extendi: ita e contrario latior privìlegii vsus decennali tempore inducit illius
ampliationem, maxime quando verba privìlegii obscuritatem et ambiguitatem
habent, ita vt ignoretur probabiliter quousque porrigatur concessio; nam ea
res non substantiam privìlegii, sed modum èt quantitatis determinatiónem re-
spicit, ad quam decem annorum spatium sufficit, etiamsi a g a te de regalibus;
exempli gratia, jus yectigalis non praescribitur nisi accedente vetustate temporis.
' Declaratio vero quantitatis solvendae potest induci ex consuetudine decennali,
vt multis rationibus ostendit Alciatus. Et confirmât Raphael Cuma-
nus consulendo in casu simili, dum scribit, quod, ficet in generali concessione
non videantur transferri regalia, tamen quando fèudatarius post concessionem
ea post multos annos possedit, videtur actum vt ea quoque transferantur, quia
ex jsequentibus declaratur praecedens intentio et ex patientia longi temporis
praesumitur concessio, et sicut traditio ita etiam patientia ex titulo praecedenti
declarat terminum acquisitionis. In quo confìrmando nihil diutius est insisten-
dum propter accedentem consuetudinem immemorialis temporis, quae tantarum
. est virium u t, cessante omni privilegio, ad asserendum Neomagiensibus ius
cudendae monetae possit sufficere.
Progrediendo ad tertium articulum, paucis dici potest nullam reprehensionem
habere, si Neomagienses in pondéré et bonitate metaUorum se conforment mo-
netis Regis Catholici, cui parent et per cuius ditiones, propter vicinitatem et
commixta commercia Neomagiensium, pecumae magis expenduntur, quam in
Imperio aut per superiorem Germaniam, eoque tolerabilior est haec monetarum
conformitas et correspondentia, quod alioqui ex parva differentia atque discrimine
ponderis et bonitatis intrinsecae magna sequeretur difformitas vsus et
aestimationis, per quam Neomagiensium privilegium constitueretur propemodùm
inutile. Et ad maiorem praedictorum confirmationem facit, quod privilegium
Aquensium et Neomagiensium simpliciter et absolute concessum s it, et . in
animo arbitriogue ipsorum poeitum absqùe limitatione vel restrictione ad exemplim
monetae imp1'* vel alterine, et quod ci vitas Neomagiensis, quamvis Imperio
subsit, pignoratitio tamen iure te n e te per-Regem Cathohcum, a quo ob itj,
quoad omnes causas, excepta usucapióne, respectu Imperatoria possidetur. Ex
qua quidem possessione civitas illa in eum statum reducta videtqr, ac si ab
Imperio separata, salvis suis privüegiis, in Regem Catholicum translata esset,
secundum quem statum in quo rep e rite non illicite facit, si ad regis sui
exemplum earn bonitatem metallorum et pondus sequatur, dummodo tamen
. non omnimodo signa et arma regia vsurpet, vt differentia nulla distingui possit
sua pecunia a regia, nam huiusmodi omnimoda imitatio suspitionem habet,
licet accessorie non sit prohibitum, velut in signum subiectionis, coniungere
insigniis propriis insignia regis vel comitis, quod de consuetudine obsejvari
te s ta te Bartholus.
Quibus accedit, qnod generaliter receptum est in omnibus et successionibus
et privilegiòrum observationibus, consuetudinem loci, vbi res sita est, et non
superioris, vnde privilegium aut feudum emanavit, inspici et observari debere,
quemadmodum in simili si abbas cuiusdam dioecesis habeat prioratum sibi sub-
iectum in alia dioecesi, debet impetrare iudices pro oneribùs dicti prioratus in
dioecesi in qua sita res e st, non abbatiae vnde tenetur, quod et in autoritate
episcopi et decreto iudicis receptüm est, vt scilicet illius autoritas desideretur
sub cuius iurisdictione res constitutae su n t, quod et in collatione beneficiorum
et in procuratione legatorum receptum e st, et ita in simili onera tributorum
et similium exiguntur inspecto situ praediorum, non autem possidentium ; quae
omnia proclivius admittenda sunt praetextu antiquae consuetudinis, per quam
consueverunt Neomagienses vt videtur sese conformare suorum principum mo-
netis in pondéré et bonitate, nam consuetudo huiusmodi facit licitum quod
alioqui sine scrupulo non procederei. Id quod maxime observandum videtur
in proposito, vbi praeter antiquam observationem profferte specialis conventio
sive constitutio in Imp1' conventu edita, per quam Neomagienses et alii Imperiales
in ducatu Geldriae constituti iurisdictioni et legibus domus Burgundi-
cae relicti et specialiter asscripti sunt, quod non solum ad enervandam decli-
nandamque inrisdictionem Camerae Implis, de qua dumtaxat a g it e , verume-
tiam ad subvertendum libellum procuratoris fiscalis, si liberet cominus pugnam
ingredi, posset suffleere.
Et praedicta existimamus de iure procedere, dummodo Neomagienses moderate
iure suo vtantur neque commoditatem monetae regiae nimia frequentia
cudendi et multitudine pecuniarum suarum faciant inutilein atque exhauriant,