StVV«
\
1-5 • iJ
Quid Yero intelligatur melliodo circulari, apparet ex ordinibus Crustaceorum, quorum
extremis Lecapoda et Phyllopoda, Limulideis connectuntur. Pari modo ex tribubus
Deoapodura, quum Porcellanidea jungaut Brachygnatha cum lletcrognathis et
Megalopidea Kleistagnatha cum Stenognatliis. Deiiide ex familiis Brachygnathorum,
quum Cycloes colliget Cancroidea cum Calappidels, Oethra Calappidca cum Majaceis^
Latreillia (Roux) Majacea cum Dromiaceis^ maxillae quintae margine interno
iucrassato Dromiacea cum Trichideis et Clorodius Trichidea cum Cancroideis. Denique
ex Cancroideorum generibus, quum Platyonicbo coiijungitur Portunus cum Corystide,
Carcino Corystes cum Cancro, Trapezia et Acantbopo Cancer cum Ocypodis, Cliasmagnatho
et Pacbysomate Ocypode cum Grapso, Pinnotberideis Grapsus cum Portuno,
lllam YCro metbodum circnlarem quinariam in tantum sequimur, in quantum nobis
videtur naturae analoga. Futura autcm tempora raultas lacunas impletura essC;, patet
quando incrementa respiciuntur, quae aliae partes ab naturae indagatoribns majore
cura perquisitae, bis temporibus ceperunt; certo enim in incunabulis adliuc
esse Carcinologiam, concludendmn. E Mari Japonico tot novae formae! Quot e Mari
Indicoj Pacifico, Atlantico exspectandae?
Crustaceorum autem collectio Musei Regii Batavi, in conscribenda Fauna Japonica
magno nobis fuit subsidio. Ab initio formata in Museo PRTNCIPIS ARAUSIAE, sinistra
die Parisios devecta et Illustr. BRÜGMAIVS ope Lugdunum Batayorum reducta;
niagnopere yero deinde aucta et ex India Batavorum cura Illustr. IÌEINWABDT, quae
vero auctior exstitisset, nisi quinque collectiones eximias naufragio perdidisset et
viris nnmquam satis lugendis Clar. KÜHL et VAS HASSELT, EOIE et ITIACKLOT, qui decennii
spatio fato praecoci occubuerunt. In Crustaceis Museum in primis miiltum etiam debet
peregrinatori indefesso CASTRAIXE, qui magna cum cura illa collegit in Mari Adriatico,
sinu Genuensi, littoribus Sardiuiae et Siciliae, quaeque ad partes mandncationis
exponendas maximi nobis fuerunt auxilii. Praeterea plura accepimus e Promontorio
Bonae Spei a Doct. UORSTOK, e regione Tripolitana in Africa a Viro Ornat, CLIFFORT
KOCQ VAJ^- BREDGEL, qui ibi Batavorum rei mercatoriae prospicit; ex America Septentrionali
a Clar. TROOST et ex Nubia ab Illustr. EÌJPPELL. Grata mente etiam memoranda
venia, nobis data ab Illustr. ucniENSTEiw Crustacea Musei Berolinensis perlustrandi,
ubi plura ab Herbstio et Marcgravio depicta descripsimus.
In tabulis adjectis colores non additi sunt, quoniam in speciminibus exsiccatis vel
spiritu vini asseryatis nulla fides illis babenda sit. Eo curiosins vero in iis attendimus,
ut delineationes manu non tantum artificis sed et Ilistoriae Naturalis periti
viri diligentia ac fidelitate excellant. Ilae vero tabulae duas formant series; in altera
novae Faunae Japonicae species; in altera partes manducalionis omnium subgenerum,
ab auctoribus jam descriptorum, e quibus perpauca tantum in Museo desunt,
nti ct novorum, quae boc opere continentur, ad naturam sunt depictae.
Ut in deiiominalione specierum conservaretur ab altera parte nomen generis, ab
altera vero etiam indicaretur nomen subgeneris, posteriore in parentbesi addito inter
nomen genericum et specificum, non immutavimus sexum nominum specificorum in quoque
subgenere, sed in eodem genere eundem sexum ipsi tribuimns, cujus etiam subgenus
erat. E. g.: Ocypode {Chasmagnathus) convexa — Grapsus (Pachysoma) quadraius.
W. DE HAAN,
A. L. M. Phil. Doct. Connarv. Animal. Invert. Mus.
lie(j. Bai.Inni. Rvtj. Dal. comvicTc. lilt, adjunct,
et aliar. Socict. Physic. Soc.
EXPOSITIO DISPOSITIONIS CIRCÜLARIS
CRUSTACEORUM,
CAPUT PRIMUM.
Crustacea in universmn spedata.
Secundum Latreille, Leach et Desmarest duabus sectionibus, Malacostracis et
Entomostracis continentur Crustacea. Illa ab Dumerilio etiam dicuntur Astacoidea.
Cryptobrancbi et Gymnobrancbi Risso uti et Ilomobrancbi atque Ileterobrancbi Lamarckii,
in tantum discrepant ab divisione in Malacostraca et Entomostraca, quod
prioribus Decapoda tantum continentur, cum Gymnobrancbis et Heterobrancbis comprebendantur
Stomapoda, Ampbipoda, Laemodipoda, Isopoda et Entomostraca.
Divisio Crustaceorum in Malacostraca et Entomostraca secundum CI. Latreille, hodie
in universum est accepta; liceat cbaracteres, quibus nititur, paulo accuratius
sequi. Malacostracis sunt tegumenta solida, calcarea; pedes decem vel quatuordecim,
plerumque imgniculati; os compositum labro, lingua, mandibulis duabus palpigeris
vel palpis carentibus, maxillarum paribus duobus, maxillis pediformibus (l) obtectis;
oculi pedunculati vel sessiles ; branchiae sub thoracis clypeo reconditae vel sub abdomine
haerentes et non reconditae (2). Entomostraca habent tegumenta cornea, tenuissima;
in plerisque testa bivalvis inclndit corpus; oculi fere semper sessiles, plerumque
unus tantum; pedes, numero diversi, plerumque natatorii et apice non unguiculati;
in aliis os labro, mandibulis duobus, lingua, maxillis duabus, vel quatuor
exterioribus non obtectis maxillis pediformibus, — in aliis coxis pedum lobiformibus
et spinosis, — in aliis siphone formatur, — in aliis non conspicuum est (3).
Quando hi cbaracteres secum invicem comparantur, tanta exsistit inter illos ab
utraque parte diversitas, ut nullus proprie indicetur, quo Malacostraca ab Entomostracis
distingui liceat.
In Malacostracis ad quinque ordines reducit auctor laudatus diversas formas, hucusque
notas. Hi ordines dicuntur Decapoda, Stomapoda, Ampbipoda, Laemodipoda
et Isopoda. Oculi in duobus prioribus pedunculati, in sequentibus sessiles; quare
ab Lcachio distinguuntur in Podophthalma et Edriophthalma. Stomapoda ab Deca-
(1) Pifds-machoiros Latr.
(2) Rfytu ÀiÈiiiial. Ed. socunda Tom. IV, pa;;. 13.
(3) Lair. 1. I. Tom. pag'. 111. HO, lOi. I8S.