carnificum.' Catulus fe ignis hauftu ludibrio hoftium exemit.
Merula flamen Dialis, in Capitolio Jovis ipfius oculos venarum
cruore refperfit. Ancharius, ipfo vidente Mario, confoflus eft,
quia fatalem illam fcilicet manum non porrexerat falutanti.
Hæc tot fenatus funera intra calendas et idus Januarii, menfis
feptima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, fi annum
Confulatus implelfet? Scipione Norbanoque confulibus, tertius
ille turbo civilis infaniæ toto furore detonuit. Quippe quum
hinc ö<51o legiones, et quingentæ cohortes ftarent in armis,
inde ab Alia cum viâore exercitu Sulla properaret. Et fane
quum tarn ferus in Sullanos-Marius fuiffet : quanta fævitia opus
erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam
fub amne Vulturno figna concurrunt : et fiatim Norbani fufus
exercitus. Statim omnes Scipionis copias, oftentata fpe pacis,
opprelTæ. Tum marius juvenis, et Carbo confules, quali de-
fperata viâoria, ne inulti périrent, in anteceffum fanguine fenatus
fibi parentabant obfelfaque Curia, fic de Senatu, quali de
carcere, qui jugularentur, eduili. Quid funerum in foro, in
circo, in patentibus templis ? Nam Quinélus Mucius Scævola
pontifex, Veftales amplexus aras, tantum non eodem igne fe-
pelitur. Lamponius atque Telefinus, Samnitum duces, atro-
cius Pyrrho et Annibale; Campaniam Etruriamque populan-
tur: et, fub fpecie partium, fe vindicant. Apud Sacriportum
Collinamque portam debellatas omnes hoftium copias. Ibi Marius,
hic Telefinus opprelli. Nec idem tarnen cædium, qui
belli finis fuit. Striâ i enim et in pace gladii: animadverfum-
que in eos, qui fe fponte dediderant. Minus eft, quod apud
Sacriportum, et apud Collinam portam, feptuaginta amplius
millia Sulla concidit. Bellum erat. Quatuor millia deditorum
inermium civium in villa publica interfici juffit. Ifti tot in
pace, non plures funt ? quis autem illos poteft computare, quos
in Urbepaffim, quifquis voluit, occidit donec admonenteFurfidio,
Vivere
Vivere aliquos debere, ut ejfent, quibus imperarent ; propofita eft ingens
illa tabula: et ex ipfo Equeftris ordinis flore ac Senatus,
duo millia eleéìi qui mori juberentur. Novi generis ediélum.
Piget poli hæc referre, ludibrio habita fata Carbonis, fata So-
rani Prastoris, atque Venuleii : Bæbium fine ferro, ritu ferarum,
inter manus laniatum : Marium, ducis ipfius fratrem, apud Ca-
tuli fepulcrum, oculis, manibus, cruribufque defoflìs, fervatum
aliquandiu, ut per Ungula membra moreretur. Pofitis fingu-
lorum hominum fere poenis, municipia Italiæ fplendidiflima, fub
hafta venierunt, Spoletium, Interamnium, Prænefte, Florentia.
Nam Sulmonem, vêtus oppidum, focium atque amicum (facinus
indignum!) nondum expugnatum, ut obfides jure belli, et
modo morte damnati duci jubentur : fic damnatam civitatem
juflìt Sulla deieri.
C A P . XXI I .
Bellum Sertorìanum.
BE L L U M Sertorianum quid aliud, quam Sullanæ profcrip-
tionis hereditas fuit? hoftile potius, an civile dixerim ;
nefcio: quippe .quod Lufitani Celdberique Romano geflerint
duce. Exul et profugus feralis illius tabulas, vir fummas qui-
dem, fed calamitofæ virtutis, malis fuis maria terrafque per-
mifcuit : et jam Africæ, jam Balearibus infulis, fortunam ex-
pertus, miffufque in Oceanüm, Fortunatafque infulas penetrav
a : tandem Hifpaniam armavit. Viro cum viris facile con-
Venit. Nec alias magis apparuit Hifpani militis vigor, quam
Romano duce. Quanquam ille non contentus Hifpania, ad
Mithridatem quoque Ponticofque refpexit, regemque claffe ju-
vit. Et quid futurum fuit? fatis tanto hofti uno imperatore re-
fiftere res Romana non potuit. Additus Metello Cnæus Pom-
peius. Hi copias viri diu et ancipiti femper acie attrivere: