aliquantum adtriverant : veriti, ne mox vidos, vidorefque de-
feffos alius adgrederetur, per inducias fponfionem faciunt, uti
certo die legati domo proficifcerentur: quo in loco inter Je obvii fuijfent,
is communis utriufque populißnis haberetur. Igitur Carthagine duo
fratres miffi, quibus nomen Philasnis erat, maturavere iter per-
gere : Cyrenenfes tardius iere. Id fecordiane, an cafu accident,
parum cognovi. Ceterum folet in illis locis tempeftas haud
fecus, atque in mari retinere. Nam, ubi per loca aequalia, et
nuda gignentium ve.ntus coortus arenam hurno excitavit, ea
magna vi agitata, ora, oculofque inplere folet : ita profpedu in-
pedito, morari iter. Poftquam Cyrenenfes aliquanto pofterio-
res fe effe vident, et ob rem corruptam domi pcenas metuunt ;
criminari Garthaginienfes ante tempus domo digreffos ; conturbare
rem; denique omnia malle, quam vid i abire. Sed cum
Pceni aliam conditionem, tantummodo asquam, peterent, Grae-
ci optionem Carthaginienfium faciunt, ut vel illi, quosßnis populo
Juo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione fefe, quem in locum
vellent, procejfuros: Philaeni, conditione probata, feque, vitam-
que fuam Reipublicae condonavere : ita vivi obruti. Carthagi-
nienfes in eo loco Philasnis fratribus aras confecravere ; aliique
illis domi honores inftituti. Nunc ad rem redeo.
LXX X II. Jugurtha poftquam, amiffa Thala, nihil fatis fir-
mum contra Metellum putat; per magnas folitudines cum pau-
cis profedus, pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum, in-
cultumque, et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum
multitudinem in unum cogit : ac paullatim confuefacit ordines
habere, figna fequi, imperium obfervare, item alia militaria fa-
cere. Prasterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus, et
majoribus promiffis ad ftudium fui perducit : queis adjutoribus
regem adgreffus, inpellit, uti advorfum Romanos bellum fufci-
piat. Id ea gratia facilius, proniufque fuit, quod Bocchus initio
hujufce
hujufce belli legatos Romam miferat, foedus, et amicitiam peti-
tum. Quam rem obportuniffimam inccepto belli, pauci inpe-
diverant, caeci avaritia, queis omnia honefta, atque inhonefta
vendere mos erat. Etiam antea Jugurthas filia Boccho nupferat.
Verum ea neceffitudo apud Numidas, Maurofque levis ducitur:
■ quia finguli pro opibus, quifque quam plurimas uxores, denas
alii, alii plures habent ; fed reges eo amplius. Ita animus mul-
titudine diftrahitur ; nullam pro focia obtinet : pariter oranes
viles funt.
LXX X III. Igitur in locum ambobus placitum exercitus con-
veniunt : ibi, fide data, et accepta, Jugurtha Bocchi animum
oratione accenditi Romanos injußos, profunda avaritia, communes
omnium hoßis effe : eamdem illòs caujfam belli cum Boccho habere quam
fecum, et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, queis omnia regna
advorfafmt: tum J'efe, paullo ante Carthaginienfes, item Regem Perfen,
poß, uti qiiifque opulentiffumüs videatur, ita Romanis hoflem fore. His,
atque aliis talibus didis, ad Cirtam oppidum iter conftituunt:
quod ibi Q; Metellus praedam, captivofque, et inpedimenta lo-
caverat. Ita Jugurtha ratus, aut capta urbe, operas pretium fore
; aut, fi Romanus auxilio fuis veniffet, proelio fefe certaturos.
Nam callidus id modo feftinabat, Bocchi pacem inminuere ; ne,
moras agitando, aliud, quam bellum, mailet.
LX X X IV . Imperator poftquam de regum focietate cognovit,
non temere, neque uti faepe jam vido Jugurtha confueverat, omnibus
locis pugnandi copiam facit :• ceterum, haud procul ab
Cirta caftris munitis, reges opperitur ; melius effe ratus, cogni-
tis Mauris, quoniam is novus hoftis accefferat, ex commodo pug-
nam facere. Interim Roma per litteras certior fit, provinciam
Numidiam. Mario datam. Nam Confulem fadum ante accepe-
rat. Quibus rebus fupra bonum, aut honeftum perculfus, neque
lacrumas