socium, qui initio spem nobis dedit se provinciam Karstenii obitu vacuam esse suscepturum, sed post
aliquot menses diffieultate operis bene et laudabiliter perficiendi deterritus consilium mutavit. Nec
alius inventus est, qui telam inchoatam pertexere vellet.
Ergo aliquamdiu dubitatum est, utrum volumen typis descriptum sic ut erat ederetur, an in
horreo typographi contineretur. Quum autem constaret hanc recensionem, etiamsi iustae eruditorum
exspectationi non piane satisfacere posse videatur, multo tarnen pleniorem et emmdatiorem esse, quam
editionem Aldinam et quam excerpta e variis codicibus, quae in Scholiis ad Aristotelem a C. A.
Brandisio Berolini editis leguntur, Academia decrevit, ut hoc volumen sine prolegomenis et commentario
prodiret, mihique officium imposuit, ut ea quae lectorum scire interesset editionisque diu
retardatae causas indicarent, praefarer.
Officio satisfeci nihilque habeo, quod addam nisi hoc unum vitia plurima codicum tacite correcta
esse a Karstenio, maxime e versione Latina G. Morbekii, et a viro doct. N. I. B. Kappeyne, gymnasii
Amstelodamensis Rectore, qui illi in plagulis a typothetarum vitiis purgandis operam suam praestitit.
Quod p. Ib , v. 10 ex illa versione fluxit TrepiTroXouvTccv vitiosum est. Karstenius postea intellexit
verum esse Trspi'ìóvTCùv, ut in codice Parisino 1903 piane, in codice laurinensi paene scriptum est.
Scribebam Amstelodami die XII m.
Septembris CIOIOCCCLXY.
I. C. G. BOOT
Ordini liter. Acad, regiae ab actis.
2 I M II A I K I O T
A P I S T O T E A O Y 2
n i P I O T P A N O T
T I I O M N H M A .