78 C. C R I S P I S A L L U S T I I
«
noftes adeffent, vallo, atque foffa munire; vigilias crebras poneré,
et eas ipfe cum legatis circuire ; item in agmine in primis
modo, modo in poílremis, faepe in.medio adeffe, ne quifquam
ordine egrederetur; ut, cum fignis frequentes incedèrent, miles
cibum, et armaportaret. Ita prohibendo a deliflis magis, quam
vindicando, exercitum brevi confirmavit.
L. Interea Jugurtha, ubi, qu® Metellus agebat, ex nunciis
accepit ; ftmul de innocentia ejus certior Rom® faétus, diffidere
fuis rebus, ac turn demum veram deditionem facere conatus eft.
Igitur, legatos ad Confulem cum fuppliciis mittit, qui tantum-
modo ipfi, liberifque vitam peterent, alia omnia dederent populo
Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum
erat, genus numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum
avidum effe. Itaque legatos alium ab alio diverfos adgre-
ditur; ac paullatim tentando, poftquam obportunos libi cognovit
; multa pollicendo perfuadet, uti Jugurtham maxume vivum, fm
id parum proceda}, necatum fibi traderent : ceterum palam, qu® ex
volúntate forent, regi nunciari jubet. Deinde ipfe paucis die-
bus, intento, atque infefto exercitu in Numidiam procedit : ubi,
contra belli faciem, tuguria plena hominum, pecora, cultoref-
quein agris erant: ex oppidis, et mapalibus, pr®ieCti regis obvii
procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, pof-
tremo omnia, qu® imperarentur, facere. Neque Metellus id-
circo minus, fed pariter ac ft holies adeffent, munito agmine
incedere, late explorare omnia, ilia deditionis figna oftentui- credere,
et infidii's locum tentare. Itaque ipfe cum expeditis cohor-
tibus, item funditorum et fagittaríorum deleita manu apud primos
erat; in poliremo C. Marius legatus cum equitibus cura-
bat: in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum,
et pr®feilis cohortium difpertiverat ; ut cum his permixtiVe-
lites, quocumque accederent, equitatus hoftium propulfarent.
Nam
Nam in Jugurtha tantus dolus, tantaque peritia locorum, et militi
® erat, ut, abfens an pr®fens, pacem an bellum gerens per-
niciolìor effet, in incerto haberetur. Erat haud longe ab eo
itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine
Vacca, forum rerum venalium totius regni maxume celebra-
tum ; ubi et incolere, et mercari confueverant Italici generis
multi mortales. Huc Conful, fimul tentandi gratia, et, fi pate-
rentur obportuni'tates loci, pr®fidium inpofuit: pr®terea impe-
ravit frumentum, et alia, qu® bello ufui forent, comportare :
ratus id, quod res monebat, frequentiam negotiatorum, et commeatum
juvaturum exercitum, et jam paratis rebus munimento
fore. Inter h®c negotia Jugurtha impenfius modo legatos fup-
plices mittere, pacem orare : pr®ter fuam, liberorumque vitam,
omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, Conful inletìos
ad proditionem domum dimittebat : regi pacem, quam poftu-
labat, neque abnuere, neque polliceri, et inter eas moras pro-
miffa legatorum exfpeétare.
L I I . Jugurtha ubi Metelli dièta cum faétis compofuit, ac fe
fuis arti bus tentari animadvertit ; quippe cui verbis pax nunci-
abatur, ceterum re bellum afperrimum erat, urbs maxuma alienata,
ager hoftibus cognitus, animi popularium tentati ; co-
aétus rerum neceffitudine, ftatuit armis certare. Igitur, explorato
hoftium itinere, in fpem vitftori® adduétus ex obportuni-
tate loci, quam maxumas potei! copias omnium generum parat,
ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat .in ea
parte Numidi®, quam Atherbal in divifione poffederat, flumen
oriens a meridie, nomineMuthul ; quo aberat mons ferme millia
paffuum X X . Traélu pari, vaftus ab natura, et humano cultu:
fed ex eo medio quali collis oriebatur, in inmenfum pertingens,
veftitus oleallro, ac myrtetis, aliifque generibus arborum, qu®
hùmi arido, atque arenofo gignuntur. Media autem planicies
deferta,