copias ostentandas baud inutiles, verum a consilio meae
operae, vti ilhid circumscripsi, alienae: singularem his
operam impertire nolui, vti nec ex animadueisionum et
obseruationum cnticarum libris et vix'orum doctorum
commentariis conquirere, quibus quisque modis Pinda-
rica tentauerit; vagatus essem extra oleas, enotassem
raulta nullo cum fructu, partim perperam coniectata,
partim ea, in quae facile quisque in his litteris versatus
et ipse incidat; forte etiarn, si iudicium adiungere vole-
ham, certaminibus me obiecissem, a quibus paullo pru-
dentior quisque abhorret.
Cum Indices, qui in ed. Oxon. prostant, sint lacu-
n0si parumque diligenter confecti, sunt alii iam parati
opera et studio docti iuuenis, Raphaelis Fiorillo; excre-
verunt tamen illi ad earn molem, vt Voluminis huius
tertii Partem alteram constituant; neque ea quisquam
Pindari studiosus aequo animo carere poterit. Sunt enim
Indices tres: I. verborum, etiam in Fragments obuio-
rum, qui pro fun do omnis orationis poeseos lyricae ha-
beri poterit, labore molestissimo elaboratus; XI. Scho-
liorum; inserta vtnque notabilia e notis, etiam in Fia—
«mentis et in- libro de Metrisj III. Auctorum veterum
in Scholiis laudatorum, cum notatione ipsorum locorum
et verborum illustratorum.
Descripsi ingenue formam operae meae, reddidique
rationem eorum quoque, quae meditatus eram et animo
designaueram, quae tamen aliis vt perficerent relin-
quenda esse videbam; curatum a me est, vt ad vlteriora
pergentibus via sit expeditior, Scholiorum quoque vsu
nunc a multis impedimentis liberato; quandoquidem
existimo, hominum ordinis mei laudern aliquam esse
h a n c quoque, si, quo ipsi peruenire nequeant, eo vt alii
peruenire possint, effeeeriut.
Scripsi sub anni XCVIII. exordia, vtinam bonis litter
is bene auspicata!
Restât nunc, vt e priorê editione repetam ea, quae
de Pindaricae lectionis fontibus et riuulis apposita erantj
perscripta a. L X X 11I. adiectis e seriori tempore po~
tioribus virorum doctorum studiis in Pindaro collocatis.
* * *
'Fundus Pindaricae lectionis vulgatae habenda est
editio Romana, Zachariae Calliergi Cretensis opera emen-
data, qui post Alduni alios eosque emendatiores codices
conlulit, metrici quoque et scholiorum rationem habuit,
■ Çalliergum neglecto fere Aldo sequutae sunt edd. se-
«quen tes: Cratandrina, Rrubachiana, Morelliana, Stepha-
nianae; etsi in vna alteraque editione, virorum doctorum
opera, nonnulla passim emendata, saltern immu-
tata sint. Fuere. auteur ad rnanus editiones Pindari
fere omnes; saltern eae, quae criticum vsum praesta-
•rent; eaque opportunitas, quae bibliothecae noslrae aca-
Remicae debetur,. non parui ad animum meura erat
momenti, vt laborem hunc susciperem.
Stephaniancirurn autem editionum discrepantem lectio-
nem deprehenderam multis in locis, donee illud ani-
maduertere licuit: alteram a. i 566. non um, sed baud
paullo audaciorem, nactum esse correclorem, et ad
haue alteram, relicta priore, quae tamen multum prae-
stat, exaralas esse editiones Stepbanianas sequentes
omnes, etiam Paulli Stephani Geneuensem i 5yy. 4.
b 2