)U'>4y.
p m '
K'.,-.. r > »?>
lí^-AV;
■ t. «i* í.i
t e I . -V'- •. " V i
iïiV-i
Ií.- :- .oS^vVj
Ij*;*?“' Hridia
gerrninantia in hypothallum vulgo aheunt,
sed in CaJiciis & Opegraphis in primordia excipuli
carbonacei. (E x hac re patet ratio apothec.
coætaneorum & præcoeium). Si porro ad excipuli
variationes e varia origine apotheciorum in
Parmel. trih. IV. attenditur, patescere videtur,
excipulum proprium esse speciem hvpothecii, quod
ipsum cellularum rotuudarum, non vegetarum, indole
lepræ thalli respondet. Cellulas cylindricas
thalli in ascos abeuntes empirice facile persequimur;
e primo obtutu iconum tanturn (v. c. Nees
Syst. d. Schiv. f . 71, Grev. Cr. Scot. t. 242 &c.)
horum organorum typica identitàs facile patet.
Cum cellulis cylindricis thalli id porro commune
habent, quod non nova speciei individua, sed
pares suas tantum producunt 6). — Sporidia de-
nique gonidiorum metamorphosi orta esse, multis
rationibus cornprobatur. Primo enim origo e cellulis
cylindricis eadem, dein forma convenit tandemque
utrumque horum sistit vera Lichenum organa
reproductiva. Exstant insuper formationes
metamorphosi incompleta, v. c. Coniocarpon, in
quihus cellulæ rotundcC vegetæ medium tenent
locum inter gonidia & sporidia. Est itaque singulum
apothecium thallus integer in nuce, partibus
nova metamorphosi subtiliorihus, sed defiai-
tis, nobilitatis & declaratis. ut herhæ in flore.
§. 27. Jam progrediamur ad variationes a-
potheciorum in proveniendi modo, situ & forma.
Quo modo, oriantur apothecia haud difficile per-
sequi; sed quare ipsa, & quæ momenta, præter
nisum ipsius naturæ, eorum evolutionem diver- ■
sam déterminent, vix nisi theoretice excipi po-
6) Defectus cellularum cylindricarum thalli coætanei
facile declarari posset ex hypothalli primitiva metamor-
phosi in apotheciorum, vere luxiiriantium. —
test. Vidimus quidem eàm e differentiis climatis
pendere, cutn multæ late diff’usæ species
in definitis modo regionibus apothecia exserant.
Nexum horum cum luce divinamus, cum præcipue
in pagina superiori s. luci obversa (ap. antica),
rarissime in lobis terrain spectantibus [ap. posti-
7) proveniant. Quo imperfectior Lichen, eo
proiundius in genere oriuntur apothecia; in Caliciis,
Verrucariis &c. in mati ice, etiam infra crustam;
in pluiimis in strato cellulari; in optime
evolutis etiam in strato corticali. Ofl’ert hoc momentum
sæpe eximios characteres. — Quoad ne-
xum cum thallo variant immersa & superficialia
— s. innata, adnata, sessilia (in ambitu tota
libera) & elevata. Fulcrum apotheciorum vel
ab excipulo thaliode formatum [podicellus, apothecia
podicellata) vel e proprio (stipes, ap. stipitata).
Alteruter terminus videtur superfluus,
sed differentia maxime essentialis. Gladoniarura
podetia cum podicellis comparantur, sed longe
insigniores sunt. — Forma typica est rotunda;
apothecia diffbrmia raro norrnalia, qualia tamen
oblonga, linearia, coinpositione passim ramosa
(ap. lirellæformia). Excipulum proprium clausum
dicitur perithecium; cui vel ob differentiam
ab apotheciis in Trypethelio &c. proprium nomen
necessariurn. Omisimus reliqua diversa nomina
e levi quavis apotheciorum rnodificatione;
addentes tantum urceolata dici apoth. valde excavata,
ambitu constricLo; scutelliformia conca-
viuscula, elevato-marginata; peltoeformia dilata-
7) Forsan hæc semper atypica, suadente Cetr. cuculiata,
In specimine Peltigeroe resupinatoe vidi apothecia
júniora marginalia, integra, scutelliformia, quæ vero, ut
in Ceti', glauca subinde iit podice!lo dehiscente, infera
evadunt.
w, : . i ìI .r ¡ MI I <
i •. ' tV
{ili M
i,-'’ '