
liber de haere-
ticis -
an-edstati?
IncHculiis
Hieronymi nomine
de hae-
resibiis «
7$ I S I D O R I A N A
lionem episcopum de haeresibus christtanorum • Ex Fabncio ctiani
cap. 55. ostendi , hune catalogua* haereticorum saepius seorsum
fuisse excusum.
21. Quaeri autem hic potest,an liber Isidori de haeresibus in-
terciderit. Edi dit, inquit Braulio, de haeresibus librum vnum, in quo
maiorum secutus exempta, breuitate, qua potuit, diffusa collegit. Pote-
rat id accommodari catalogo haereticorum, quem Etymologiis insérait,
nisi Braulio" tamquam opus diuersum commemorasset. Cen-
seo icitur, Isidorum librum de haeresibus conscripsisse , quem in
compendium redaetum in Etymologiarum opus, retulerit. Quidm
autem , dicat aliquis, existimemus, librum de haeresibus, qui in non-
nullis codicibus Etymologiarum nomine S. Hieronymi inscriptus re-
peritur, et breuiori Isidori catalogo annectitur, ilium ipsum esse,
quem Braulio laudat ?
22. Obstare tamen potest, quod Augustinus in capite De Lu-
eiferianis iam ex hoc opere verba quaedam protulit : Apud quem*
dam tamen , inquit, cuius nomen in eodem eius opusculo non inueni,
in haereticis Lutriferianos positos legi per haec verba : Luciferiani etc. ,
nisi dicamus, Isidorum more suo ex antiquiori haeieticoium catalogo
profecisse, et multa transcripsisse. Sed multa sunt, in quibus
Catalogua Isidorianus ab altero anonymo, seu Hieronymiano discre-
pat. Prodiit hoc opusculum Parisiis 1 6 1 7 ., curante Claudio Me-
nardo. S. Augustinus de haeresibus prope finein : Audiui, inquit,
scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum , sed ipsum eius
opusculum nec in nostra bibliotheca inuenire potuimus, nee, unde possit
accipi, scimus. Quod si tu scieris, perueni ad illud, et forte habebis
melius aliquid , quam hoc nostrum ■ quamuis nec ipsum, licet homi-
nem doctissimum , omnes haereses arbitrer indagare potuisse .
23. Existimant viri critici, opus de haeresibus a Menardo vul-
gatum S. Hieronymi non esse , adeo vt miretur Gallandius literis ad
Zaccariam datis 2 3 .septembrisanni 17 58 ., in tanta farragine opuscu-
lorum dubiorum , et spuriorum , quae in vltimis editionibus Pari-
sina, et Veronensi S. Hieronymi extant,eum haereticorum indicem
nullum obtinuisse locum, ac ne memorari quidem ab auctoribus
Historiae literariae gallicae tom. 2. , vbi de Gennadio agitur,cui
postremam Indiculi partem multi adiudicant. In codice Etymologiarum
Albanio lib. 10- ( in edit. 8 ., cap. 4 .) post Isidori verba
C A P V T L X X X V I . 7 7
err ores relinquant titulus est, Incipit Indiculus Hieronymi de haeresibus
iudaeorum-. Prima, Efnei dicunt etc. In fine :Explicit Indiculus
Hieronymi. }tem vnde supra Isidori. Idem indiculus extat in codice
i . archiuii vaticani. Confer dicenda cap. 93. de codice vatic. 623.
24. Mucciolus tom. 1. Catalogi codicum mss. bibliothecae Ma-
latestiae pag. 173. edidit inter anecdota Indiculum Hieronymi de
Haeresibus Iudaeorum, qui inter opera Isidoriana codicis 1. plutei
24. reperitur. Quidnam autem egerit, et quodnam iudicium de hoc
Indiculo tulerit, ex tribus his. eius notationibus patet.
2J. In hoc indice scripturam ipsius codicis exacte in omnibus Mir
tati sumus, etsi puncta praepostere in eo locata sint, quae imperfectum
, ac confusum sermonis, sensum reddunt , neque proprias, vt opus
est , lineolas habeat, quae leetioni claritatem afferunt , neque ortho-
graphiae leges seruet. Ne tamen nimii sirnus, historiam tantum haere-
sum Iudaeorum ex eo damus: deinde priora , et posteriora tantum capita
,e t haeresum christianorum historiam. cum indicatione compendiosa
aliorum haereticorum •
26. Hoc opusculum tam in veteribus , quam in recentibribus Hiero-
nymianorum operurn editionibus , et in ilia praesertim , quam nuper
cl. Vallarsius ingenti studio, et solertia curauit, diu, multumque quae-
siui, sed frustra • Id mihi in causa fuit, vt Hieronymo accensere non
ausim : nec putem, aliter quempiam posse opinari,. cui Sana mens s it.
Si tamen quid ipse sentiam, expostules, accipen Hieronymus in Dialogo
aduersus I.ueiferianos memoratae Vallarsianae editionis tom. 2. pag. 197.
§. 23- haec habet. Taceo de ludahmi haereticisqui ante aduentum Christi
legem traditam dissiparunt: quod Dositheus Samaritanorum princeps pro-
phetas repudiarit: quod Sadducaei,ex illius radice aascentes, etiam resur-
rectionem carnis negauerunt : quod Pharisaei a ludaeis diuisi propter quas-
dam obseruationes superfluas , nomen quoque a dissidio susceperunt: quod
Herodiani Herodem regem suscepere pro Christo • Nunc inuicem confer*
quae in prima huiusce nostri Indiculi parte leguntur de haeresibus Iudaeorum,
et comperies, si minus- omnes, permultos illarum haeresum
auctores eosdem esse, easdemque penitus haereses, et quidem eisdem
pene verbis vtrobique descriptas* nempe et in Dialogo aduersus Lucife-
rianos, et in Indiculo hoc nostro • Quamobrem quum res sic se habeat,
prono alueo fiuere videtur opus, si non Hieronymo, alicui tamen tri-
buendum, qui ex Hieronymi fonte combiberit: et quoniam magna exr
parte familiarem Hieronymi stilum, quisquis sit auctor , assecutus videtur
, forte ob hanc causam opusculo fnscriptum est nomen Doctoris Ma-
ximi. Haud nesciunt critici, non tantum Hieronymo, sed et aliis SS- Pa-
tribus non seme! contigisse , ac praecipue Augustino, cui inter cetera
opus De spiritu, et liter a assutum fuerat, sane non aliam ob causam,.
vti dducide ostendunt PP. Benedictini in Appendice ad tom. vi. Parisiens-
edttxonis operum S» Doctoris
inter Isidori
opera.
MVCCIOLI
A N IM A I ) -
VERSIONES.
Hieronymi
non videtur
Indiculus .