darica scite et eleganter, vt tamen aperte mihi constat et,
nec verborum vim nec sententiae notionem claratn ac
disertam animis insedisse; satis visum esse, duramodo
generalis aliqua enuntiatio redderetur, Cum tamen eos,
qui ad Pindarum legend um accedunt, graecis littens lam
aliquantum inibutos esse credere par sit; porro cum re-
linquenda essent alia iis, qui lectiones aut recitationes in
Pindarum instituunt; adiectisque nunc Schoiiis mulla ex
liis peti possint; mihi autem breu'itatis studium cordi g|7
set: continere me constitui interpretandis et illustrandis
jis, quae aut minus recte passim esse accepts videram, vt
tamen neminem refellerem nec aliorum dicta congere-
rem, aut quae ipse difficiliora esse et obscuriora sense-
ram. In his quidem postremo loco memoratis visum est
versari sic, vt, quoties viderem manere sententiam amb-
iguam, nec rem ad liquidum.perduci posse, vaiios mo,-'
dos exponerem, quibus sententia erui ac constitui posset;
hoc enim rnodo effici posse, vt aut ipse veriorem ratio-
nem inuenirem aut ad earn eruendam et inueniendam
aliis viam aperirem. Solet enim omnino in hermeneuti-»
cis et critieis vsu venire idem quod medicis in morbis
medendis, vbi is, qui vltimo loco vocatur, lemedns, quae
iam ab aliis tentata fuerant, sibi narralis, facilius, inter-
dum casu^ incidere potest in nouum aliquod remedium,
quod ceteris salubrius sit. Quae si recordaremur, mef-
destius forte sentiremus de inuentis quamuis felicibus:
nisi enim alii ante nos impedimenta remouissent, via nobis
libera et expedita baud esset; ita partem gloriolae
noslrae haud exiguam in rebus seu grauibus seu exilibus
debemus aliorum, qui ante nos eadem tentauerant, er-
roribus, Omnino est admodnm diuersa conditio eius,
qui interpretationem cum critica coniungit, et quidem
per totum librum, et eius, qui criticam solam tractat, et
desultorie, delibando quae voluerit, et subsistendo in iis
locis, in quibus aliquid habet quod afferat; cum alteri,
§i quidem religiose officium boni intèrpretis tueri voluerit,
nécessitas imposita sit, ne quid omittat, quod aliis
impeditum et obscurum esse possit. Magnam quoque in
his vim habet ipsa aetas, et fieri potest, vt senectus timide
nimium et çaute molestias sibi aliisque creet, cum
iuuentus calore abrepta, quae primo oculorum coniectui
se obtulerunt, pro certis et explpratis habeat. Exhilara-
tum me sentio, si quem videam tam felieem, vt de nulla
re, quam ipse protulerit, aut ipse ambigaj aut ab aliis
ambigi posse ac debere censeat,
Ceterum de Pindari interpretatione omnino ita sta^
tuo : cum file, vt dixi, recte legi non possit , nisi cum
sensu aliquo ad lyricum spiritum atlemperaio, spiritum
ilium inlerpretatione grammatica haud dubiefiangi; an-
tequam tameu cum sensu isto legi ille possit, grannnatice
poetaiu intelligendum. esse; alioqui nptiones obscuras,
phantasmata vaga eifrenique impetu ruentia , aegri so-
mnia, ei affingi; expedites autem iis, quae singularum
sententiarum intelligentiam impedire poterant, instituen-
dam esse alteram lectionem, cum fructu et voluptate sae-
pius repetendam; ita tandem poetae sensu nos satis
imbulos videri posse.
In varias partes trahebatur animus, quotiescunque
lectio et critica ad rem melricam me vocabat. Bene
perspexeram, in Pindaro vel maxime earn esse'necessarian!,
refugiebat tameu animus, quoties ad earn aecedere
constituerait! ; videbam enim, rem esse quae muUum otii