
attoniti sunt, ut neque capta in iisdem foveis animalia adoriantur,
nee venatorem impugnent. Captos juniores habui, qui statim manu
tractan poterant. Occiditur variis modis, bolis praesertim butyraceis,
sublimato mercuno repletis, vel farciminibus lactis vel carnis nuce
vomica mfectae, quae involuta pelli animalis et defossa prius fermen-
tare vel butyro assari debent. Singulärem praesertim modum Tsehuk-
tschis usitatum, in spiram convolutas ligulas acutas, glacie obductas
et dein butyro obvolutas in palo exponendi, quae intra - ventriculum
lupi vinculo solutaè explicantnr et ventriculi latera cum sumrno animalis
dolore mtrinsecus fodiunt, ut fugere nequeat, descripsi in Col-
lectrone Neue Nord. Beytraege vol. ult. Cosacci in Camtschatca etiam
bamos ferreos, carne inescatos circa domus altiüs suspendunt, quibus
assultantes lupi saepe e maxilla suspensi capiuntur. Secundum me-
aicinam Calmuccorum, lingua Lupi prodest ad inflammationes linguae.
— Ad orientalem Oceanum ardore praedae saepe in glaciem
littonbus adpulsam excurrunt, cumque ea procellis abrepti, in insulas
et ïpsam Américain transférant«. Sic in Curilis insulis rarius, tan-
quam transfuga transit. Quotannis etiam per glaciem freti Tschukt-
schici in Américain horsum yorsum migrant.
Not. Fanetas tota nigra, in Rossia rarissima, circa Kamamfl.et
in Sibma, praesertim orientali frequens, quam saepius vivam vidi,
et Mosquae m theriotrophaeo villae Kuskova Nobiliss. Comitis Sche-
rerrietef integram familiam, e Lupo nigro et cane prognatam, Lupo
simihorem, in cujus numero etiam natum fuit Hybridum ex albido
Lupi colore, ferocia simile, sed figura magis canina. Conf. Neue Nord.
ejtr. vol. F. p. 255. Indes in Lupis nigris cinereo - albicantes.
Vidi pellem Lupi nigri Ircutiae, tractu subtus inde a gula longitudi-
nali albo, villo laxo in dorso, caeterum tenui, et cauda fere depili.
Exuviae Lupi nigri in Pomerania quoque capti asservabantur in Ci-
meliis regiis Berolini. Quem Anno 177g in vivario Imper. Petrop.
vidi, erat mitis, supra aterrimus, circumferentia oris, gulaque alba;
colli latera, armi et truncus subtus longitudinaliter crebris pilis al-
bis candicabant. Pedes postici interius, antici posterius candicantes,
apices digitorum anticorum toti albi, posticorum albicantes; cauda
pilis albis mixta. Irides fusco - luteae; statura minuscula.
11. CANIS aureus. TAB. III.
C. corpore gryseo - lutescente, subtus pedibusque rufo, cauda
subreflexa villosa, apice rufescente.
Canis aureus, Lin. syst. XII. 1. p. 5g. sp. 7. Schreber. mam. IIL
p. 365. tab. ||p Brisson. quadr. p. 171.
Lupus aureus, Raj. syn. quadr. p. 174. Kaempf. amoen. exot.
p. 4r3. tab. 407- fig’ 3.
Schakal, Gmel. jun. itin. III. p. 80. tab. i3. (pessima) et Güldenst.
nov. com. Petr. XX. p. 449» tab. X. (bona).
Falentin. mus. museor. I. lib. 3. cap. 16. p. 45a. Icon.
Rossis ad Caucasum Schakalka.
Persis, Turcis et Tataris Schakall; Bocharis Schahol.
Arabibus Kelb - maerre. (Forskdl,) Waui (Niebur), n.
In promontoriis Caucasi trans - Terekiensibus, inter Axai et Andreeva
nocturno ululatu sat frequenter exauditur, et cis Terec fl. olim
vagus dicitur fuisse, sed hodie non apparet; at in Caucasi apricis,
praesertim australioribus, ad Cyrum fl. et omnem per Hyrcaniam co