
584 I S I D 0
apud Belgas 5 studio , et diligentia Petri
Martinez Patris Societatis Iesu, Corpus
secreto in Hispaniam delatum , honorific
« pristinae Ciuitati, et Ecclesiae sole-
mni pompa restitutum ; adstantibus Phi-
lippo Rege, et Principe , et Maria Augusta
, et Elisabeth filia natu maiore Philippi
, qui vna cum Philippo Principe,
et Hispaniae Proceribus, Corpus hume-
ris impositum*, in Basilicam maiorem
pie, et humiliter intromisit die 26 . Apri-
lis anno ‘ Domini mdlxxxvii. Quibus
omnibus interfui . Loaisa .
I b id . C onfess or i s . Martyr, et Confessor
, si nominis vim perpendas, et ve-
teris Ecclesiae vsum, et hodie Ecclesia-
stica officia , diuersimode accipiuntur;
tarnen aliquando in eadem significatione
vsurpatas voces reperies . Martyr dicitur
qui pro Christi Fide constans in agone
oecubuit. Haec communior acceptio eos
quoque amplectitur, qui extrema passi,
miraculo seruati, vitam diutius protra-
xerunt ; et eos, qui non tantum ferro ,
îg n e 9 et aliis diris suppliciis necati, spe-
ctaculum mundo facti , sed fame, et squal-
lore 9 inedia, foetore 9 carceribus clusi,
vltimum spiritum laeti Deo reddiderunt;
vt Cyprianus est Auctor Libri, D e d u -
p l i c i M a r ty r io , si eius es t. Confessor dicitur
, qui pro Christi Fide captus, coram
Fidei hostibus publice 5 et palan» Fi-
dem professus , tormentis non potuit adi-
*gi 9 vt Fidem abnegaret. Hac strictiori
significatione a Patribus haec vox est
vsurpata 5 vt Auctor est idem Cyprianus
Epistola VI. et vu. Lib. 2. et .Hieronymus
Epistola Lxxxiv. Fueruntque hi Vi-
ri in Ecclesia magno honore semper
habiti 9 vt ex Epistolis Cypriani patet,
et Conciliis, et ex Literis Confessoriis,
quibus ab Episcopis in peregrinatione
magnopere commendabantur . S i vero
aliquid tormentorum esset expertus , non
tarnen in Martyrio occubuisset , tune
Martyr 9 et Confessor dicebatur , quamuis
Tertulliano Libro, A d M a r t y r e s , hi non
simpliciter Martyres appellantur .De di-
uersa harum vocum acceptions consule
Epistolas Cypriani. Tarnen vsus postea
obtinuit, vt omnes qui sancte, et pie
vitam traduxissent, et sancto probato fi-
R I A N A
ne in Domino quîeuîssent 9 Confessorum
titulo colerentur. Hic vero Leocadia vo-
catur Confessor9 quia non ferro 9 sed car-
ceris squallore , et foetore , et inedia extremum
diem clausit. Cod. Albeldensis
addit, e t M a r ty r i s ; similiter excusi 9 et
in peculiari Festo,ei in Ecclesia Tole-
tana dicato,Virgo et Martyr dicitur. Idem.
6 . Ad Cap. i. S u s c ip ie n s h om in em ,
Phrasis est Patrum , quam Scholastics
Theologia merito propter häereses noa
suscipit 9 quin, potius hac vtitur : su s ç e -
p i t h um a n ita tem . Priorem dicendi for-
mulam vsurpat Augustinus Lib. 83. Q u a e -
s t io n um . Quaest. 9. et D e F id e e t S ym -
ho io 9 Cap. 4. et Lib. 9. D e C iu i ta t e D e i ,
Cap. 17. Et Ambrosius Lib. 5. D e F id e y
Cap. 5. Origenes in M a t th . 13. Hieronymus
A d G a la ta s . Gregorius Nyssenus in
S e rm o n e N a t a l i s D o m in i , Hilarius Lib. 9.
d e T r in it . et Concilium Toletanum vi.
Can. I. et D. Thom. 3. Part. Quaest. 4.
ad prim, affirmât, hanc locutionem non
esse tanquara propriam extendendam »
sed pie exponendam ; vt dicamus hominem
susceptum 5 quia eius natura est
assumpta ; et quia assumptio terminata
ad hoc 9 vt Filius Dei sit homo • Concis
lio Toletano Vi. Can. 1. dicitur hominem
assumpsisse. Idem .
9. Ad Cap. i i . A n t iq u i C a n o n e s ,
Vt Concilium Venetum statuit sub Leone
I. Cap. 15. et Bracarense 1, anno
tertio Ariamiri Regis Cap. 1. et Epau-
nense sub Gelasio I. Cap. 4. et Concilium
Gerundense sub Hormisda Cap.i.
Atque haec quidem sunt antiqua Patrum
Décréta 9 quibus praescribitur 9 vt vnus
psallendi et orandi ordo seruetur in Mis-
sarum solemnibus 9 et Vespertinis, et Ma-
tutinis Officiis . Idem etiam postea sta-
tutum est in Concilio Toletano xi. Cap.3.
vt is ordo vbique seruetur, qui in Metropolitana
Ecclesia noscitur institutus.
