A t Slephanianam priorem repetitain intellexi in Plan-
tino - Raphelengiana et Commëliniana. Stephanum autem
suspicor exèmplar quidem Morellianum tradidis&e ope-
ris, passim tarnen illud inter interpretationem Lalinam, /
quam conficiebat, modo ex Cratandrina et Aldina, modo, |
multoque magis, ex ingenio et ratione critica emendatum.
Schmidium mira tus sum Stephano seposito exemplar
Cratandrinum repetiisse; hoc enim eum suis curis ad>
ornatum et suis emendationibus iuterpolatum operis tra*
didisse, multorum locorum comparatione deprehendi.
Primus is fuit, qui post Aldum et Calliergum codices|
scriptos inspiceret, ties Palatinos et fragmentum Augu--
stanum, de quibus paullo post, de ceteris autem scri-
ptis editisque totoque apparatu Pindarico inferius non-
nulla tradentur. IIoc loco mon ere satis est, virum do-
ctissimum suam poetae recensionem fere totam ad ra-
tiones metricas, quamuis lubricas et saepe parum tutas,
interdum eliam manifeste commentitias, exegisse ; con-
stituisse tarnen plurima egregie, acumenque aliquod etiam
turn praestare, cum iudiçium mentis sincerum m
subtile desideres.
Sequuti eum sunt Oxonienses, sed parum constauter
; nam modo ei adhaeserunt, eum deserendus esset:
modo dèseruerunt, vbi acute ille et praeclare veran
lectionem -restituerai. Subiecerunt illi poetae verbis.'
praeter subiectas e Schmidio varias lectiones, alias e
Bodleianis quinque codicibus enolatas, quibus tameu
dubito an vlla in toto poeta lectio emendata sit aui
emendaçi possit.
Pindarum mirari licet pro vet us Late sua tam pa-|
rum méndosum ad nos peruenisse. Scilicet vilia, qui*
bus foedati codices sunt, ad dialectum fere, alia ad me-
trum spectant; eorum autem mendorum, quibus senten-
tia corrumpatur, multo minor quam in Virgilio et Horatio,
vt hos potissimum memorem, est copia. Atque
hoc illud est, quod saepe miratus sum, Homerum et
Pindarum, adde Herodotum, antiquissimos scriptores,
multo magis incolumes_sincerosque esse seruatos, quam
•multos scriptores qui post C. N. vixerunt; vtenturque,
si lubebit, eo argumente,» qui de hebraicorum auctoritate
defendenda satagunt. Potuit quidem, nec infieior, ipse
orationis ad certos numéros et metra adstrictae periodische
sententiarum finitis inclusae habitus, etiam carminis
obscuritas, coritundere impetum librariorum, ne solita
licentia grassarentur. Verum metrorum dimensiones et
Iversuum distinctiones eiusmodi, quales nunc in editis
habemus, nonfuere in prisais voluminibus, continua fere
Iverborum ambage et circumductu scriptis; vnde tarn di-
■ versae versuum dimensiones natae sunt. Obscuritas autem
sententiarum tanto molestior esse debuit librariis,
cum nec intentatam earn reliquerint, dorica fere forma
Vad vulgarem, quantum per ipsos fieret, deflexa.
Notabile est in Pindari fortunà etiam illud, quod et
Ipaucissimi et admodum recentes huius poetae codices ex-
' tant. Vix ad XL. exemplaria, quae vsquam seruentur,
memorari video; quae integram itsqIoSov contineant,
paucissima sunt, pleraque Olympia exhibent, alia ali am
partieulam : at ex iis multa sunt multo recentiora, quam
i vt vlla eorum auctoritas esse possit. Pleraque enim
^omnia ex saeculis'XVI et X V . sunt: quae saeculum
IX IV . excédant, nulla adhuc vidi commemorata. Pro-
f habile itaque fit, casu seruatum aliquem codicem haec