Vi t
" I 'ill
H I > ' f t
ïil T
J ^
XXX
sciences, et votre dévouement assidu à remplir le but de la mission scientifique cjui
vous avait dté confiée! — Ne vous arrêtez pas à ces momimens, vous qui ne cherchez
que de grands noms, des titres académiques ou des trophées achetés au prix du
sang humain dans le souvenir accordé aux morts; ces pierres sont uniquement consacrées
à la mémoire de savans modestes, et dans le but d'honorer les qualités les
plus éminentes du coeur: elles sont vouées i\ la reconnaissance et à l'amitié.
Musée des Pays-Bas Novembre 1835.
C. J. TEMMiNCK.
I
P R A E M I s s A.
Faunae Japonicae partis, de animalibus invertebratis agentis, curam suscipientes,
pauca praemonenda putavimns de illis, quae nobis proposuin.us, de via, quam
secati, atque de subsidiis, quibus usi sumus in elaborandis Crustaceis, quae mmc
primum eruditorum esamini submittimus.
Entomologi, qui liucusque nobis plagae alicujus conscripserunt Faunam, succinotam
nobis oiTerunt generum accuratamque specierum descriptionem cum observationibus
de locis, quibus inveniuntur, de vitae ratione, de metamorphosi aliisque memoratu
dignioribus, ita ut praesertim inserviant illis, quibus insecta talis regionis vel
illorum in ea distributionem lubet indagare.
Hoc quoque generatim nobis proposuimus consilium. In conscribenda vero parte
Faunae Japonicae, quae de Crustaceis agit, limites aliquatenns transgressi sumus,
incremento hujus classis in Museo Regio praecipue impulsi.
Speciebus Crustaceorum Japonicis cum descriptis, depictis et in Museum ex diversis
regionibus allatis comparatis, et characteribus justis distinctis, in iis praecipue ad
illa attendimus, quae ad divisionem magis naturalem praebendam idonea nobis videbantur,
viamque a Fabricio et a Savigny indicatam, persecuti sumus. Systema manducationis
nimirum in fabrica animali tanti momenti et in exsiccatis facile obsei-vanduni
graves characteres praebere, opinamur. Omnium Decapodum, eam oh causam,
quae nobis ad manus fuere, ore cultro anatomico subjecto, secundum diversos gradus
characterum valoris subgenera, genera, familias tribusque formare nobis contigit, cpiod
paucis illustrare liceat. Subgeneris Xantho viginti novimus species, quae omnes maxillarum
tertiarum lacinias externas parte superiore in triangulum breve et latum formatas
et maxillarum quintarum articulos tertios subquadratos ofiferunt. Xantho vero
partem efflcit generis Cancri Fabr., quod distinguitur articulis maxillarum quintarum
tertiis dilatatis vel quadratis. Genus Cancer porro pertinet ad familiam Can-
CTOideorum, in quibus omnibus maxillarum quintarum limbi interni acuti et articuli
tertii apice truncati. Familia Cancroideorum deinde tribni Bracbygnathorum
adscribenda, utpote ore antice clauso et palpis maxillarum quintarum flagelliferis.
Respectu denique systematis' nervei et branchiarum, Brachygnatha annumerantur
sectioni Decapodum, quuni duo gangliones thoracici adsint et branchiae thorace
obtegantur, uti Decapoda constituunt classem Crustaceorum, quae respiratione
branchiali ab omnibus articulatis declaratis distinguuntur.
Secuti sumus methodum circulorum quinariam, ab Viro Ornat. Macleay in Horis Entomologicis
expositam, qua qnippe via totum naturae schema aptius exponi et afCnitates
facilius indicari nobis visae sunt. Methodum quinariam, cujus in hac invertebratorum
classi specimen Entomologornm judicio submittimus, in aliis usque ad familias,
in aliis usque ad genera persecuti sumus. Ita, secundum opus laudatum, Animalia
in 5 subregna: Vertebrata, Annulosa, Radiata, Acrita, Mollusca; Annnlosa in
5 classes: Crustacea, Arachnida, Ilaustcllata, Mandibulata, Ametabola dividuntur.
Porro, secundum nostras observationes, Crustacea continent 5 ordines : Decapoda
, Stomapoda, Tetradecapoda, LophyrOpoda et Phyllopoda ; Decapoda 5 tribus ;
Brachygnatha, Rlcislaguatha, Stenognatha, Platygnatha et lletcrognatha ; Brachygnatha
5 familias: Cancroidea, Calappidea, Majacea, Dromiacea, Trichidea; Cancroideas
genera: Portununi, Corystidcm, Cancrmn, Ocypodem et Grapsum.