Demum in Tridentino Concilio Cate-
chismum, Missale, et Breuiarium fieri
decretum es t, quibus vniuersalis Ecclesia
vteretur . Quod a Sancto Pontifice
Pio V. confectum , magna Christiani po-
puli vnitate obseruatur . Sunt et qui affirment,
curam in hoc Concilio S. Isido-
ro Hispalensi huius rei traditam ( vtpo-
te qui
A P P E N
te qui primas partes in hoc Concilio te-
nuit ) vt Missale, ct Breuiarium refor-
matum ex more Gotthico omnibus Ec-
clesiis vtendum conficeret, quod nunc
dicitur M o x -a r a b e • eo quod hanc Sacro-
rumformam postea Christiani inter Arabes
in captiuitate miserabili pressi, religiose
seruauerint ; ipsi Mixt-arabi ; QfE-
cium vero E.cclesiasticum Mixt-arabum
appellatum . Loaisa .
Porro Breuiarium ipsum Mixtara-
bum , tarn olim manuscriptum, quam
postea editum a Cardinale insigni Xime-
nez Praesule Toletano , dicitur a priscis
saeculis Isidorianum, veluti ordinatum ,
sine in meliorem forinam redactum a
Sancto Isidore . In eius Codice antiquissi-
mo Aemilianensl dicitur ( citatis in id
Iuliano ac Felice Praesulibus Toletanis
septimi saeculi ) septem Discipulos S. Ia-
cobi, Torquatum, ac socios, in Hispaniam
attulisse ordinem celebrandi Mis-
sam ibidem contentum , quem ab Apo-
stolis acceperant . Fuit ille communis
olim in Hispania . Card, de Agvirre.
' I b id . V n u s ords) o r a n d i, a tq u e p s a l le n d
i , e t c . Prisci certe Canones id deçre-
uerant tantum de Ecclesiis vnius Pro-
uinciae, et vni obnoxiis Metropoli, vt
vnam Officiorum formam omnes tene-
re n t.E t eorum tamen auctoritate con-
sultissime huius Concilii Patres nitun-
tur , vt 'idem in Regni vnius Prouinciis,
et Metropolibus compluribus décernant.
Cum enim Episcopi i i , et Metropolitan
m iam omnes in vnum veluti corpus'
concrescant, omnesque in eadem vniuer-
salia conueniant Concilia, eadem opera
yiaentur omnes vnius Regni Prouinciae
in vnam Proujnciam coaluisse . Quod
si vel ipsum solum Concilium Nationale
spectes , vbi Metropoliranos et Epi-
seopos vniuersos necesse est eisdem intéresse
officiis , eadem celebrare sole-
mnia , eidem omnes solemniori adesse
Sacrificio ; haec omnia certe fieri ne-
quaquam possunt, si suum quisque celebrandi
, vel canendi ritum habeat. Fecit
huius incommodi ratio, quae vel ipsa
per se oculos ferit, vt Prouincialia Concilia
l obseruandum in Prouincia ilium
Officiorum ordinem praescriberent ,
T o m J I .
n i x v.
quem Ecclesia Metropolitana seruaret .
Videtur et haec eadem effecisse ratio ,
vt Nationale Concilium idem in Regni
vnius Prouinciis omnibus vellet obser-
uari. Id autem quam necessarium sit ,
facilius intelliges , si fingas tale aliquid
hodie constitui, vt omnes , qui in eadem
forte sunt Vrbe Clerici, Diuinis in-
tersin-t cum Vrbis Clero officiis , et com-
munem suo quisque loco et ordine Mis-
sam celebrent , a Lit sacra careant com-
munione, Fecit eadem aliquando ratio ,
vt inferius dicetur , vt de instituendo
in Ecclesia tota Romano et officio et ordine
deliberatum sit, quae res iam ob-
tinuisset in Hispania, si vti Bracarae ,
ita et Toleti Romani ordo Officii fuis-
set susceptus . Thomassinvs , D e B en e fic .
Tom. I. Lib..2. Cap. 76. num.4.
10. Cap. h i . B i s in an n o . Antiquum
Apostolorum Decretum fuit, vt
bis iq anno Concilia haberentur, Cap.3 S.
Idem Concilium Nicaenum sancit,et Hormisda
Papa in Epistola ad Episcopos.
Hispaniae Cap. 3. et Zacbarias Epist. iv.
et Aurelianense Concilium i n . Can.i.
et iv. Cap. 36. postea decretum fuit,
vt semel in anno congregarentur, vt in
Cone. Tolet.3. Gap.18. Idem Gregorius
Magnus ad Episcopos Siciiiae . Postea id
ipsum temperatum , vt tertio quoque anno
cogerentur Concilia Prouincialia . Sic
in Concilio Matisconensi 11. Cap. 20.
et Lateranensi h i . Sess. 10. et Concilio
Tridentino Sess.24. Cap.i. Tempus
vero congregationi aptum decernitur
autumnale ; vt liquet ex i n . Concilio
Toletano Cap. 18. vel vernale, vt hie ; vel
post octauam Paschae Resurrectionis Domini
nostri Iesu Christi ; seu alio denique
commodiore tempore fieri id conceditur,
pro more cuiusque Prouinciae . Loaisa .
Saepe in decursu Operis huius
monuimus quantum momenti afferant
frequentia Concilia, pracsertim Prouin-
ciaha, ad puritatem Fidei, er disciplinam
Ecclesiasticam conseruandam , ne cad,at-
aut restituendam, si labefactari coepit.
Certe hoc saecuio longe pauciora in Hi-
spaniis , et nouo Orbe celebrata videmus,
quam praecedenti, cum iactura disciplil
nae praedictae . Card, de Agvirre .
E e e e