cuit, communera omnibus bis esse theoriam tani
vegetationis, quam fructificationis, exceptis dilfe-
rentiis e gonidiorum defectu & præsentia dedu-
cendis, quag deinde ab externis momentis, licet
constaiitibus, varie teniperantur. Hoc plurimis
exemplis e ceteris plantarum familiis facile illu-
stratur;sed hoc loco tantum addimus, quod pri-
marium nobis videtur (concedeniibus omnibus ea
quæ serie contigua in eodem metarnorphoseos gradu
inter se coliærent a se invicem non esse di-
vellenda, & ea, quæ sub evolutione in inferioribus
statibus eosdem evolutionis gradus percur-
runt, eandera efficere seriem), tara Algarum, quam,
Fungorum seriem esse contiguas, licet sub evolutione
sæpe analògas; Lichenes in statu elementari
ab Algis aquaticis cliaractere vix discerni posse
(quare sæpe inter Algas aquaticas recipiun-
tur), exsistere familiam inter Lichenes & Algas
aquaticas ita intermediam, ut utriusque cultores
eandem in diverso statu sibi vindiceiit e. s. p. Inter
diversas autem familias Algarum & Fungorum
iiullus umquam directus progressivi^ transitus,
tantum apparens sub Algarum morpliosi regressiva,
thallo disparente e. s. p. Sed liaec primarias
differentias non tolluiit i8) .
Caput II. Designatio Lichenum, s.
affinitas (fc differentiæ.
§ . 5. Expositis Algarum idea ex mente Lin-
næi & rationibus, quæ Lichenes ad earum evolutionis
sphæram coguiit, ad ipsorum designatioiiern
progrediamur. Hæc, cum omnes Algarum sectio-
iies mire inter se intricatæ sint, minus facilis est,
quam facie externa videtur; nam cum vita suh-
tnersa & emersa prirnariuni offeral momentum,
18) Jam in Syst. Myc. I , p. XIX, Imjus rei conspe-
ctuni indicavi.
diversas evolutionis series determinans, e theoria
sequitur, quod èxperientia nimis probat i) , A lp s
amphibias inter diversas series ambigere. Hinc
pendet, quod tot formæ & inter Algas^ submer-
sas & inter emersas recipiantur; equidem, ne
entia præter necessitatem multiplicentur, malleni
ut tantum e statu perfectissimo normali determi-
narentur. — Quarum vita submersa, e densiori
minusque variabili medio nutritionem absorbent,
quocura connexa sunt vita contigua, fabrica di-
stinctior, confonnis, magis filamentosa, apothecia
aut nulla — aut clausa, excipulo thallo semper
bomogoneo & reliquæ in fructificatione sæpe evi-
dentiori differentiæ. Quarum vita emersa, nutri-
mentum e medio tenuiori majoribusque vicissi-
-tudinibus obnoxio absorbent, unde vita interrup-
ta 1. per intervalla retardata, fabrica magis confusa,
cellulis quibusdam exsuccis & demortuis heterogénea
(leprosa), apothecia in perfectis semper
præsentia (in fructificationein mediante luce aper-
tara nituntur) excipulo passim simul heterogeneo,
sporidiis minus geramaceis (ad quam naturam semina
submersa semper tendunt), normaliter cellulis
elongatis propriis ÇAscis dictis) receptis, in
paucis modo jam primitus pulveraceo-collapsis sic-
cis (nec submersarum more gelatina involutis).
Hæ rationes non parum forsan illustrarentur com-
paralione aliarum plantarum in eodem evolutionis
gradu positarum, quarum altera eipersa, altera
submersa, v. c. Lycopodii & Isoetis, Equiseti
& Charae, CeratophyUi & Hippuridis e. s. p. Hoc
loco vero nimis a re alienum censeo; ceterum a-
1 ) Confr. Collemata, Lichina, & Byssaceæ facile omnes,
SegestrelLa rubra, ut taceam quam plurimos aty-
picos status V. c. Chlorococcum, Byssaceas spurias, minime
fungosas &c.