rvM
racicos et abdominales vel duos tantum thoraoicos compositos aut simpllces abdominalesque
nullos; Stomapoda unum cepliallcum, tres thoracicosj septem abdominales;
Telradecapoda (uti Talitri et Cj'motlioae) unum cephalicum, septem thoracicos_, abdominales
vix ullos; Phyllopoda (uti Apus) tot gangliones quot articules; Lopliyropoda
(uti Dapliniae) unum ganglion ceplialicum tantum ofFerimt (i). Inde patet, divisionem
supra memoratam systematis nervei fabrica niti et analogam esse ordini prae omnibus
aliis partibus vel organis huic systemati adscripto.
CAPUT SECUNDUM.
De rationc, qua quinqué seotiones Crustaceorum
inter se ligcmtur.
Plures Botanici et Zoologi in eo conveniunt et vegetabilia et animalia non tantum
plures series distinctas formare, cpiae analogis jungantur, sed invieem connexa esse^,
quasi annulum annulo. Naturam non faeere saltum^, est adagiimi Linnaeanum; multum
autem abest, huncce neium in omnibus partibus esse indicatum. Illud vero vinculum
extricare videtur scopus, in quem omnes perquisitiones in Historia Natursdi debeant
attendere, ut inde pateat in creatis et consensus et ordo et sapientia, si talis
prae humanis excellentia humanis verbis exprimi possit. In hoc propositum CI. Macleay
Horas Entoìnologicas conscripsit; eximio bocce in opere invenimus filum Ariadneum,
quo ulterius persequendo, viam ilio in labyrintho invenire possumus. Formas
nempe in circulis in se redeuntibus disponere conatus est; cireularis ilia dispositio
nobis videtur naturae maxime conveniens (2). In quoque circulo a priori sumit
quinqué formas primarias uti et quinqué secundarias, anteriores connectentes; quinariam
vero illam methodimi in téintum secuti sumus, in quantum naturae analogam
illam invenimus. Pars ab Macleay praecipue elaborata, est Entomologica; diligentissima
metamorphosium perquisitione jure attendit, ut, larvarum formis ad certos
typos reducendis, oriatur universa lex, fundata illarum evolutione. In Crustaceis
eadem res est; quum vero hucusque perpaucorum metamorphosis cognita sit, organa
vitae primaria sunt perquirenda et primo quidem systema nerveum, deinde systema
respirationis et tertio loco partes manducationis.
Secundum systematis nervei typos diversos Crustacea in quinqué sectiones dividi, in
Decapoda, Stomapoda, Tetradecapoda, Lophyropoda et Phyllopoda, supra vidimus.
Decapoda et Stomapoda Nebalideis (Schisopoda Latr.), Stomapoda et Tetradecapoda
Phyllopodeis(Si;jeZtote Latr.), Tetradecapoda et Lophyropoda Caligideis (Syphonoslomatu
(1) Audouin et Edwards Annales des Sciences JVatuTclles Vol. XIV. pan^. 77. — Cavier Léçons d'Anatoîiiie (Jainparik
Voi. II. — Strauss Metjioires sur les Daphnies, Mémoires du. Musée V. pnjj. 393.
(2) Jam Kierembercf et nuperius CI. Fischer Ruilienicua, Aijardh et Frics orancm acetionem îintiiralem circulura [icr
se clausum eiliibere, nutumaveruût. Conf. Macleay Ada Societatis ÏAnnaeanrie Vol. XVI. pa^;. II,
Lernaeiformia Latr.) Lophyropoda et Phyllopoda Lymnadiaceis, Phyllopoda et Decapoda
denique Limulideis (Xyphosura Latr.) conjungi, nunc ulterius est exponendum.
Sub DECAPODIS intelliguiitur Crustacea, magis vel minus quam tribus ganglionibus
(cephalieo excepto) in thorace praedita et branchiis thoracis clypeo obtectis.
His etiam adjungendum esse genus Lucifer Thompson existimanus (i). Omnibus decem
pedes thoracici sunt, unico genere excepto inter Pinnotheridea, Hexapodis nomine
in sequcntibus descripto, cui octo tantum pedes.
A Decapodis distineta simt KEBALIDEA branchiis clypeo thoracico non obtectis sed
extra thoracem pedibus adhaerentibus. Hue pertinent Nebalia, Thysanopus et Mysis,
quorum generum justam notionem debemus CI. Edwards (2). Nebaliae quinqué
paribus pedum lamelliformium et branchialium parte inferiore thoracis clypei tantum
obtectorum et ante pedes natatorios bifidos locatorum, gaudent (3). Thysanopodes
oiTerunt branchias sedecim liberas, pedum thoracicorum basi adhaerentes, compositas
trimco, ex quo sub ángulo recto nascuntur rami laterales, margine inferiore filamentis
longis cylindricis praediti W. In Mysibus duae branchiae tantum invenirentur
maxillis quartis adhaerentes (5), sed organa pinnata basi pedum annexa procul
dubio branchiarum oflcium etiam perficiunt (6). Hisce adjungi debent Nocticula,
Cynthia Thompson (7), Cerataspis Gray (») et forsan etiam Cryptopus, Mulcion et
Condylura Latreille (9).
STOMAPODIS sunt gangliones duo in capite biarticulato atque tres in thorace tribus
articulis diviso; praeterea branchiae abdominales penicilliformes. Squilla, Gonodactylus
formae typicae, quibus adjungas Coronidem, Erichthum et Alimam. In
Erichthis annuii tres thoracici clypeo cephalieo fere obteguntur; in Alimis angusti,
longe extra illum producti (i").
Jure jam dixit CI. Latreille PHYHOSOÜIATA medium locimi tenere inter Stomapoda
et Tetradecapoda, respectu systematis nervei (ii). Septem gangliones thoracici, trans
pellucida tegumenta conspicui, optime depicti inveniuntur ab Audouin et Edwards (12),
Thorax integer vero, quamvis septem gangliones nervorum comprehendens, suturis
tantum divisus est in septem partes, tot pedittn paria gerentes, quoriun anterior
sub thorace absconditus, secundus et postremus in diversis speciebus vel brevissimus
vel elongatus. Secundum Edwards in illis nullae branchiae et respiratio fortassc
per corporis totam superficiem (13); talis respirationis modus vero in classibus tantum
infimis animalium, contraria Crustaceis, omnibus branchiis praeditis; vix dubitamus,
quin haecce functio setis plumiformibus perficiatur, quae pedibus decem
(1) Zoological jResearches, I, pajf, 58.
(2) Primus oljscrvavit transilura facere Mysin ab Decapodis ad Stomapoda. Annabs d. Sc. Naturell. XIX. 458, nolo.
(3) Edwards 1. c. XIII. paf;, 297.
(-1) Edwards 1. c. XIX. pa»-. .151.
(5) Edwards ibid. jiag:. 45(1.
(0) Tliorapson 1. 1, Mom. 11. T. I. fig. B.
(7) Ibid. pair. 52. 53. Tab. V. VI.
(R) Spicilegta Zoologien jiajj. 7. Tab. VI. fij. 5.
(9) liiguo Animal Ed. 11. paj. 100 ct 153.
(10) Voyage do la Coqiiille par Capitaiiia Buperreg, .Atlas Cruslai^es PI, IV.
(11) lietjne Animal IV. pa^f. 111. animtatione.
(12) E. 1. XIV. paj. 77.
(13) Ibid. XIX. pas. -'(50,