aliquis nec ad Piudarttm nec ad me perueniret s taedio,
quod ex enotatione eapiebam, ne enecarer, quandoqui-
dem ea, quae iam exhausta erant, gusturn dare poterant,
quantum satis esset, varietatis lectio ni.s, quam codices,
inprimis Bodleiani, suppcditant: senlim sensimque, et
multo magis ab Olymp. inde X, 43. omittere coepi le-
ctiones nimis leues et meras aberrationes dialectiue im-
mutationes: nisi alia esset ratio critica, quae suaderet vt
apponerem. Nam in Nemeis et in Isthmus, ad quae
null us nec Schmidii nec Oxoniensium codex processit,
atque etiarn in Pythiis, quae duo tantum codd. alter
Bodleianus y. alter Palatinus C. complectuntur, Aldinae
et Romanae comparandae multo diligentiorem addixi
operam. Subinde etiam laboris per se tam parum iu-
cundi. taedium eo leuaui, vt, lectio si qua paullo memo-
rabilior occurreret, ad earn illustrandam subsisterem, et
breue iudicium, etiam de emendationibus Schmidianis et
Pauwianis, subiicerem; multo vero magis turn, cum di-
slinctiones sententiarum mutaueram, hoc mihi sumsi, vt
ad enuntationum poeticarum nexum pauca, et breuiter,
adiicerem. Atque liac quidem parte operae meae me
puto gratiam aliquam apud lectores Pindari iniisse, quod
innumeris in locis prauas distinctiones, quibus sententiae
poetae misere erant distortae fractaeque, plerumque la-
cite, sustuli. In tam concisis et, propositione vna et altera
media omissa, abruptis hiantibusque enuntiationibus,
quarum nexum non assequaris,nisi poetae magnos auda-
cesque auimi motus animo et ipse reuoluere, diuini afflatus
tanquam auram allu.dentem concipere, lyricoque im-
petu calere possis, interpungendi ratio saepe est longe
diificiilima, Super sunt et mihi adhuc non pauca, in quibus
ad poetae sublimes sensus assurgere nequeo, vt sta-
tim Olymp. II, 96 sqq. Schmidium, etiam in interpungendi
ratione, sequuntur Oxonienses, nisi quod multo
etiam plura hac quidem parte ab iis deprauata sunt;
Sehmidius autem male Stephanum deseruit, qui multa
melius distinxerat, prauo vero rhetorices studio, quo
morbo ilia aetas laborabat, ad dispositiones carminum
deSapsds, sibi ipsi neruos incidit compedesque ingenio
iniecit, quo minus liberiora poetae vestigia sequi, multa
vero leuantem se aura, ne ex longinquo quidem, prospi-
cere posset.
Studium omnino meum acui meamque operam in-
crescere vidi, quo magis virorum doctorum studia defi-
cerent ; quod in Pythiis statim/mul toque magis in reli-
quis aniiTiaduertere licet: cum in Olympiis omnium
o p e ra calere sole*t. Sunt tarnen in Nemeis et Pythiis,
etiam m Isthmiis carmina, quae Olympiis meo quidem
sensu structurae felicitate et sententiarum grauitate prae-
stant. Reliqua mea opera in eo versata est, vt carminum
verba, quantum quidem litterarum formis fieri posset,
2 exhiberem emendatissima: qua quidem in re studium
suum commodarunt iuuenes duo eximii, graecisque lit—
teris praeclare imbuti, Seminarii philolôgiei Sodalitio in
famiiiaritatem meam recepti, alter Frid. Pauer, ad lares
Posonienses nunc reuersus, alter Io. BenJ. Koppe, Dan-
tiscanus, ante paueos dies inter Repetentes theologici or-
dinis adscriptus *) : cuius industriae et acumini inprimis
Iucundissima animo uisidfit duonnn horum familiarium memoria,
àlterius tarnen non sine graui luctu. Nain prior quidem,
Frid. Pauer, nunc Cancellariae Régis P.riqc. Elect, nostri
rei militaris a secretis, Hannouerae floret, alter àutem Id,