»-3
r
CIS præcipue deneganda) ; nam ista cum Muscis
citata tantum est typica ex utriusque evolutione
intra suarn sphæram regressiva, adeoque ad Cap.
4. §. 16. pertinet.
§. 10. Eo plura vero puncta comparationis
offerunt Fungi, ut ejusdem provinciæ altera series,
tam cum Algis in genere quam cum Lichenibus
in specie ob fungormq primitivam discre-
pantiam in charactere typico (Fnngi=Stirpes radice
vera, caule & foliis carentes, fructificatione
simplici morphosi orta). Hæc analogia, exceptis
quibusdam infimis confluentibus formationibus
Ulvacearum & Hyphomycetum, non in Systemate
vegetativo, sed in fructificativo expressa est. Hoc
vero respectu tanto antepollent Fungi, quantum
vegetatione impares & deteriores. Omnium horum
sectionum fastigia, v. c. Pileati, Phaliodei
&c. &c., nil omnino analogi inter Algas habent.
Nullum exstat prototypum inter Algas fructifica-
tionis, quod non ectypum habet inter fungos per-
fectius evolutum; in fungis insuper accedunt inter
Lithophyta adumbrata, v. c. Agarici, Boleti.
Cum genera &c. e fructificatione potissimum pen-
deant, Fungorum genera non tantura plura sunt
sed etiam longe evidentiora quam Algarum, spe-
cieruraque numerus etiam multiplo major. (Inde
vero neutiquam deducenda major quædam horum
studii dignitas, si hæc res umquam in conten-
tionera venire posset.) — Lichenum omnis analogia
inter Elvellaceas inferiores & Pyrenomy-
cetes 4) continetur, nec adest Lichenum genus
4) Cfr. Syst. Myc. Vol. III. sect. post, ubi Auctor,
qui in studio vero characteres maxime essentiaies (S. o. v.
p. 26) & primitivas differentias inquirendi ah anonymo
in Fh Ratisb. 1826, non percellitur, Elvellaceas demon-
strabit (quidquid e externa facie judicetur) ut transitum
autonomen cum aliis fungís comparandum. At
quam parum evidentes sunt modificationes fructificationis
inter Lichenes, si cum , fungorum cita-
lis sectionibus comparantur? Omnium generum
Gymnocarporura Lichenum ectypos reperimus m
Stictide & Peziza (Parmeliacearum in Pezizis
Lachneis, Lecidinarum in Phialeis); Sphæropho-
rearum in Thamnomyce &c. ; Endocarpeorum &
Verrucariarum omnia genera minorem partem tantum
tribuum Sphæriæ generis compensant. Cum
Limhorieas inter Lichenes tantum ut singulärem
& facile spernendam aberrationera pronimus, inter
Pyrenoraycetes in sectionem insignein efflore-
scunt. Ceterum harum classium perfectior compara
t’io Mycologiæ theoreticæ, cum inter Fungos
omnes rationes evidentiores, reservanda est.
§, II . Quamvis Algarum sectiones priraari-
æ ultimo cum statione cohærere videantur, unde
singulæ privus typus, non fingendum eas esse
accidentales, ut gonidium aut sporidium v. c. Lichenis
in Phyceara, aut versa vica, excrescere
aut transm utar i posset. Non tantum singulæ se-
ctioni, sed speciei etiam, priva est idea, primitiva
differentia, quæ mutatis externis momentis
personal i , non tolli potest. At in affinibus naturæ
corporibus sub iisdem aut diversis momentis
ortis hæc differentia in constante, communi aut
recedente, omnium partium typo adumbratur. Ex
hac lege dijudicanda analogia inter diversas Algarum
sectiones. Primo obtutu patet Lichenes
Fucaceis, Byssaceas Ulvaceis responderé; inter
Hymenornycetum in Pyrenoraycetes propositas, re ipsa
esse alteram taiitum Pyrenomycetum seriem, a Pileatis
longe .diversam. Indicabitur ibidem qua ratione hoc modo
Systema suum perfectius ejusque principia ut conslantia
manifestiora reddere conetur.
U V■--. •I
.<Cv.