sit, non alia, vt sae|>e fit, in eius locum subslituta; partim ad
totius carminis structuram tanto facilius perspiciendam; lineas
quoqüe et vmbram formae assequentur inde alii, quibus Vene-
rem ipsam haud videre licuerit; sed fore, vt populäres nostri
Pindari güstum talem inde capiant, quo vel admirationem eius
vel araorem concipiant, admodum dubito. Vt enim poetam in-^
telligas, antiquas litteras animo complecti, rerum a poeta per-
tractatarum notionem habere, fabulas et historias, in quibus ver-
satur, tenere necesse est: quae omnia qui habet, is .ipsum poc—
tarn adibit; qui non habet, ex versione nihil intelliget; qua-
tenus mtelligere non est: verba, sed: sententias percipere,
multo minus tali lectione delectari aut antiquorum bominum
sensus induere poterit. Itaque qui in vertendo scriptote inge-
nioso operam ponit, multo magis sibi patrioque sermoni consul
t , quam aliis, qui nec Studium satis magnum ad antiqua haec
cognoscenda adhibere solent; verbo, sibi quisque sent, populäres
parum inde metunt.
Nonnulla alia sunt, quae in penu Pindarico haberi possint.
Sed si vtilitatem, non rerum solum copiam spectes, ex iis quo-
que, quae lam commemorata sunt, multa esse videas, quibus
melius careamus. Disputationes habemus, inprimis Gallorum,
multas super lyricorum veterum, interque hos praecipue Pin-
dan, mgenio et indole ; in ns quoque, quae quidem euoluimus,
multa vidimus eleganter disputari. Sed iuuenum animos , his
quidem disputationibus, ab ipsa Pindari lectione auocari noli-
jnus. ; Pindari ommno lynca vis, character carminis, et argu—
menti numerorumque ac modorum ratio, tarn diuersam habent
omnia indolem a ceteris, multo magis a Romanis et a recentio—
lib us, poetis lyricis, vt diuersorum generum res comparare et
contendere dicendus sit, qui Pindarum ipsum in his quaerere
velit.
Non pigebit nunc extremo loco subiicere codicum nonnul—
lorurn notitias, quae, dum in studio hoc lectionis Pmdaricae
inuestigandae yersabamur, nobis in manus yenerunt. Iuuabit
vno tanquam obtutu subiectas recognöscere copias omncs Pin- '
daricas, quibus temporum iniuria pepercit; etsi baud exiguarn
partem codicum sub ipsa typographiae inuentae tempora scri-
ptam esse non obscuris indiciis constat. Eadem tanquam trans-
itione facta, ad codicem, qui nuper nobis oblatus est, deduce-
mur paucis describendum.
Non quidem iis de codicum aetate iudiciis, qua'e vulgo in
librariis recensibus feruntur, multum tribuimus : esse tarnen
recentiores Pindari codices omnes, liquido apparet.
- Mediceâ nouem scriptos codices habet, quos a Bandinio V.
Cl. in Catalogo Codd. Bibl. Medic. Tom. II. p. 81. 128. 178.
iq 5. 196- 197- 202. 203. 209. commemoratos videre licet.
Omnes sunt recentiores, et plerique voluminibus iisdem plura
alia, v. c. Euripidis, Hesiodi çtc. complectuntur. Quatuor
Olympia tantum ciun scholiis exhibent, Saec. XlV. XV. XVI.
scripti, iisque chartacei, vno bombycino excepto. Olympia
et Pythia duo, Saec. XIY- scripti, alter quidem bombycinus,
cum scholiis et glossis interlinearibus, sed in Pyth. quinta de-
ficiens. Restant duo, qui cum Olympiis et Pythiis etiam Ne-
mea et Isthmia continent : alter membranaceus Saec. XVI. sine
Scholiis, alter chartaceus Saec. XIV- citm scholiis, quae vsque
ad finem vltimae Isthmicae procedunt, vterque cum X. versi-
bus, de quibus^. ad calc. Isthmiorum. Subiecta Pindaro sunt
in vtroque volumine alia : in illo Hesiodi opera et dies ; in hoc
Theocritus, LycophrOn et alia. Ex omnibus his codd. saltern
Ultimo loco memoratum accuratius inspectum esse vellem.
ln Vaticana primum Pindari Olympia cum scholiis, turn
eadem sine scholiis decern Odas (nescio an Olympiorum) cum
scholiis; porro integrum Pindarum; turn fragmentum ex bibliotheca
Alex. Petauii; (cuius alius codex Pindari ad Is. Vos-
siurn et hinc in bibliothecam Leidensem peruenit ) porro Pindari
opera cum vetere Scholiasta, e biblioth. Reginae Sueciae,
Homeri Batrachomyomachia et aliis adiectis, memorata videmus
a Monttanconio; et in bibliotheca Ottoboniana Pindari codicem