis nostrae sectione ostendimus, eundem nunc sistemus Isid
editio
1685.
rum, insigni, praeclaroque poenitentiae praeconio maxime conspicuum ;
nercepturi, quanto pietatis feruore deuios a virtutis christianae semita
mortales ad poenitentiae studia proprio suo exemplo sit exhortatus,
atque ad vitae, morumque corruptissimorum emendationem excitarit .
Singulärem autem obseruationem meretur , quod morti vicinus Isidorus
Hispalensis ad Doctoris Hipponensis exemplum antiquam illam suam
contubernalem poenitentiam aduocauerit, in cuius veluti manu, sinuque
moreretur; testem laudabimus Redemptum clericum , qui obitum beati
Isidori recensendum Uuxit , atque nouissima eius acta , dictaqne eomme-
moranda : Expandens etc- Confer Constantini Caietani trigam SS. Episco-
porum etc. |
2 t. Vana studia quod vocat Spizelius, in quae olim Isidorus Hemandean
incubuerat, probare nolim,nisi intelligat proJana,ex quibus tarnen
non leuis vtilitas in sacras disciplinas redundat. In Exhortatione
poenitendi Hernandezius alienam ab Isidoro existimat mentionem
Cypriani magi, postea sacerdotis , et martyris, quern non commémorant
vlla Hispaniae Sanctoralia . Verba Exhortationis sunt : Sicquc
Suri us, Cy prianus ex mago sacerdos, et martyr . Suspicatur Hernandezius
legendum , Sicque Syrus Cyprianus , et cur Surius , vel Syrus
ab auctore Cyprianus credatur, ad Bollandianos die 2 6. septembris
lectorem delegat. Eo loco Bollandiani num. 75. et seqq. ostendunt,
S. Cyprianum, qui prius magus fuit, non ex patria vrbe Antiochia
Syriae fuisse, sed altera synonyma Ciuitate , et forte Antiochia Pi-
sidiae metropoli. Sane rhythmus non constaret, si legeretur Surius:
cum Syrus stare poterit. Sed ego censeo, legendum, Sicque Cyprianus
ex mago sacerdos, et martyr, reiecto nomine Surius ad margi-
nem,vbi haec nota nunc legitur, De eo tomo 5. de Sanctis die 26.
septembris, sine nomine auctoris, qui de Cypriano agit eo tomo 5.
Breulius igitur ad marginem scripsit Surius de eo tom. 5. de Sanctis
die 2 6. septembris, et ex margine literarum compositor nomen Su-
! rius imprudenter in textum intrusit. Omnia mirum in modum respondent
: Surius ad diem 2 6. septembris tom. 5. De probatis Sanctorum
historiis ex Metaphraste profert vitam, et martyrium SS. Çy-
priani, et Iustinae : vbi aduertit, in eo lapsum videri Metaphrastem,
quod hune Cyprianum Carthaginis episcopUm dicit.
24. Nihil vero est causae , cur mentionem Cypriani primum S-Cyprianus
magi, deinde episcopi, et martyris Isidoro indignam existimemus . oUm magus T
Cur Isidorus credere non potuit, quod viri doctissimi, antiquiores
eo, Gregorius Nazianzenus, et Prudentius, quem ab Isidoro lectum