cum labore doctissimus I. G. S c h n e i d e r , qui fue»
rat in familiaribus meis, turn autem Argentoratum abie-
rat. Erant qui in lyrico in patrium sermonem coiruer-
tendo desudarent; qui quidem conatus earn habet vtili-
tatem, vt mulla sic melius perspicias quam singulis
tan turn lpcis ac verbis difficilioribus interpretandis; etsi
idem facile homines eo adducit, vt, seu verborum amb-
agibus seu sententia vniuerse expressa, ea, quae ob-
scura sunt, obteganiur potius quam aperiantur et illu-
strentur. Extiterunt, qui -aut carmina singula ederent,
aut plura vxto volumine comprehenderent, adiectis quo-
que commentariis. *) Me ex iis profecisse multum, et
in' inultis, de quibus minus recte staiueram, sententiam
mutasse, merito ac lubenfer profiteor; vtpote qui beari
me sentiam, si a iumoribus, multo magis si a familiar
ribus et discipulis meis, aliquid proponi videam, quod
ipse non animaduerteram, aut quod melius ac diser-
tius exponant ipsi. Quae enim laus -maio'r esse potest
Jitteras bonas profitenti, quam exiisse ex eius disciplina
alios, qui ad maiora progress! sint, aut aceepta ad alia
yerum genera transtulerint ?
Cum tarnen in his virorum doctorum stüdiis haud
pauca animaduerterem, quae sollerti magis commento,
quam sermoms graeci ratione et indole se tuebantur.
multo magis intellexi esse elaborandum in eo, vt ora-
tionis JPindaricae vim et vsum rite assequerer, vtque
* ) Recensum eorum dederunt viri doch Harles. Biblioth. gr.
Fabric. VoL II. p. 26., Schummel, Blankenburg in adcUt. ad
Sulzer. Eminuit inter eos, qui in Pindaro Studium Colloea-
runt, vir febcis iugenii et variis doctrinae copiis instruct*,
Fb.ideh.ic v sGed.ixe, qui nunc iis dem litteris, quas ex-
coluerat, cura sua tuendis praeest,
carminutn sententias singulas clare ac perspicue ante
oculps ponerera, enodaremque difficiliora sic, vt et ly-
ricae orationis vis haud obtunderelur et sententia ipsa
esSet aperta et expedita.
Quo in conatu fieri potuit, quod in ter d urn accidere
solet, vt, diim nimium subtifiS essem, mihi ipsi nube-
culas obiicerem, ab aiiis facile dispellendas; etsi altera
ex parte saepe viderim aliter sentientes ne caussam
quidem difficultatis quae subsit perspicere solere, adeo-
que nec tollere; aut, interpretation aliqua reiecta, pro-
ponere nouam, quae tarnen nouam quoque reprehen-*
sionem, quam non videbant, haberet, Interea, vt gra-
viores saltern errores srae a me siue ab aiiis commissos,
nominum tarnen mentione nulla facta, diiuerem, ante
hos septem vel octo annos jLddilcunenta vulgaui,
Sub idem tempus nuntialum est, deficere excusa
prelo Pindari exemplaria, ita vt nec scholas lyrico in-
terpretando per aliquot annos habere possem; itaque
cogitan^lum erat de noua editione. Dum varia consi-
lia ammo verso: audio nouam editionem a viro doctissimo/
CHR. D. B e c k 10, parari, adiectis Scholns,
quod valde probabam, notisque illustrantibus; prodiit
quoque a xcir. Volumen primum Olympia, et xcv,
alteram Pythia et Nemea complexum, Deposui consilium
meurn; vti antea ab Apollonii Argonauticis eo-
rumque Scholiis recensendis recesseram, et ex paratis
copiis Brunckio, quae vellet, miseram. Cum tarnen
viderem post plures annos opus in incili haerere, et
vel sic exemplaria paratu facilia et lectionibus haben-
dis idonea deesse: coepi ipse consilia antiqua retractare,
et constitui duplex exemplarium genus curare,