ad Sullam adcurrit ; dicitque,yiri' ex fpeculatoribus cognitum, J u gurtham
haud procul abejfe, fimul nobiu clam. fecum profugeret, rogat,
atque hortatur. Ille animo feroci, negat fe toties fufum Numìdam
pertimefcere : virtuti fuorum fatis credere: etiam f i certa pefiis adejfet,
manfurum potius, quam proditis quos ducebat, turpi fuga incerta, ac
forfitan paullo pojl morbo interiturce vita parceret. Ceterum ab eodem
monitus, uti noBu proficifcerentur, confxlium adprobat: ac ilatim
milites ccenatos eiTe in caftris; ignefque creberrimos fieri, dein
prima vigilia filentio egredi jubet. Jamque noéturno itinere
feffis omnibus, Sulla pariter cum ortu folis caftra metabatur ;
cum equites Mauri nunciant, Jugurtham, circiter duummillium intervallo,
ante confediffe. Quod pollquam auditum eft, tum vero
ingens metus noftros invadit : credere fe proditos a Voluce, et
infidiis circumventós. Ac fuere qui dicerent, manù vindicandum,
neque apud illum tantum fcelus-inultum relinquendum.
G X V . At Sulla, quamquam eadem exiftumabat, tamen ab
injuria Maurum prohibet: fuos hortatur, utifortem anìmum gere-
rent: fape ante paucis Jlrenuis advorfus multitudinem bene pugnatum:
quanto fibi in predio minus pepercijfent, tanto tutiores fore: nec quem-
quam decere, qyi manus armaverit, ab inefmis pedibùs auxilium peter e,
. in maxumo melu, nudum et cacum corpus adhofiis vertere. Deinde
Volucem, quoniam hoflilia faceret, Jovem maxumum obtejlatus, ut
feeleris, atque perfidia Bocchi tefiis adejfet, caftris abire jubet. Me
lacrumans orare, ne ea crederei: nihil dolo Jadtum, ac magis callidi-
tate Jugurtha ; cui videlicet fpeculanti iter Juum cognitum effet. Cete-
rum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet; et fpes, opefque ejus
ex patre fuo penderent ; credere illum nihil aufurum palam, cum ipfe fili-
us tefiis adejfet : quare optumumJaBum videri, per media ejus cafira palam
tranfire :. fefe, vei pramif/is, vel ibidem reliBis Mauris, Jolum cum
Sulla iturum. Ea res, uri in tali negotio, probata : ac ftatim profedi,
quia de inprovifo adeeflerint, dubio, atque hasfitante
Jugurtha,
Jugurtha, incolumes tranfeunt. Deinde paucis diebus, quo ire
intenderant, perventum eft.
CX V I. Ibi cum Boccho Numida quidam Afpar nomine, mul-
tum et familiariter agebat, præmiflus ab Jugurtha, pollquam
Sullam accitum audierat, orator, et fubdole fpeculatum Bocchi
confilia : præterea Dabar, Maflugrädae filius, ex gente Mafiniflae,
ceterum materno genere inpar; nam pater ejus ex concubina
ortus erat; Mauro ob ingenii multa bona carus, acceptufque,
quem Bocchus fidum elfe Romanis, multis ante tempeftatibus
expertus, illico ad Sullam nunciatum mittit, paratum fefefacere,
qua populus Romanus vellet : colloquio diem, locum, tempus ipfe deli-
geret: confulta fefe omnia cum ilio, integra habere: neu .Jugurtha
legatum pertimej'ceret: accitum effe, quo res communis licentius
gereretur: nam ab infidiis ejus aliter caveri nequiviffe. Sed
ego comperior, Bocchum magis Punica fide, quam ob ea, quæ
prædicabat, fimul Romanos, et Numidam fpe pacis adtinuiffe :
multum que cuman imo fuo volvere folitum, Jugurtham Romanis,
an illi Sullam traderet : libidinem advorfum nos, metum
pro nobis fuafiffe.
CX V II , Igitur Sulla refpondit, pauca fe coram AJpare locuturum,
cetera occulte aut nullo, aut quam paucjfumis prajèntibus: fimul edo-
cet, quae refponderentur. Pollquam, ficuti voluerant, congreffi ;
dicit fe rnifium a Confile Veniffe, quafitum ab.eo, pacem, an bellum agi-
taturusforet. Turn rex, uti praeceptum fuerat, poll diem deci-
mum redire jube t; ac nihil etiam nunc decreviffe, fed ilio die
refponfurum. Deinde ambo in fua caftra digreffi. Sed ubi ple-
rumque noélis procellìt; Sulla a Boccho occulte arceffitur: ab
utroque tantummodo fidi interprètes adhibentur. Præterea Da-
bar in'ternuncius, fanélus vir, ex fententia jurat ambobus: ac
ftatim fic rex incipit.