
 
        
         
		Sphagnum,  compactum DG.  u 8 i .   Enii),  I.  p,  16. 
 Ic.  ScHWAEG».  suppl.  I.  t.  3. 
 Herb. Ftjnck. t.  2. n°.  3 ! 
 Fruct.  Junio,  Julio 21. 
 Hah. in ericetis bumidis. 
 /   — 
 Ordo  VI.  HEPATICAE. 
 (Hepaticae Ädawson.  Algarum genera L.  Musci deoper-  
 eulati Weber  et Mohr.) 
 Fructificatio  capsularis:  capsulae  terminales  vel  laterales, 
   pedicellatae,  sessiles  vel  frondi  immersae,  operculo  
 destitutae,  uniloculares,  polysporae,  sporis  in  plerisque  fi-  
 lamentis spiraliter tortis (elateribus) intermixtis. — Plantae cellulares, 
   aut caulescentes  et foliiferae,  aut expansae in frondes  
 membranaceas,  nervo  medio longitudinali (caulem indicante)  
 plerumque instructas (*). 
 Obs.  Familia  Hepaticarum  medium  tenet  inter  Muscos  
 frondosos et Lichenes ■ per Jungermanniam,  ad Andraeam,  
 quae,  inter  Muscos,  capsulam  habet  /J-fidam,  et per  He-  
 paticas  lichenoideas  DC.  frondis  forma  caet.  ad  Lichenes  
 transitum indicat. 
 Radice  semper  fere,  si paucissimas  excipias,  sunt  instru-  
 (Jtae ,  et  quidem  vel  primaria,  quibus terrae  aliisque  rebus  
 amgitur planta,  vel secundaria,  ex caule inter folia oriunda. 
 Capsula  junior a parte superiore plerumque membrana ob-  
 tecta  est,  quae  a  capsula  excrescente perforatur.  Haec pars  
 itaque  comparanda  est  cum  calyptra  Muscorum,  eo  tan-  
 tum  discrimine,.  quod Muscorum  calyptra a capsula excrescente  
 in altum elevatur tantum, sed non perforatur. 
 Propagatio  fit  duplici  ratione;  vel  enim per sporas,  vel,  
 quod saepius locum habet,  per gemmas. 
 Cla- 
 (*)  Hoc  confirmatur  observatione,  quod  in  hisce  Hepaticis  pe-  
 dunculus ex isto nervo in fronde originem ducit.