tempora attigisse satis integrum, et protractum in lucem
a pluribus descriptum esse. Corrupta gutem multo ma-
gis Olympia sunt, cum Isthmiorum fine, quam Pythia et
Nemea. Sed et in aliis scriptoribus hoc animaduertere
licet, copia magna codicum integriorem et meliorem le-
ctionem non facile praestari ; contra e librariorum stu-
pore vel oscitantia molestam variantis lectionis farragi-
nem nasci, parum aut nihil profuturam, sed mullo ma*
gis obfuturam etiam criticis studiis.
Quot et quos codices Aldus et secundum eum Cal-
liergus expresserint, non constant. Nec iisdem eos li-
bris per totum opus ysos esse liquido cognouimus. In-
Oiympiis Aldus codicem recentem habuisse videtur, qui I
ad dialectum vulgarem plurinia inflexisset et mutasse!.
Longe meliorem librum expressif in Pythiis et in Ne-
meis: alium, eumque satis corruptum, in Istlimiis. Cal-
liergus vero in Oiympiis statim emendatiores libros ad-
hibuit, plura quOque ex Scholiis, quae primus apposuit,)
mutuatus est.
Omnes, quotquot Calliergum exceperunt, editores;
codicibus scriptis aequo animo caruexunt, Diligenlior
fuit opera Schmidii, popularis nostri, viri, vt^rant ea
aetate homines, accurate eruditi, qui très Palatinos ex
Elect. Palat. Bibliotheca Heidelbergensi nactus erat, quos
Pal. A. B. C. insignire solet. Primps membi'anaceus
fuit, quantiuis ille pretii, quantum qiiidem ex lectione
enotata intelligere licet; alter et tertius chartacei, et exi-
gni vsus et auctoritatis ; tertius cum Aldino exemplari
udeo conspirât, vt interdum dubitauerim, an inde Irans-
seriplus esset. Priores duo Olympia, tertius Olympia
et Pythia continebat. Fragment! Bibliothecae Auguslanae
a Dav. Hoeschelio collati lectio ad paruam Pythio-
rum particulam spectabat. In Nemeis et Isthmiis scri-
Iptum librum omnino nullum habuit Schmidxus; sed et
‘in Oiympiis et Pythiis pauca v id i,,quae e codd. melius
Iconslituta essent aSchmidio aut constitui possent. Tan-
Idem nouos codices adhibere licuit editoribus Oxoniensi-
|bus. Apponemus ea, quae de illis passim ipsi ohserua-
| vimus. .
Sunt igitur ii numero quinque, siglis suis notati,
quas et ipsi seruauimus: Ms. Bodleianus, C. 71. Ms.
|,Guil- Laudi, quem simpliciter Bodl. C. laudare solemus,
I turn notati a. etiam Laudi (qui et ipse Bodl.) ß. y. (est
Baroccianus 67). Olympia omnes complectuntur, atPy-
| thia nullus praeter C. et y. et ille quidem in Pyth. quarta
I videtur deficere, hie autera y. vsque ad Nem. III. pioce
id ere. Tertius hie satis bonus codex est, et in Pythiis
I fere cum Aldo conseqtit; sed reliqui vix digni eiant, in
quorum varietate enotanda viri docli tantam religionem
praestarent, cum ea, librariorum fere slupori aut studio
sinistro dialectum ad vulgarem sermonem reuocandi de-
j beatur.
Cum semel haec animaduersa a me essent, vtebar
f, iis ad melius ordinandam et disponendam lectionis vane-
I- tatem: contentus hoc vno, quod a principio propositum
lerat., vt transferrem, quae Oxoniensis editiouis essent
I copiae criticae. Aldum inprimis diligentius comparabam,
. cum eum a nemine viderem curiose satis in partes voca-
tum. Cum tarnen variae lectionis maiorem partem ad
', inanes quisquilias et ineptias librariorum indoctorum aut
I grammaticorum, dialectum poetae ad vulgarem sermo-
! nem deflectentium, redire intellexissem, vnde fructus