XXXVIII P R A E F A T I Û *
Tandem ad Schmidium peruenlum est, edîtorum Pmdari
facile principem. Non vacat adscribere titulum librij qui passim
manibus teritur :
rhvdÛQOV 7TSQioôog — opera Erasmi Schmidii Deütiani,
Graec. et Mathemat. P- P- (Vitebergae) 1616. 4.
Idem, quod nos, seqüutus «rat institutum vir doetisshnus;
vt interpretaretur Pindarum lectionibus suis ; sed paullo lentiuS
pi ücessit. Nam in interpretatione sua Pindarica septem, et
quod pourrit, annos consumsit, a.(d. inde XXI. Ôctob. i 6o4.
inîtio facto; Istlimia autern enarrare aestate demum a. 1611.
aggrcssus est. Yulgauerat ille iam anno hoc 16U- Pmdart
plus quam sexcentis in locis emendati specimen. Inde missi
ad eum sünt lani Gruteri cura très codd. Mss. ex Elect. Palat.
Bibliotheca Heidelbergensi, de quibus supra p. XXII sq. diligenter
dictum est. Sed idem antiquis edd. instructus fuit
egregie; laudat edd. quatuor cum manu Yiti Winshemn ad se
missas, item Romanam ; turn Aldinum exemplar Rittershusn
cura emendatum, transcriptis quoque nonnullis a Ioàch. Came-
rario in margine sui exemplaris adspersis. Sed Rittershusia-
nas illas copias non adeo opimas fuisse, turn ex ipsa re îuçhcare
licet, turn ex iis, quae-a Loebero in supra memorata Exercita-
tione critica p. YIII. narrantur: nam vsurpauit ille librum
eundem ex Cypriani tbeologi Gothani bibliotheca. Enimuero
Schmidius, doctissimus v ir ,' multo minus videtur tnbuisse
scriptorum vel impressorum librorum auctoritati, quam cerus
rationibus metricis, quas ipse sibi ex antique metrico, inter-
dum metro ad arbitrium constitute, fmxerat, acute vtique et
docte, saepe tamen re nondum satis explorata, cum et ipse me-
- tricus vitio laboraret, aut perperam metfurn constitueret, aut
Schmidius metro ad vnam alteramue stropham, nonnunquam
ad cam, quam omnium minime sequi debebat, constituto pailles
nimis audacter refmgeret. Itaque acerbe, et saepe scurn 1
licentia exagitatus est a Pauwio, pro istius àetatis more. Quam
quidem maledicentiae et amarae insectationis infaraiam a stur
diis nostris, quae ipso nomine humanitatem profitenlur, nunc )
esse depulsam magnopere gratulamur. Saltebi doctus et ae-
quus quisque iudex fatebitur, Schmidii acumine et diligentia
infinitis locis emendatiorem nos habere poetam; tum in iis
quoque, in quibus liallucinatiir, ingeniöse tamen et sagaciter
hariolari virum doctissimum. Exemplar ante oculos habuisse
et excudendum dedisse videtur Cratandrinum, deserto Stephano,
quem non satis diligenter passim consuluit, vti nec Aldum
et Calliergüm; id quod merito mireris. Etiam scholia et me-
taphrasin interlinearem, quam binis ex Palatinis adiunctam
fuisse ex Sylburgii Catal. Mss- biblioth. Palat. discere bcet,
neglexit. In icommentario vero opera quidem eius est baud
contemnenda, et doctrine praeclara, sed iudicium illorum tem-
porum studia et exempla sufflaminabant. Cum ënim recte hoc
vidissent homines, in omni oratione, etiam ea, quam quis in-
terpretetur, ad argumenti summam, rerumque tractationem ac
dispositionem animum esse intendendum, nec, summa ac ca-
pite operis cmisso, baerendum in singulis voculis et enuntia-
tionibus : errarunt tamen in eo , quod omnem orationem, etiam
poeticam, ad rbetorices praecepta, quae tum exMelanchtho-
nis vel Chytraei aliorumque lrbellis addiscefe solebant, exigèrent.
Itaque poetam suum Schmidiqg ad rhetorician schema
reuocatum ab omni diuiniore animi vi et impetu prorsus de-
turbauit, et, dispositionis synopsi cuique carmini praemissa,
humi afflixit tamqqam pedestrem ex vulgo scriptorem : quo factum
est, vt, etsi magna Graecarum litterarum copia instructus,
contorte multa et iuuito carminis lyrici Genio interpretaretur;
vtque omnino in iis locis, quorum obscuritatem vel dil-
beultatem vt tollas, sensus aliquis poeticae virtutis vel Spiritus
audacior et ad Pindaricam sublimitatem assurgens requiritur,
infelix fere ille esset opera et interpretatione. In chronologi-
cis, quae ad Olympiadas et Pythiadas spectant, Sethi Caluisii
opera adiutus longius prpgressus est, quam illo tempore, stu-
*) Scripta haec eraut a. LX X IY .