I
&
tat, quam ejus distributio inter diversas anni teni-
pestates ; clima temperaturam magis cequalem ser-
vans Lichenum vegetationi magis fa v e t quam
escillans; maritimum magis, quam continentale,
Multæ species, vulgo australes diabitæ, juxta ruare
occidentale ad oras Lapponiæ, hierne satis miti
ob mare baud congelatum fruentes, procedunt,
in Europa Sclavorura, æstati siccissimæ & hiemi
frigidissimæ infestorum, prorsus desideratæ. In
illis incrementum individuorum celerius quoque
videtur, sed hoc momentum cum humiditate aëris
ita conjunctum , ut rite segregari nequeat.
§. 35. Cura Lichenes jove tantum rorido &
tempestate pluviosa vegetent, facile intelligitur,
quare Lichenes ab humiditate aëris magis pende
ant, quam omnes aliæ plantæ. In regionibus
aëre sicco admodura rarq;scunt, húmido vero luxuriant.
Sic V. c. ah amie. Doct. Sundeivall accepimus
vix ullum Lichenis vestigium conspici
in plaiiitiebus Orientis /f), cum in irriguis Ame-
ricæ silvis admodum luxuriant. Inde etiam de-
rivanda est magna specierum copia in regionihus
occideutalibus & maritimis, in quibus ob temperaturam
magis æqualem aër humidus, autumnus
longus, hiems ex magna parte pluviosa; plures
privarum specierum Europæ occidentalis, ex America
qua'si oriundæ, in hujus demum regionibus
caîidioribus fructificant. Éfurniditati aëris, nec
frigori, & aliarum stirpium defectui debetur insignior
Lichenum vegetatio a lp in a , rore sæpe
contigue lætificata. Sed & huic perniciosum videtur
clima continentale; queritur Cel. TVahlen-
herg Carpathos, solum licet aptissimum individuis
offerentes, Lichenologicas suas spes specie-
4) Species CoIIectæ admodum minutæ, infimorura generum,
Graphidearum, Porùdothii Eschw. 6cc.
rum rariòrum aut privarum fefellisse. Alpes ina-
ritimæ præstant; P y r en a e i, individuorum copia
haud admodum pollentes, rariorura specierum hor-
tum quasi offerunt. — V en ti, vi tam exsiccandi,
quam irroraiidi, cum humiditate aëris ita con-
juncti sunt, ut haud separandi videantur, sed lu-
signis est convenientia inter regiones campestres
& alpium juga denudata, ut hanc stationera scorsi
m consideremus. Ventus quoque mechanice
agit in crustarum faciem, inde tersara ac læviga-
tara, & facile multas species arbóreas, in terra
■obvias, a sede sua originaria primitus divulsit.
§. 36. Lucis momentum 5), ut ubique, sed
occullius, agens, minus perspicitur ; ex eo vero
pendet omnis justa Liclienum explicatio, ut facile
videre licet, ubi nimis rarescit aut deficit. Ut
vero calorem intensiorem non oranes species ferunt,
bine regionibus polaribus privæ, sic nec
lucem intensiorem species quædam loca umbrosa
semper quærentes. Hic vero effectus non ut
caloris ad diversas zonas extenditur, nec ut bu'mi-
ditatis ad diversas regiones, quare in Geogra-
pbia Licbenum minus notabilis fit, & in variis
terris singularihus maxime rationibus pallet. Ejus
vira in colores alibi exposuimus. In genere forsan
dici posset citrinurn colorera esse tropicum,
,fuscum raontanum, ochroleucum alpinum. Magis
familiariter proponeiida est suspicio, a præsentibus
vero subsidiis evidenter indicata (Cfr. Cla-
don. &c.), seriem citrinam præcellere in America,
fuscam in Europa, ochroleucam in Asia quæ
si vera, facile deduceretiir ab Araericæ insigni
5) Quid directe aëris raritas conferai ad mutandam
vegetationis Lichenosæ faciem ad corollaria quædam col-
' ligere nondum licuit. tamen in summis alpihus
multas formas turgescentes, quasi inflatas e. s. p.
’#■^*7 1I
n\
.H'
'r TL”1
; .‘^••^-■'1A