
L A C T A N T I A.
Rossicum Imperium, quamvis in interioribus, praesertim versus Aus-
trum et Orientem, regiones passim vastas et minus populosas offe-
rat, minus tamen Animalibus lactiferis terrestribus seu ita dictis Qua-
drupedibus spontaneis in genere abundat, quam vulgo creditor. Sic
enim v. gr. Polonia eique finitima Lithuania longe magis Luporum
cohortibus infestatur, quam ulla Rossiae vel Sibiriae solitudo ; et cam-
pestria Sibiriae, licet magis desertae, minores feras haud majori copia
alunt,'1 quam ipsa Rossia. Sed quo temperatior omnis regio, eo
frequentior animantibus variis; et Alpes, quae australem universae Sibiriae
limitem efficiunt, uti et Uralense jugum Sibiriam a Rossia eu-
ropaea disterminans, et editissimus Caucasus, maxime abundant qui-
busvis Jetiam majoribus Cervini generis animalibus, grandioribusque
feris ; dum campestria minores Mustelini et Canini generis species
praecipue multiplicant, proque harum alimento mire varia et nume-
rosa Murini generis progenie pullulant. Vasta Tatariae Mongoliaeque
deserta simul gregibus feris Equorum, Hemionum, Onagrorum et An-
tiloparum nobilitantur, quos conterraneae Tygrides, Oncae et Panthe-
rae imprimis venantur. Arctica vero glabreta venatoribus, praeter
solos Tarandos, origine prima, ut videtur, alpestres, vix ullam prae-
dam esculentam offerunt.