
t VI; )
venire's, mihique ad optatissimum conspectum tuum
accedere , colloqüio suauissimo frur, et in sacratis-
simas tuas manus alterum hoc volumen veluti ad-
uentorii muneris loco deponere liceret ? Iam vero
inter faustas populi Romani, omniumque ordinum
acclamationes j quibus Te , £jma ,etsi satis quidem
ilia per se magn$ , longe tarnen maiorem , vno ore
praedicant, nihil aliud reliquum erat,quo tibi ego
gratularer, nisi vt opus tua auctoritate susceptum,
omnibusque nominibus tibi debitum vrgerem ,
e t Doctoris Hispaniarum Isidori opera , atque do-
ctrinam, quoad eius facere possem, in bono lumine
collocare pergerem . Factum est autem perquam
commode , quod vehementer laetor , vt ex prc-
posita mihi totius operis ratione, et scopo multa
in hoc maxime volumine occurrant, quae ad Te pe-
culiari iure pertinent, tibique adeo, vt e t auguror,
et o p to , non ingrata sint futura. Quippe et de Bi-
bliis Gothicis, quae in sancta ecclesia Toletana religiose
asseruantur, agendum mihi e s t , et de Officio
ïsidoriano, siue veteri Toletano,deque antiquis
Hispaniäe legibus, quas Toleti praecipue conditas
fuisse constat : Concilium quoque Toletanum IV .,
omnium , quotquot in Hispania habita s u n t, cele-
berrimum,cui Isidorus praefuit,et cuius canones,
vt doctissimorum hominum opinio est,digessit, n o
ua recensione.illusträhdum. Quid ilia commemo-
rem , quae ad nobilissimam patriam tuam, veterem
illam , regiamque vrbem Legionem spectant ,• qua
in vrbe familia tua ab vltima vsque antiquitate
non interrupta serie per certamonumenta ,memo-
resque fastos primae nobilitatis splendorem, ac dignitatem
prisca fide , et auita continentia conser-
uat , tuetur, promouet? Nam praeter Isidori vitam,
auctore Canonico quodam Legionensi, in promptu
est celebrata iam olim translatio corporis beatissi-
mi nostri Doctoris ex Hispalensi in Legionensem
vrbem, et gloria posthuma innumerabilibus prodi-
giis ad sepulcrum , in quo sacra eiusdem pignora
sub agustissimo Eucharistiae sacramento interdiu ,
ac noctu perenni venerationi exposito, requiescunt,
ab Omnipotente Deo patratis, mirandum in modum
amplificata. De cetero ( claudam enim epistolam
verbis Braulionis ad ipsum Isidorum, quibus nulla
inuenioneque votis meis, neque merito tuoaptio-
ra ) Creatoris altissimi pietatem efflagito , vt coronam
beatitudinis vestrae pro integritate F id e i, et statu Ecclesiae
suae longo tempore praecipiat conseruare.